Caput 21
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Orante virgine Maria pro quodam defuncto suo deuoto dicit Christus, quod beneficia successorum illius exhibita pro anima eius modicum ei prosunt, quia fiebant pocius ad superbiam et honorem mundi quam ex deuota caritate ad Deum. Propter preces tamen virginis alleuiatur pena eius.
Maria loquitur: "Benedictum sit nomen tuum, fili mi! Tu es rex glorie et Dominus potens, habens iusticiam cum misericordia. Corpus tuum michi carissimum, quod in ventre meo generabatur et nutriebatur sine peccato, hodie pro anima istius defuncti consecratum est. Rogo igitur te, fili carissime, vt prosit anime eius, et miserere ei!" Respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater benedicta, ab omni creatura, quia misericordia tua innumerabilis est. Ego sum similis homini, qui emit paruulum agrum quasi quinque pedum pro maximo precio, in quo aurum optimum erat absconditum. Hic ager homo iste est quinque sensuum, quem preciosissimo sanguine meo comparaui et redemi. In quo erat aurum preciosum, idest anima de deitate mea creata, que nunc a corpore sublata est et terra sola remanet.
Eius successores sunt similes homini potenti, qui vadens ad iudicium clamat lictori: 'Separa cum gladio caput eius a corpore eius! Non permittas eum diu viuere nec parcas sanguini eius!' Sic faciunt illi. Ipsi enim quasi ad iudicium vadunt, cum pro salute anime patris decenter laborant, sed lictori clamant: 'Separa caput eius a corpore!' Quis est iste lictor nisi dyabolus, separans animam consencientem sibi a Deo suo? Huic clamant: 'Separa!', quando contempta humilitate illa bona, que agunt, faciunt pro superbia et honore mundi plus quam ex diuina caritate. Per superbiam enim caput, idest Deus, separatur ab homine et coniungitur ei per humilitatem. Ipsi eciam clamant non diu viuere, quando non curant de morte eius, vt optineant bona.
Clamant et non parcere sanguini, quando non curant de amara pena eius nec quamdiu in ea fuerit, si voluntatem suam perficere possint. Eorum quippe cogitacio tota est ad mundum et pro modico est eis passio mea." Tunc respondit virgo: "Vidi iusticiam tuam, fili mi, seueram. Ad quam non loquor sed ad misericordiam tuam piissimam. Ideo propter preces meas miserere isti, quia cottidie legebat horas meas in honore meo. Nec imputes ei superbiam successorum eius, quam pro eo exercent. Ipsi enim gaudent et iste plorat et punitur inconsolabiliter." Cui respondit Filius: "Benedicta sis tu, mater carissima! Verba tua plena sunt dulcedine et dulciora melle, verba tua procedunt de corde, quod misericordia plenum est, et ideo misericordiam sonant verba tua.
Iste, pro quo tu oras, triplicem misericordiam propter te habebit. Primo saluabitur de manibus demonum, qui tamquam corui insaciabiliter affligunt eum. Sicut enim aues, cum aliquem terribilem sonum audiunt, predam, quam vnguibus tenent, pre timore sonitus relinquunt et fugiunt, sic propter te demones relinquent animam eius nec vlterius tangent aut infestabunt. Secundo transferetur de grauiori ardore in leuiorem. Tercio consolabuntur eum angeli sancti. Adhuc tamen ex toto non est liberatus et adhuc auxilio indiget. Scis enim et vides omnem iusticiam in me, quod nullus ad beatitudinem ingredi potest, nisi tamquam aurum per ignem purgatum mundatus fuerit. Ideo propter preces tuas adueniente tempore misericordie et iusticie liberabitur ex toto."
Chapter 21 of 122