Skip to the text

Articulus 12

An glorificandissima virgo Maria vidit Deum per speciem in hac vita.

OSTENDE mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis.1 De excellentia sapientiæ et contemplationis admirandæ et præamandæ Mariæ jam introducta sunt multa, et qualiter ipsa universos in his ceterisque charismatibus superavit et transcendit illustres, tantum utique quantum condecuit veram Dei Matrem præfulgere Dei ministris.2

Dicunt autem doctores communiter, quod Moyses legislator Hebræorum, et Paulus gentium doctor, viderunt Deum in hac vita per speciem, saltem semel, et ad tempus determinatum. Nempe de Moyse Dominus ait: Moyses in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei; et palam, non per ænigmata et figuras, videt Deum.3 Sicque pro tempore illo concessum est Moysi quod ante fuit ei negatum, juxta quod legitur: Dixit Dominus ad Moysen: Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine.4 Qui ait ad Dominum: Ostende mihi gloriam tuam; et [ante dixerat] : Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te. Respondit Dominus:5 Ego ostendam tibi omne bonum, et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit;6 faciem autem meam videre non poteris: non enim videbit me homo et vivet. Porro Paulus de se ipso ad Corinthios loquens: Scio (inquit) hominem in Christo (sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum usque ad tertium cœlum; et scio hujusmodi hominem (sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit), quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.7 Hujusmodi quoque visionem dicit Albertus habuisse Joannem apostolum in hac vita. Si ergo Deus bonitatis immensæ se ipsum tam gratiose et clare in vita præsenti ostendit famulis suis, quanto magis dilectissimæ Matri suæ? Imo pie credendum videtur, quod utique suæ dignissimæ atque purissimæ Genitrici tanto frequentius, clarius ac diuturnius ostendit in vita ista suæ essentiam deitatis per speciem, quanto in hac gratia decuit Matrem Dei præ ceteris honorari atque excellere.

Amplius, quod Deus omnipotens, actor liberrimus, qui omnia operatur secundum suæ propositum voluntatis, majorem gratiam clarioremque notitiam præstat uni quam alteri, ex duobus potest contingere, sive ex duplici causa. Primo, ex parte ipsius, qui eos quos ad sublimiorem felicitatem elegit, majoribus gratiis prævenit, et quosdam misericordissime præveniendo tangit, inspirat, convertit, illuminat et inflammat. Unde in Evangelio dixit: An non licet mihi quod volo facere? Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Secundo, ex parte recipientis, qui quanto majoris fuerit capacitatis et dignitatis, tanto plus gratiæ desuper suscipit, juxta illud: Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Quod autem primo modo abundantiorem divinitus gratiam quis sortitur, ex majori caritate Dei ad suscipientem provenire censetur; quod vero secundo modo quis amplius suscipit, ex majori sui præparatione causatur, principaliter tamen ex præordinatione et condonatione. Itaque, quo sacratissima virgo Maria fuit a Deo magis dilecta, quo etiam erat præfatæ visionis Dei per speciem sublimius susceptiva, utpote majori puritate et caritate ornata, eo præ ceteris videtur ad eam excellentius frequentiusque promota.

Præterea, ipsa Unigenito suo in omni sapientia, perfectione et gratia fuit similior atque propinquior: imo inter Christum ac ceteros viatores habuit se medio modo. Christus autem secundum superiorem suæ animæ partem, videlicet intellectivam, fuit comprehensor, Deitatem clare per speciem cernens a primo creationis animæ suæ instanti. Condecens igitur fuit, ejus præstantissimam ac capacissimam Genitricem ad hujusmodi visionem, saltem interdum, et forsan frequenter, præ ceteris clarius ac gratiosius, imo et gloriosius in vita hac elevari.

