Skip to the text

Psalmus CXLVII. Eucharisticus

PSALMUS CXLVII. EUCHARISTICUS.

Titulo caret in Hebræo, et continuatur præcedenti, ita etiam apud Hier. certe est ejusdem argumenti.

VERSIO VULGATA.

Alleluia.

  1. Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda Deum tuum, Sion.

  2. Quoniam confortavit seras portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.

  3. Qui posuit fines tuos pacem : et adipe frumenti satiat te.

  4. Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus. VERSIO S. HIERONYMI.

Lauda, Jerusalem, Dominum : cane Deum tuum, Sion.

Quia confortavit vectes portarum tuarum : benedixit filiis tuis in medio tui.

Qui posuit terminum tuum pacem ; adipe frumenti saturavit te.

Qui emittit eloquium suum terræ ; velociter currit verbum ejus. 12. Lauda, Jerusalem : eo quod instaurata et ædificata, ut superiore psalmo, vers. 2.

  1. Confortavit seras : Hier. vectes. Contra ac hostes expectabant : dicebant enim : Si transierit vulpes, transiliet murum eorum, etc. Nehem. , iv, 2, 3.

  2. Qui dat nivem sicut lanam : nebulam sicut cinerem spargit.

  3. Mittit crystallum suam sicut buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

  4. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea : flabit spiritus ejus et fluent aquæ.

  5. Qui annuntiat verbum suum Jacob : justitias et judicia sua Israel.

  6. Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. Alleluia. Qui dat nivem quasi lanam ; pruinas (a) quasi cinerem spargit.

Projicit glaciem suam quasi buccellas ; ante faciem frigoris ejus quis stabit ?

Mittet verbum suum, et solvet illa ; spirabit spiritu suo, et fluent aquæ.

Qui annuntiat verbum suum Jacob ; præcepta sua, et judicia sua Israel.

Non fecit similiter omni genti, et judicia ejus non cognoscent. Alleluia. 17. Crystallum : Hier. glaciem, grandinem.

  1. Verbum : imperium.

In fine hujus Psalmi est Halleluiah in Hebr. non initio ; est autem initio psalmi cxlvi, quod argumento est hunc illi continuandum : nam in superiori cxlv, et in his reliquis tribus habetur et initio et fine.

(a) Var. : Pruinam.

Chapter 148 of 153