Skip to the text

Psalmus CXLVI. Eucharisticus

PSALMUS CXLVI. EUCHARISTICUS.

Nehemiæ tempore, ingens immissa sterilitas, quod propria aedificia curarent, templi structuram negligerent, Nehem., v ; Agg., i. Ergo post horrendam illam famem, dum urbs et templum extruuntur, reddita agris ubertate, hanc laudem Deo concinunt : nota vers. 2, 3, 6, 8.

VERSIO VULGATA.

  1. Alleluia.

Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus : Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.

  1. Ædificans Jerusalem Dominus : dispersiones Israelis congregabit.

  2. Qui sanat contritos corde : et alligat contritiones eorum :

  3. Qui numerat multitudinem stellarum : et omnibus eis nomina vocat.

  4. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus : et sapientiæ ejus non est numerus.

  5. Suscipiens mansuetos Dominus : humilians autem peccatores usque ad terram.

  6. Præcinite Domino in confessione : psallite Deo nostro in cithara. VERSIO S. HIERONYMI.

Laudate Dominum, quoniam bonum est canticum Dei nostri : quoniam decorum est, pulchra laudatio.

Ædificabit Jerusalem Dominus : ejectos Israel congregabit.

Qui sanat contritos corde, et alligat plagas (a) eorum.

Qui numerat multitudinem stellarum ; et omnes nomine suo vocat.

Magnus Dominus (b) noster, et multus fortitudine, et prudentiæ ejus non est numerus.

Suscipiens mansuetos Dominus : humilians impios usque ad terram.

Canite Domino in confessione : canite Deo nostro in cithara. 2. Ædificans Jerusalem. Hæc designant tempus instauratæ Jerosolymæ, ac tribuum e captivitate redeuntium.

(a) Var. : [ Hebr. dolores.] — (b) [ Hebr. Dominator.]

  1. Qui operit cœlum nubibus : et parat terræ pluviam.

Qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum.

  1. Qui dat jumentis escam ipsorum : et pullis corvorum invocantibus eum.

  2. Non in fortitudine equi voluntatem habebit : nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

  3. Beneplacitum est Domino super timentes eum : et in eis qui sperant super misericordia ejus. Qui operit cœlos nubibus, et præbet terræ pluviam, et oriri facit in montibus germen.

Qui dat jumentis panem suum : filiis corvi clamantibus.

Non est in fortitudine equi voluntas ejus : neque in tibiis viri placetur ei.

Placetur Domino in his qui timent eum, et expectant misericordiam ejus. 8. Qui operit cœlum nubibus : fames exstructo templo in copiam versa est, Agg., ii, 18-20. Et herbam servituti hominum : hominum utilitatibus servientem, vel homini, eam servili opera, arando et subigendo, excolenti. Deest Hebr.

  1. Invocantibus eum : Hier. clamantibus, etiam corvos pascit : Considerate corvos ..... et Deus pascit illos, Luc. , xii, 24.

  2. Nec in tibiis viri ... non in corporis robore ; non in equestri arte salus, sed in benignitate Dei.

Chapter 147 of 153