Adhuc autem, quanto viator se plenius mancipat cultui Creatoris, et quo se ipsum totalius exhibet Deo ac ferventius ei adhæret, eo Deus adorandus, cujus pietas, caritas ac liberalitas est immensa, se et sua sancta charismata gratiosius ac copiosius homini tali rependit, et ei se clarius manifestat.8 Palamque est, mitissimam devotissimamque Mariam se præ omnibus sanctis viatoribus Deo incomparabiliter plenissime ac integerrime subdidisse, mancipasse, exhibuisse, imo et ei carnis suæ substantiam pro incarnationis materia ministrasse, ipsumque nutrisse, lactasse, et maternaliter ac reverentissime contractasse. Idcirco et ipse superbonus ac munificentissimus Filius talem suam Genitricem præ cunctis gratiosissime ac plenissime visitavit, replevit, illuminavit, et se ipsum sicuti est, ei splendidius frequentiusque ostendit.

At vero, ex cognitione procedit dilectio: ideo, sicut reverendissima ac illustrissima virgo Maria in sancta Deitatis dilectione præ ceteris arsit, et perfectior ac indesinentior ineffabiliter fuit, ita præ ceteris Deum splendidius vidit. Et quamvis fervor divini amoris conceptus ex intuitione Dei per speciem, non permaneat in suo vigore cessante hujusmodi visione; attamen persona taliter Deum intuita, postmodum memor est visionis tam splendidissimæ, desiderabilissimæ ac jucundissimæ: et sic magis ad eam adspirat, ac sancto amore validius intabescit, reminiscens in quanto decore et gloria, suavitate, amabilitate et excellentia viderit Deum. Idcirco, quemadmodum Moyse et Paulo ardentior exstitit in amore divino optima ac divinissima Virgo, ita præ illis Deum in majori gratiositate, decore et gloria vidisse pie credenda est. Rursus, sicut deiformis virgo Maria præ Moyse ardentissima fuit in caritate divina, sic præ illo amplius ad clarum divini vultus intuitum creditur adspirasse et pro eo rogasse, atque pro sua reverentia exaudita fuisse.

Postremo pensandum quod sanctus ait Bernardus: Quidquid hic de visione et cognitione Dei fidelibus impertitur, speculum est et ænigma, tantum distans a futura visione ac cognitione, quantum fides distat a veritate et tempus ab æternitate, nisi quum aliquando fit quod de Deo in libro Job legitur :9 Qui abscondit lucem in manibus, et præcipit ei ut rursus oriatur, atque enuntiat de ea dilecto quod possessio ejus sit, et ad eam valeat pervenire.1011 Electo etenim et dilecto Dei aliquando vicissim lumen quoddam vultus Dei ostenditur (sicut lumen clausum in manibus, quod latet et patet ad arbitrium tenentis), ut per hoc quod quasi in transcursu vel in puncto videre permittitur, inardescat animus ad plenam luminis æterni possessionem : cui ut aliquatenus innotescat quid ei desit, nonnunquam quasi pertransiens gratia præstringit sensum amantis, et eripit eum sibi, rapitque eum in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii, atque pro modulo suo ad momentum, ad punctum, id ipsum ostendens ei videndum sicuti est ; interim quoque et ipsum efficit in id ipsum, ut sit et ipse pro modulo suo sicut illud est. Ubi quum didicerit quid intersit inter mundum et immundum, sibi redditur, et remittitur ad mundandum cor ad visionem, ut si aliquando denuo admittatur, sit purior ad videndum atque stabilior ad fruendum. Nusquam enim melius se deprehendit modus imperfectionis humanæ quam in lumine vultus Dei, et in divinæ speculo visionis.

Ecce in verbis his sanctus pater Bernardus insinuare videtur, quod quibusdam electis et dilectis Dei præcipuis, interdum ad punctum ostendit se Deus ad videndum sicuti est : quanto magis hoc electissimæ ac dilectissimæ suæ sponsæ ac Matri Deus Dei Filius interdum aut sæpius concessisse credendus est ?

Footnotes

  1. Cant. II, 14. ↩

  2. art. III et 6. ↩

  3. Num. XII, 7, 8. ↩

  4. Erod. XXXIII, 17, 18. ↩

  5. Ibid. 13. ↩

  6. Ibid. 19, 20. ↩

  7. II Cor. XII, 2-4. ↩

  8. II Cor. xxv, 15. ↩

  9. Job xxxvi, 32, 33. ↩

  10. Matth. xx, 13, 14. ↩

  11. Ephes. i, 11. ↩

Chapter 53 of 118