Skip to the text

Psalmus CXXXVI. Consolationis

PSALMUS CXXXVI. CONSOLATIONIS.

Populus in captivitate gemens : lugentes in sæculo christiani, suam utrique Jerusalem desiderant. Sine titulo in Hebr. Jeremiæ titulum Theodor. rejicit. Hic, spiritualiter intelligendæ duæ civitates : nempe Jerusalem, cœlestis patria : Babylon, mundus, captivitatis locus in quo exules degimus. Duas istas civitates faciunt duo amores : Jerusalem facit amor Dei ; Babyloniam amor sæculi. August. in Psal. lxiv, n. 2. Ex amore sæculi oriuntur terrenæ delectationes, a quibus pii abhorrent : canticum enim delectationis sæculi hujus, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus , August. in hunc Psal. n. 17. Neque cantant fideles, nisi in Jerusalem ubi beati sunt, hic autem non cantant sed gemunt, memores perditæ in Adam innocentiæ pariter ac beatitudinis.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David Jeremiæ.

  1. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus : cum recordaremur Sion :

  2. In salicibus in medio ejus, suspendimus organa nostra.

  3. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum : VERSIO S. HIERONYMI.

Super flumina Babylonis, ibi sedimus, et flevimus, cum recordaremur Sion.

Super salices in medio ejus suspendimus citharas nostras.

Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis, 1. Super flumina Babylonis... cum recordaremur Sion : ex ipso exilii sensu subit dulcis patriæ recordatio qua cientur in fletus. Spirituali sensu, flumina Babylonis sunt omnia, quæ hic amantur et transeunt, August. Hinc suspiria ad illam manentem, ac fundamenta habentem civitatem, de qua Paulus Hebr., xi, 10 ; xiii, 14.

Et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

  1. Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena ?

  2. Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

  3. Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui :

Si non proposuero Jerusalem, in principio lætitiæ meæ.

  1. Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem :

Qui dicunt : Exinanite, exinanite, usque ad fundamentum in ea.

  1. Filia Babylonis misera : beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.

  2. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. Et qui affligebant nos læti : Canite nobis de canticis Sion.

Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena ?

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, in oblivione sit dextera mea.

Adhæreat lingua mea gutturi meo, si· non recordatus fuero tui :

Si non proposuero Jerusalem, in principio lætitiæ meæ.

Memento, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem,

Dicentium : Evacuate, evacuate usque ad fundamentum ejus.

Filia Babylonis vastata : beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam, quam tu (a) retribuisti nobis.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. 3. Qui abduxerunt nos : Hebr. qui nos in acervum redegerunt, id est, civitatem nostram. Hymnum : Hebr. lætitiam, lætum carmen petebant.

  1. Dextera mea : vis mea, auxilium meum, aut felicitas, per dexteram designata.

  2. Memor esto... filiorum Edom : Esau : Idumæorum semper adversantium Judæis, ex priscis Esau adversus Jacobum inimicitiis. In die Jerusalem : cum recordaberis Jerusalem.

  3. Filia Babylonis misera : Hier. vastata, id est, vastanda.

  4. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ... Beatus, qui implebit vaticinium Isaiæ de Babylone dicentis : Infantes eorum allidentur in oculis eorum. Isa. , xiii, 16.

(a) Var. : Deest tu.

Chapter 137 of 153