Psalmus CXLV. Laudis et consolationis
PSALMUS CXLV. LAUDIS ET CONSOLATIONIS.
Non in hominibus confidendum, sed in solo Deo liberatore, et bonorum omnium auctore.
VERSIO VULGATA.
Alleluia, Aggæi et Zachariæ.
Lauda, anima mea, Dominum ; laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quandiu fuero.
Nolite confidere in principibus : 3. in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
Qui fecit cœlum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
Qui custodit veritatem in sæculum : facit judicium injuriam patientibus : dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos : 8. Dominus illuminat cæcos. VERSIO S. HIERONYMI.
Alleluia.
Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita, mea : cantabo Deo meo quandiu sum.
Nolite confidere in principibus, in filio hominis, cui non est salus.
Egredietur spiritus ejus, et revertetur in humum suam : in die illa peribunt cogitationes ejus.
Beatus cujus Deus Jacob auxiliator ejus : spes ejus in Domino Deo suo :
Qui fecit cœlos et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
Qui custodit (a) veritatem in sempiternum : qui facit judicium calumniam sustinentibus, et dat panem esurientibus.
Dominus solvit vinctos. Dominus illuminat cæcos : 1. Aggæi ... ita Syrus et Septuag., non tamen in Hexaplo Theodor.
In filiis hominum, in quibus ... Hebr. filio hominis, in quo ... neque in potentioribus, neque in tenuioribus confidite. De filio hominis vide Psal. xlviii, 3.
Exibit spiritus ejus : filii hominis scilicet. Revertetur : ipse homo, non spiritus ejus : nam verbum iaschub masculinum est, nomen rouah fœmininum : sic Eccle., xii, 7 : Revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum.
(a) Var, ; Et custodit.
Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet : et vias peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. Dominus erigit allisos (a) : Dominus diligit justos.
Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et viam impiorum conteret (b) .
Regnabit Dominus in æternum, Deus tuus, Sion : in generationem et generationem. Alleluia. (a) Var. : [ Hebr. incurvatus.] — (b) [ Hebr, pervertet.]
Chapter 146 of 153