Psalmus CXXXIV
PSALMUS CXXXIV.
LAUDIS ET GRATIARUM ACTIONIS.
Deo benedicit pro beneficiis in populum collatis ; tum idola detestatur.
VERSIO VULGATA.
- Alleluia.
Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum.
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quia bonus Dominus : psallite nomini ejus, quoniam suave.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cœlo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Educens nubes ab extremo terræ : fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris VERSIO S. HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum :
Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quoniam (a) bonus Dominus : cantate nomini ejus, quoniam decens.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium suum.
Quia ego scio quod magnus Dominus, et Dominus (b) noster præ omnibus diis.
Omnia quæ voluit Dominus fecit in cœlo, et in terra ; in mari, et in omnibus (c) abyssis.
Levans nubes de summitatibus terræ, fulgura in pluviam fecit :
Educens ventos de thesauris 7. Ventos de thesauris : propter reconditas ventorum causas. Docet autem quam « os in potestate habeat, atque ad voluntatem laxet.
(a) Var. : Quia. — (b) [ Hebr. dominator.] — (c) cunctis.
suis. 8. Qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Qui percussit gentes multas : et occidit reges fortes :
Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in æternum : Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Quia judicabit Dominus populum suum : et in servis suis deprecabitur.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur : oculos habent et non videbunt.
Aures habent, et non audient : neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea : et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Domino : domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino : qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. suis. Qui percussit primitiva Ægypti) ab homine usque ad pecus (a) .
Emisit (b) signa et portenta in medio tui, Ægypte, in Pharao, et in cunctos servos suos (c) .
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israel populo suo.
Domine, nomen tuum in æternum : Domine, memoriale tuum in generatione et generatione.
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servos suos erit placabilis.
Idola gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient : sed nec est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israel, benedicite Domino : domus Aaron, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino : timentes Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Alleluia. 8. Qui percussit : junge sequenti, hic enim incipit propria Israeli narrare beneficia.
- In servis suis deprecabitur : passive Hier. erit placabilis ; Hebr. solatium capiet ; miserebitur, Deut., xxxii, 36. In servis suis miserebitur, quod est, in eos effundet misericordiam suam.
(a) Var. : [ Hebr. Quadrupedem.] — (b) Misit. — (c) ejus.
Chapter 135 of 153