Caput 22
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus recipit ad misericordiam precibus matris sue quendam episcopum nudum bonis operibus sed nouiter conuersum ad contricionem et bonum et sanctum propositum vite. Et induit eum misericordia et diuina dulcedine, informando eum, qualiter humiliter viuat sine cupiditate et qualiter delinquentes subditos cum misericordia et iusticia corrigat.
Filius loquitur: "Ille prelatus, pro quo tu, sponsa, rogas me, iam reuersus est ad me tripliciter: primo sicut homo nudus, secundo sicut habens in manu gladium, tercio sicut extendens manum et petens veniam. Ideo propter preces matris mee ego eciam iam conuerto me ad ipsum et occurram ei quasi mater adepto filio perdito. Et quamuis apostoli mei preces suas pro eo michi optulerunt, modicam tamen graciam pro eo habuerunt, quia postquam iste dignitatem suscepit ecclesie mee, contrarius michi fuit nec vt prelatus bonus pro ea se posuit. Nunc autem vestiam eum, ne nudus sit. Quid est nuditas eius nisi pauca bona opera eius? Que quidem opera bona deberent vestire animam eius virtutibus, que nuda in conspectu meo apparet, quamuis sibi vestita videbatur.
Ego dabo ei auxilium nunc propter preces matris mee et sanctorum meorum, vt tegi et indui possit, quia nudus venit ad me. Tunc autem venit nudus, quando sic cogitat apud se: 'Ego nichil boni habeo a me, nichil boni possum sine Deo nec dignus sum alicuius boni. Si enim scirem, quomodo placare possem Deum et quid est placitum ei, eciam si mori deberem, libenter facerem.' Per talem itaque cogitacionem venit ipse nudus ad me. Ideo ego occurram ei et vestiam eum. Habuit eciam gladium in manibus, quando considerabat iudicii mei austeritatem dicens apud se: 'Iudicium Dei intollerabile est et impossibile fugere et ideo illa omnia, que vult Deus de me, ego libenter volo. Et paratus sum ad voluntatem eius cum voluntate mea, quia nulla habeo bona opera. Fiat secundum voluntatem eius et non secundum meam!' Hec cogitacio et hec voluntas abstulit ab eo gladium seueritatis mee et attulit ad eum misericordiam.
Tercio porrexit manum tunc, quando considerabat sic apud se: 'Ego scio me vltra modum peccasse ac iudicio dignum. Attamen de bonitate tua, Domine Deus, confidens spero auxilium. Non enim spreuisti Paulum persecutorem nec contempsisti Magdalenam peccatricem. Ideo, Domine, verto me ad te, vt facias michi secundum magnam pietatem et misericordiam tuam.' Pro hac enim cogitacione et hoc desiderio porrigam ei manum misericordie mee et augmentabo ei dulcedinem meam, si tamen hec tria, que loquar, viriliter compleuerit. Debet enim primo auferre a se omnem superbiam et ostentacionem et assumere veram humilitatem. Secundo auferat a se omnem cupiditatem, vt temporalia ista ei concessa habeat quasi homo dispensator bonus domino suo redditurus racionem.
Tercio sit sollicitus, vt peccatum suum et suorum subditorum non negligat sed cum iusticia et misericordia corrigat, considerando opera mea, qui ex misericordia collegi publicanos et meretrices, qui ex iusticia contempsi superbientes. Numquid non scribitur, quod quodam veniente ad me et dicente: 'Magister, sequar te, quo vadis', respondi ei: 'Non, quia vulpes foueas habent'? Et quare contempsi eum, nisi quia vidi cor eius et voluntatem? Quia voluit habere gloriam et sustentacionem sine labore et ideo ex iusticia fuit a me refutatus. Sic faciat et ipse. Quicumque enim delinquens venerit ad eum humilians se et emendacionem congruam exhibens pecierit veniam, tunc ipse misericordiam illi facere tenetur.
Quem autem in voluntate peccandi manere deprehenderit nec resipiscere voluerit, castiget eum moderate et discrete flagellis aut multabit eum pecunia. Caueat tamen, quod non faciat illam castigacionem propter cupiditatem sed propter caritatem et iusticiam. Et illam pecuniam in tales vsus conuertat, quod bonam racionacionem Deo reddere valeat, videlicet quod secundum iusticiam misericorditer ab illo delinquente illa pecunia ablata sit et sapienter in vsus diuinos erogata. Si autem ille castigatus semel pena pecunie noluerit adhuc resipiscere, tunc priuet eum beneficio et gradu alciori, vt sic ille confusus remaneat tamquam asinus, qui, cum portauerit auream sellam, magne reputacionis creditur, illa vero ablata vt animal insensatum dimittitur sicut prius.
Sic eciam ego, omnium conditor, facio. Ego enim primo castigo hominem per tribulacionem temporalem, per infirmitatem et voluntati sue contraria, et si tunc ipse resipiscere noluerit, tunc aufero ab eo misericordiam meam et dimitto eum in penam sibi ex iusticia preparatam."
Chapter 22 of 122