Articulus 1
Qualiter intelligendum sit verbum S. Anselmi, dicentis optimam piissimamque Mariam tanta puritate resplenduisse, quod major sub Deo intelligi nequit.
CONCUPISCET rex decorem tuum.1 Certum omnino est, decentissimum exstitisse ut Deus puritatis immensæ, qui essentialiter et incircumscriptibiliter sanctus est ac sanctitas infinita, non nisi ex purissima virgine nasceretur : et sicut humanitatem a Verbo æterno hypostatice assumendam decuit tanta plenitudine gratiæ, sapientiæ, virtutum, donorum, imo et beatificæ visionis, ornari ac adimpleri, quod rationalis creaturæ capacitas capere plus nequivit; sic et felicissimam illam Puellam a Verbo æterno ac adorando in veram matrem præelectam ac assumendam, decuit tanta puritate nitere ac decorari, quod post humanitatem Christi non potest rationali aut intellectuali creaturæ major puritas convenire, inesse aut condonari.
Verum ex hoc verbum illud Anselmi videtur non posse salvari. Si enim, imo quia puritas humanitatis Christi exstitit major et ineffabiliter major puritate Virginis benedictæ, non splenduit ipsa tanta puritate, quod sub Deo major nequit intelligi, quum major ea sub Deo sit, et esse noscatur in Christi humanitate. Ex eadem ratione videtur verum non esse quod ait Albertus, tantam fuisse sacratissimæ Virginis puritatem, quod pura creatura majoris puritatis capax esse nequiverit : quum Christi humanitas pura creatura existat, cujus caro fuit et est purior ac sanctior carne dulcissimæ Virginis; anima quoque illius purior exstat et sanctior præstantissimæ Virginis anima.
Insuper, excellentissima virgo Maria fuit viatrix, et quamdiu hic vixit in corpore, profecit quotidie : ergo dum Filium Dei concepit ac peperit, non nitebat tanta puritate ut postea. Amplius, ipsa in die sancto Pentecostes cum gloriosis Apostolis accepit Spiritum Sanctum, nec dubium quin copiosius quam quisquam illorum : ergo tunc vehementer crevit in puritate et in omni sapientia ac virtute. Insuper, major et præclarior facta est puritas Matris totius munditiæ, quando de via et fide ad patriam ac speciem seu beatificam visionem perducta est : quia ex tunc ineffabiliter clarius contemplata est superbeatissimam Trinitatem. Non ergo in vita hac tanta nituit puritate, quod sub Deo major non valet intelligi.
Præterea, juxta divini Dionysii documenta, supremum ordinis inferioris cum infimo superioris ordinis magnam habet convenientiam, non tamen attingit illius perfectionem seu dignitatem.2 Quum ergo præclarissima virgo Maria fuerit in hoc mundo viatrix, quamvis altissima, non tamen videtur exsistens in terra ad infimi puritatem angeli pervenisse, præsertim quum Sancti in patria propinquius atque limpidius increato lumini ac fonti munditiæ sint uniti quam viatores.
Adhuc autem, quum puritas Creatoris in infinitum sit major omni puritate creata, possunt inter puritatem Dei et Virginis beatissimæ puritatem innumerabiles gradus puritatis imaginari sive intelligi. Deus quoque, quum sit illimitatæ ac prorsus infinitæ potentiæ, potest omni creata forma perfectiorem producere. Potuit item gloriosissimæ Mariæ vitam in hoc sæculo prolongare : quo facto, profecisset in puritate. Cui et tantam poterat puritatem adjicere, quantam habuit Petrus aut Paulus. Non igitur ad summum puritatis gradum sub Deo pertigisse videtur.
Multa in hunc modum objici queunt, quæ id potissime exigunt, ut declaretur qualiter præinductum Anselmi verbum sit intelligendum.
Quocirca pensandum, quod auctoritas hæc Anselmi a diversis, variis modis exponitur. Quidam namque exponunt dicentes, quod puritate seu sanctificatione Mariæ major nequit intelligi sub Deo, et sub Christo qui Deus est : quoniam Christus fuit sine originali peccato conceptus, et Virgo beata, quamvis in originali concepta, secundum istos, tamen ab illo mox fuit purgata, non quidem eodem instanti quo anima ejus fuit creata, sed cito post hoc. Hæc autem responsio superficialis videtur, et eis præsertim non placet qui affirmant, et bene, beatissimam Virginem in originali non esse conceptam.
Porro alii plenius dicunt, quod sacratissima Maria fuit in utero sanctificata per gratiam singularem, quæ removit et abstulit culpam originalem et pronitatem peccandi non solum mortaliter, sed venialiter quoque. Et addunt, quod tres fuerunt sanctificationes Matris Christiferæ. Prima sanctificatio ejus fuit in utero matris, tres habens effectus, videlicet, originalis culpæ expiationem, et gratiæ infusionem, ac tantam fomitis restrictionem quod non posset in aliquod duci peccatum, quamvis secundum essentiam remaneret. Secunda sanctificatio Virginis gloriosæ fuit in Spiritus Sancti obumbratione et Filii Dei conceptione : quæ tribus præmissis effectibus superaddidit duos, puta omnimodam fomitis exstinctionem et confirmationem in bono. Itaque, prius poterat tantum non peccare, jam non posset peccare. Tertia sanctificatio ejus fuit in Filii Dei habitatione, qui novem mensibus in utero Virginis mansit : quæ sanctificatio cunctis prædictis duos effectus addebat. Unus fuit, quod omnes dispositiones fomitis abstulit : sicut interdum morbus curatus est, et tamen aliquæ ejus reliquiæ manent curandæ. Secundus fuit consecratio seu dedicatio sanctissimæ Virginis ad divina præcise : ita quod etiam usibus humanis seu mundanis licitis, utputa matrimonialibus, impossibile esset eam aptari, quia tunc non solum mens ejus, sed etiam corpus luce Deitatis resplenduit.
