Skip to the text

Psalmus CXXXVIII. Moralis et deprecatorius

PSALMUS CXXXVIII. MORALIS ET DEPRECATORIUS.

Accusatus ab inimicis coram Saule, testem innocentiæ suæ invocat Deum, formatorem suum et cogitationum scrutatorem ; neminem enim odisse se, nisi malos. Et nota ad connexionem, vers. 19, 21, 23, 2-4.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem, Psalmus David.

Domine, probasti me : et cognovisti me : 2. tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

  1. Intellexisti cogitationes meas de longe : semitam meam et funiculum meum investigasti.

  2. Et omnes vias meas prœvidisti : quia non est sermo in lingua mea.

  3. Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima, et antiqua : tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

  4. Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

  5. Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ? VERSIO S. HIERONYMI.

Victori Psalmus (a) David.

Domine, investigasti me, et cognovisti. Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam :

Intellexisti malum meum de longe. Semitam meam et accubationem meam eventilasti :

Et omnes vias meas intellexisti. Quia non est eloquium in lingua mea :

Ecce, Domine, nosti omnia. Retrorsum et ante formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Super me est scientia (b), et excelsior est, non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ? 2. Sessionem ... et resurrectionem, me sive sedentem, sive surgentem : Theod. nosti quæ meditabar sedens, et operabar surgens :

  1. De longe ; arcana consiliorum ab æterno prœvidisti. Semitam meam, et funiculum meum : Theodor. rectitudinem operum, opera quasi fune directa. Hier. Semitam et accubationem. Nosti gradientem et cubantem, vigilantem et quiescentem.

  2. Omnes vias meas prœvidisti : quia non :... cum non est sermo ; me etiam tacito, arcana pectoris nosti, neque opus habes ut ea verbis eloquar.

  3. Novissima et antiqua : Hier. retrorsum et ante formasti me, id est a fronte et a tergo.

  4. Ex me : ego ipse magnum artis tuæ documentum argumentumque laudis ; vel, præ me ; Hier. super me est scientia, excedit facultatem intelligentiæ meæ. Confortata est ... Hier. excelsior est. Non potero ad eam : suppl. accedere.

  5. Quo ibo ά spiritu tuo ? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum, Sap., 1, 7 ; de quo Spiritu dictum : Dominus Deus misit me et Spiritus ejus, etc, Isa. , xlviii, 16. Quem Spiritum memorat, ad commendandam immensitatem Dei, quod Deus bono illo Spiritu omnia alat, vegetet, foveat.

(a) Var. : Canticum. — (b) Mirabilior est scientia a me, excelsior.

  1. Si ascendero in cœlum, tu illic es : si descendero in infernum, ades.

  2. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris :

  3. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

  4. Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me : et nox illuminatio mea in deliciis meis.

  5. Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

  6. Quia tu possedisti renes meos : suscepisti me de utero matris meæ.

  7. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es : mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

  8. Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto : et substantia mea in inferioribus terræ.

  9. Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formabuntur, et nemo in eis.

  10. Mihi autem nimis honorificati Si ascendero in cœlum, ibi es tu ; si jacuero in inferno, ades.

Si sumpsero pennas diluculo : habitavero in novissimo maris :

Etiam ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

Si dixero : Forte tenebræ operient me : nox quoque lux erit circa me.

Nec tenebræ habent tenebras apud te, et nox quasi dies lucet : similes sunt tenebræ et lux.

Quia tu possedisti renes meos, orsusque es me in utero matris meæ.

Confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me : mirabilia opera tua, et anima mea novit nimis.

Non sunt operta ossa mea a te, quibus factus sum in abscondito : imaginatus sum in novissimis terræ.

Informem adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formati sunt, et non est una in eis.

Mihi autem quam honorabiles 11, 12. Et dixi : Hier. si dixero. Conculcabunt : Hier. operient : vide apud eumdem hos duos versus egregie versos. Nox sicut dies illuminabitur : Hier. quasi dies lucet ; Hebr. nox tibi lux erit.

  1. Possedisti renes meos : intima mea. Suscepisti me : Hier. orsus es me in utero, etc.

  2. Terribiliter magnificatus es : Hier. magnificasti me : mirabiliter me fecisti : arte stupenda.

  3. Os meum : nullum ex ossibus te latet. Substantia mea : Hebr. velut acu pictus sum ; Hier. imaginatus sum, fictus sum ; conformatus. In inferioribus terræ ! Chald. in utero.

  4. Imperfectum meum : Hier. informem adhuc me, fœtum rudem in utero matris. Omnes scribentur : omnes artus, seu partes corporis mei, quas tu tam perfecte noveras, ac si jam in libro descriptas haberes. Formabuntur : in dies fingebantur partes illa ?.. Et nemo, etc. : Hebr. et non una in eis, ne una quidem earum erat : nec tu impolitae aut male cohærentes composuisti, sed totas formasti cum non essent.

  5. Nimis honorificati sunt. Cum Deus tantus sit, quam felices potentesque Sunt, quos amore suo dignatur ! At Hebr. quam pretiosæ cogitationes tuæ. Deus ! quanta earum summa I eadem enim vox hebræa rehe, quæ hic amici, vers. 3. Cogitationes : eadem quoque vox rosch, apud Septuag. hic quidem ἀρχαί vertitur ;

sunt amici tui, Deus : nimis confortatus est principatus eorum.

  1. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur : exsurrexi, et adhuc sum tecum.

  2. Si occideris, Deus, peccatores : viri sanguinum, declinate a me :

  3. Quia dicitis in cogitatione : accipient in vanitate civitates tuas.

  4. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam : et super inimicos tuos tabescebam ?

  5. Perfecto odio oderam illos : et inimici facti sunt mihi.

  6. Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me : et cognosce semitas meas.

  7. Et vide, si via iniquitatis in me est : et deduc me in via æterna. facti sunt amici (a) tui, Deus : quam fortes pauperes (b) eorum !

Dinumerabo eos, et arena, plures erunt : evigilavi, et adhuc sum tecum.

Si occideris, Deus, impium, viri sanguinum, declinate a me.

Qui contradicent tibi scelerate : elevati (c) sunt frustra adversarii tui.

Nonne odientes te, Domine, odivi ; et contra adversarios tuos distabui (d) ?

Perfecto odio oderam illos, et (e) inimici facti sunt mihi.

Scrutare me, Deus, et cognosce cor meum : proba me, et scito cogitationes meas.

Et vide si via doli in me est : et deduc me in via æterna. ἂριθμος autem, Numer., I, 49, quod summam Vulgata vertit. Item συλλογiσμòv, Exod., xxx, 12, ubi et Vulgata summam.

  1. Exsurrexi : Hier. evigilavi. Et adhuc sum tecum : statim a somno de te cogito.

  2. Si occideris : annon occides, ό Deus, peccatores, qui calumniantur innocenti ? vel : Si quidem occideris Deus impium, discedant a me sanguinarii.

  3. Quia dicitis : totus versus ex Hier. qui contradicent, etc.

  4. Perfecto odio oderam : hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas, August. Vide Præf., n. 14.

(a) Var. : [ Hebr. Sodales.] — (b) [ Hebr. principatus.] — (c) Elati. — (d) [ Hebr. resistebam.] — (e) Deest et.

Chapter 139 of 153