Articulus 26
De excellentissimo Mariæ purissimæ incremento in donis Spiritus Sancti, in missione et infusione ejusdem Paracleti.
QUUM venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.1 Quemadmodum Lucas evangelista docet in Actibus, quum Christus coram discipulis ascendisset a monte Oliveti in cœlum, regressi sunt inde Jerusalem, et ascenderunt in cœnaculum, ubi tunc eis novissimam fecerat Christus cœnam. Et ibi perseverabant unanimiter in oratione cum beatissima Matre2 et Virgine, aliisque feminis sanctis, implentes quod apud Lucam Christus legitur eis jussisse: Ego, inquiens, mittam promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.34 Itaque, a die ascensionis usque in horam diei Pentecostes in qua Spiritum Sanctum recepit, sacratissimum illud collegium orationibus jejuniisque devotissime insistebat, per hæc et consimilia exercitia sancta interna, ad susceptionem Spiritus Sancti se præparans. Porro adveniens Spiritus Sanctus, unumquemque illorum tanto copiosius adimplevit, quanto capacior fuit ac dignior seque devotius præparavit. Ideo, sicut sola serenissima virgo Maria ceteris illis cunctis fuit præstantior, capacior, excellentiusque disposita; sic sola plus de supernis charismatibus tunc collatis a Spiritu Sancto accepit, atque præ omnibus illis in caritatis ardore, sapientiæ luce, notitia Scripturarum omnique virtute ineffabiliter tunc profecit. In dono quoque linguarum et prophetica gratia, in discretione spirituum, et interpretatione sermonum, id est facultate exponendi sacri verba Eloquii, in ceteris quoque prætactis gratiæ gratis datæ muneribus tunc præ omnibus crevit.5
Præterea, fervens caritatis affectio, potissima ac propinquissima est dispositio ad suscipiendum charismata meliora, abundantiorem influxum Spiritus Sancti, incrementum gratiæ, omniumque profectum virtutum. Etenim amoris intensa affectio aperit mentem, ac eam sui dilecti reddit copiose capacem. Hinc, sicut felicissima creaturarum, incomparabilis virgo Maria, fuit præ cunctis et singulis illis in sincerissimæ caritatis fervore ineffabiliter magis perfecta, sic præ omnibus illis charismata Paracleti exuberantissime sumpsit. Nempe, quum in caritate Dei et proximorum fuerit mirabilissime æstuans, et fructum passionis Unigeniti sui, hoc est hominum conversionem, affectuosissime cupiens, imo divinæ majestatis honorem summe affectans; non dubium quin pro gratiosissimo illo Spiritus Sancti adventu ardentissime ac instantissime infra tempus illud oraverit, sine cujus influxu, ope et gratia, noverat nullum illorum posse impleri. Idcirco per desideria illa summe ignita, divina atque purissima, ad abundantissimam et incomparabilem Spiritus Sancti susceptionem disponebatur.
Denique Spiritus Sanctus, cujus opulentiæ ac munificentiæ non est finis, vas illud electissimum et familiarissimum suum sacrarium, præstantissimam Genitricem ipsius a quo ipse æternaliter profluit totamque deitatis plenitudinem accepit, sponsam ac filiam suam prorsus carissimam, in qua potissime sibi complacuit, singularissime visitavit, gratiosissime adimplevit, atque præ omnibus liberalissime superimplevit.
Amplius, quum humilitas sit præcipua ad copiosiorem Spiritus Sancti impletionem aptatio, certum omnino quod sicut sacratissima Maria fuit tunc profundissima humilitate præ cunctis incomparabiliter decorata, sic ad exuberantissimam susceptionem Paracleti dispositissima fuit, et inæstimabiliter replebatur eodem præ omnibus, quemadmodum decuit amantissimam Matrem veri Dei præ ejus ministris munificentissime visitari, et quia ad eam omnes, etiam sancti Apostoli, erant refugium habituri, atque in ipsa tanquam in purissimo speculo ipsum Dominum conspecturi.
Adhuc autem, ut Veritas contestatur, habenti dabitur, et abundabit:6 quod de spiritualium possessione divitiarum verificatur. Profectus namque de profectu exoritur, et merita meritis faciunt incrementa; et sicut unum vitium trahit ad aliud, sic una actio virtuosa ad aliam allicit; et quanto quis in quacumque virtute aut dono exstat perfectior, tanto validior est ad proficiendum in illis, exercendo se in eisdem. Ideo, quanto benedictissima ac dulcissima virgo Maria ante illam Paracleti missionem fuit præ ceteris cunctis in omni sanctitate purior, in sapientia omni splendidior, in sincerissima caritate Dei ac proximorum ferventior, in omni virtute et dono perfectior; ita in omnibus his præ ceteris incomparabilia suscepit incrementa in illa Spiritus Sancti infusione plenissima. Sicque deinceps suarum orationum incomparabili efficacia et fervore, suorum sanctissimorum desideriorum potentissimo assiduoque vigore, suæ conversationis virtuosissimæ exuberantissimis meritis, omni die promeruit innumerabilibus peccatoribus gratiam conversionis, conversis profectum, proficientibus perfectionem, et fuit totius Ecclesiæ fidelissima et efficacissima custos.
Footnotes
Chapter 67 of 118