Itaque, ex prima sanctificatione, benedictissima virgo Maria excellebat puritate omnes baptizatos, in quibus fomes non in tantum restringitur quin in eis remaneat pronitas mortaliter venialiterque peccandi. Ex secunda sanctificatione excellebat puritatem Adæ quam habuit ante lapsum, quia in statu innocentiæ non fuit confirmatus in bono. Per confirmationem quoque illam angelos excellebat : qui quamvis confirmati in bono, tamen nec crescere possunt in præmio substantiali, quemadmodum neque decrescere; beatissima autem Maria proficere potuit, non deficere. Denique, in puritate sanctificationis quam sortita est ex superventione Spiritus Sancti et ex præsentia Dei, omnem etiam excellit creaturam. Quum etenim esse Matrem Dei, sit suprema dignitas quæ puræ potest creaturæ communicari, oportet gratiam ad hoc disponentem esse majorem omni gratia puræ creaturæ concessa.
Hæc secundum horum positionem sint tacta: quæ item displicet eis qui amantissimam Dei affirmant non esse in originali peccato conceptam. Aliqua quoque continentur in horum positione quæ transilivi, quia aut veritate aut certitudine carent: imo et quædam eorum quæ secundum hos dicta sunt, patiuntur instantiam.
Porro Albertus in libro suo de Laudibus felicissimæ Virginis super his loquitur:3 Hæc puritas Dominæ nostræ est ab originali peccato, non dico distantia, sed segregatio, et ad primam increatamque lucem, quantum possibile est puræ creaturæ, deiformis approximatio. Unde secundum rem, nihil est aliud puritas ista nisi peccati originalis deletio, fomitisque exstinctio, et gratuitarum virtutum ultimatio, id est summa et ultimata perfectio. Concedimus etiam, quod in beatissima Virgine secundum statum viæ fuit gratia deiformior quam in angelis: et hoc dico quantum ad substantiam, id est essentiam gratiæ, non quoad actum seu operationem ipsius, quemadmodum et de caritate ejusdem dicendum est. Dicimus item, quod hanc puritatem in summo quatuor gradibus ascendit beata Virgo. Primo enim purificata fuit per sanctificationem suam in utero; secundo, in virtutum exercitio; tertio, in Spiritus Sancti superventione; quarto, in Filii Dei conceptione. — Hæc Albertus. Qui etiam in his verbis præsupponit Mariam dignissimam in omni originali conceptam. De qua re ex rationabili supersedeo causa.
Porro ad principale respondendo quæsitum, reor dicendum, quod puritas beatissimæ concessa Mariæ in sæculo isto exstitit tanta, quod nulli creaturæ puræ in esse creato subsistenti concessa est major, imo neque æqualis: per quod solvitur quod de humanitate seu anima Christi objicitur. Illa quippe quamvis in se pura fuerit creatura, non tamen unquam fuit subsistens in esse creato, sed eodem momento fuit producta atque ad hypostaticum esse Verbi æterni assumpta et in illo suppositata.
Præterea, considerata infinita dignitate et excellentia Christi secundum suam deitatem ex una parte, et declivitate ac nihileitate beatissimæ Virginis quam habuit ex se ipsa ut creatura ex nihilo facta, talis et tanta fuit puritas et sanctitas ejus, quod non decuit puræ creaturæ in esse creato subsistenti dari majorem, nec parem: imo in tantum puritas ejus ac sanctitas, omnium ceterarum rationalium ac intellectualium creaturarum puritatem et sanctitatem excessit, præsertim quantum ad habitum atque essentiam et acceptionem puritatis et gratiæ, sapientiæ ac virtutum et donorum, quantum in his decuit Matrem veri Dei ministris ejus præferri. Verumtamen actualis contemplatio actualisque fervor dilectionis non erant in ea tam excellenter, saltem continue, quemadmodum in Beatis Deo indesinenter fruentibus. Nihilo minus contemplatio et dilectio sacrosanctæ Mariæ quibus in hac vita contemplabatur diligebatque Deum, fuerunt Deo ita acceptæ, tamque efficaces, virtuosæ, pretiosæ ac meritoriæ, quod per eas promeruit ad eminentiorem et clariorem Deitatis contemplationem, ardentiorem quoque et perfectiorem ipsius dilectionem et fruitionem promoveri in patria, quam aliquis Sanctorum aut Beatorum habet in regno illo cœlesti. Et per hæc patet ad cuncta objecta solutio.
De quotidiano autem et indesinenti dulcissimæ Mariæ profectu in omni gratia, virtute et dono, infra dicetur.
Footnotes
Chapter 42 of 118