Psalmus CXLVIII. Laudis
PSALMUS CXLVIII. LAUDIS.
Dei amore flagrans, animata atque inanima in ejus laudes ciet, omnia nutu creantis, neque dedignantis plebem Israeliticam admovere sibi.
VERSIO VULGATA.
- Alleluia.
Laudate Dominum de cœlis : laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus : laudate eum omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna : laudate eum, omnes stellæ, et lumen.
Laudate eum, cœli cœlorum : et aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, 5. laudent nomen Domini. VERSIO S. HIERONYMI.
Alleluia.
Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus : laudate eum, omnes exercitus ejus.
Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ luminis.
Laudate eum, cœli cœlorum, et aquæ quæ super cœlos sunt.
Laudent nomen Domini ; quo- 2. Virtutes : Hier. exercitus.
Stellæ et lumen : Hier. stellæ luminis : id est luminosae.
Aquæ omnes, quæ super cœlos sunt : nubes intellige, unde in sequentibus ; venti, nix, glacies, non tamen nubes memorantur : vide Psal, ciii, 3.
Quia ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi : præceptum posuit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi :
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum : quæ faciunt verbum ejus :
Montes et omnes colles : ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiæ, et universa pecora : serpentes, et volucres pennatæ :
Reges terræ, et omnes populi : principes, et omnes judices terræ.
Juvenes, et virgines : senes cum junioribus laudent nomen Domini : 13. Quia exaltatum est nomen ejus solius.
Confessio ejus super cœlum, et terram : exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus : filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia. niam ipse mandavit et creata sunt.
Statuit ea in sæculum, et in æternum ; præceptum, dedit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi :
Ignis, et grando, nix, et glacies, ventus, turbo, quæ facitis sermonem ejus :
Montes et omnes colles ; lignum frugiferum, et universæ cedri :
Bestiæ, et omnia (a) jumenta, reptilia, et aves volantes :
Reges terræ, et omnes populi : principes et universi judices terræ.
Juvenes, et virgines : senes cum pueris laudent nomen Domini :
Quoniam sublime nomen ejus solius, gloria ejus in cœlo et in terra.
Et exaltavit cornu populi sui : laus omnibus sanctis ejus, filiis Israel populo appropinquanti sibi. Alleluia. 5. Quia ipse dixit, et facta sunt : deest hic Hier. habetur Psal., xxxii, 9.
- Et non præteribit : Cœlum enim et terra transibunt ; verba autem mea non præteribunt, Matth., xxiv, 35.
7, 8. Dracones : grando : nix : etiam quæ noxia sunt, Deum laudant : immissa quippe ad ejus justitiam commendandam. Quæ faciunt verbum : Erubesce, homo ; serpentes, abyssi, nix, etc, verbum Dei faciunt : et tu non facis ! In eo autem Deum laudant, quod non mutant naturam suam, stantque in ordine suo absque solo homine cui omnia subjecta sunt. Hier. in hunc Psalmum
- Et exaltavit..., vide Hier.
(a) Var. : Universa.
Chapter 149 of 153