Psalmus CXLII. Deprecatorius
PSALMUS CXLII. DEPRECATORIUS.
VERSIO VULGATA.
Psalmus David. 1. quando persequebatur eum Absalom filius ejus. (II Reg., xv et seq.
Domine, exaudi orationem meam : auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam : humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut VERSIO S. HIERONYMI.
Psalmus (a) David.
Domine, exaudi orationem meam, ausculta (b) deprecationem meam in veritate tua ; exaudi me in justitia tua.
Et non venias ad judicandum cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Persecutus est enim inimicus animam meam, confregit in terra vitam meam :
Posuit me in tenebris, quasi 1. Quando persequebatur : hæc etiam habent Septuag., sed in quibusdam tantum exemplaribus, teste Theodor., non Hebr., non Hier., non alii interpretes. Aptius convenit delitescenti in illa spelunca, de qua superiore Psalmo, propter vers. 3 et 4. Exaudi me in tua justitia : non stricta illa, quam nemo ferre possit, sed miti et temperata ; unde subdit :
Non intres in judicium cum servo tuo : quibuscumque in angustiis vir bonus peccata sua statim recogitat.
In obscuris : puta in spelunca, de qua supra Psal. clxi, in qua jam propemodum tumulatus.
(a) Var. : Canticum. — (b) [ Hebr, auribus percipe.]
mortuos sæculi : 4. et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me : et similis ero descendentibus in lacum.
- Auditam fac mihi mane misericordiam tuam : quia in te speravi.
Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi :
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam :
- Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in æquitate tua.
Educes de tribulatione animam meam ;
- Et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes qui tribulant animam meam : quoniam ego servus tuus sum. mortuos antiquos. Et anxius fuit in me spiritus meus : in medio mei sollicitum fuit cor meum.
Recordabar (a) dierum antiquorum : meditabar omnia opera tua ; facta manuum tuarum loquebar.
Expandi manus meas ad te : anima mea quasi terra sitiens ad te. Semper.
Cito (b) exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.
Ne abscondas faciem tuam a me ; et comparabor descendentibus in lacum.
Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido :
Notam fac mihi viam in qua ambulem, quoniam ad te levavi animam meam.
Libera me de inimicis meis, Domine : a te (c) protectus sum.
Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia tu Deus meus es.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : injustitia tua educes de angustia animam meam.
Et in misericordia tua dissipabis inimicos meos,
Et perdes omnes ligantes (d) animam meam : ego enim sum servus tuus. 4. Anxiatus est super me spiritus meus : vix respirare possum, quasi compressis faucibus.
Memor fui dierum antiquorum : vide virum sui compotem, qui tantis quoque in angustiis, prisca divinæ bonitatis exempla meditatur.
Terra sine aqua : Hier. sitiens ; hoc canit omnis anima, cum, sensibus omni solatio destitutis, sola fide vivit.
Similis ero : ne similis sim.
Spiritus tuus bonus : qui spiritus non videtur angelus esse, sed Spiritu sanctus qui prophetas afflabat.
(a) Var. : Recordabor. — (b) [ Hebr. festina. ! — (c) Ad te. — (d) Tribulantes.
Chapter 143 of 153