Skip to the text

Articulus 17

An beatissima virgo Maria agnoverit trinitatem personarum in Deo antequam Filium Dei concepit.

PARVULUS natus est nobis, et filius datus est nobis;1 et vocabitur Deus, Fortis. In lege et Prophetis trinitatem personarum in Deo insinuari, multipliciter probant doctores et expositores Scripturæ, Magister quoque Sententiarum, primo libro:2 quod et in diversis demonstravi opusculis, præsertim in dialogo de Fide catholica. Et certe Spiritus Sanctus Sanctis illis sui notitiam præbuit quos ad prophetandum replevit; Deique Filium esse incarnandum, diu ante fuit prædictum. Porro venerandissima et prorsus præstantissima virgo Maria non minus quam sancti Prophetæ, imo, ut ex præhabitis constat, multo plus quam Prophetæ, fuit illuminata atque in fide perfecta, explicitam vel potius explicitissimam habens fidem necessariorum ac pertinentium ad salutem:3 ideo mysterium supergloriosissimæ Trinitatis ei præclare innotuit. Denique, erudita exstitit in Scripturis; nec dubium quin veram ac limpidam Scripturarum intelligentiam ei contulerit auctor totius sacræ Scripturæ Spiritus Sanctus: idcirco tam vere ex Scripturis agnovit Deum esse in personis trinum, quam vere Scriptura veteris Testamenti docet hoc ipsum.

Amplius, beatissima illa et ineffabiliter præelecta Puella, in totius adorandæ superessentialisque Trinitatis consortium assumenda, ejusdem superfelicissimæ Trinitatis fideli notitia fuerat excellenter ornanda. Nec Pater æternus eam suæ cognitionis reliquit expertem, quam præelegit et promovere decrevit atque assumere voluit in comparentalem. Filius quoque se ei splendide revelavit, ex qua incarnari, concipi, nasci, educari elegit. Sic et Spiritus Sanctus ei se specialiter manifestavit per fidem et contemplationem fidelem ac sapientialem, quam elegit in templum atque sacrarium, et in ejus felicissimam matrem a quo ipse vere æternaliterque procedit; nec eam sine sua reliquit fideli ac distincta notitia, per quam voluit adimplere Prophetarum oracula.4 Hinc fatetur Ambrosius: Magnificat anima Mariæ Dominum, eo quod Patri Filioque devota, unum Deum ex quo omnia, et unum Dominum per quem omnia, pio veneretur affectu. Pari ratione fuit sine dubio et Spiritui Sancto, a quo omnis profluit gratia, vere devota. Devotio autem fidem præsupponit. Itaque, quo præclarius fuit mysteria Christi in se et per se impleri ac verificari, quod factum est in Maria dignissima, quam ea vaticinari, quod fecerunt Prophetæ, eo sublimior notitia fuit serenissimæ Virgini de superexcellentissima Trinitate infusa quam Vatibus sanctis.

Postremo, omnium horum veritas ex Evangelio lucide comprobatur. Nempe, quum sapientissima ac pudicissima adolescentula ab Archangelo didicisset se regem Messiam, Dei Filium, concepturam, modum sciscitans supernaturalis, arduissimi incomprehensibilisque effectus:5 Quomodo (inquit) fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est, nequaquam cognoscere intendo? Quod et promisit vel absolute, vel sub conditione honestissima, utputa, nisi Deus omnipotens aliter cum ea disponeret. Ad hoc angelus sanctus respondit: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.678 In qua utique responsione superbenedicta Trinitas designatur. Si igitur electissima Dei sponsa ac filia jam ante nescivit mysterium Trinitatis, non intellexisset responsionem hanc ipsam, videlicet, quid per Spiritum Sanctum, quid per Patrem Filii Dei innueretur; nec agnovisset an Filius Dei quem erat conceptura, esset filius naturalis Patrique coæqualis, an potius adoptivus: ideoque de his omnibus fuisset prius erudienda. Imo, sicut in Actibus Apostolorum leguntur quidam a Paulo interrogati, Si Spiritum Sanctum recepistis credentes? protinus respondisse, Neque si Spiritus Sanctus est audivimus; sic Virgo sanctissima, nisi jam Trinitatis habuisset notitiam, quærere debuisset ab angelo: Quid per Spiritum Sanctum, quid per virtutem Altissimi, quid per Filium Dei designas?

Footnotes

  1. Is. IX, 6. ↩

  2. dist. II D et 2. ↩

  3. art. XIV. ↩

  4. Luc. I, 16. ↩

  5. Ibid. 34. ↩

  6. Ibid. 35. ↩

  7. Luc. I, 46. ↩

  8. Cf. t. XXXIII, p. 121 D'. ↩

Chapter 58 of 118