Articulus 24
Quam convenienter Maria dignissima nuncupetur mundi illuminatrix ; et de beneficiis nobis per ipsam collatis.
EGO sum radix et genus David, stella splendida et matutina. Inter privilegia virgineæ Matri concessa, continetur quod ipsa est stella maris, id est procellosi et inquieti mundi istius, videlicet humani generis in hoc sæculo peregrinantis, periclitantis ac deviantis. Quemadmodum enim in firmamento stella illa quæ dicitur stella maris, est situ sublimis et velut immobilis, nautasque dirigens et attrahens ferrum, et circa ipsam orbis versatur ; sic optima incomparabilisque Maria in Ecclesia militanti fuit et in Ecclesia triumphanti nunc est summa et maxime constans, exsules dirigens, viam salutis demonstrans, induratos emolliens, et circa ipsam mundus versatur.
Præterea, esse recreatricem, illuminatricem salvatricemque mundi, Dominus et Salvator suæ dilectissimæ, electissimæ ac præstantissimæ Genitrici communicavit in quadruplici genere causæ. Ipsa namque primo facta est causa efficiens nostræ reparationis et illuminationis: quoniam reparatorem et illuminatorem omnium nostrum ipsa concepit ac peperit nobis; et rursus, quoniam precibus suis ac meritis veniam, gratiam ac salutem nobis procurat. Facta est etiam nostræ reparationis causa materialis, quia ex ejus purissimis sanguinibus sumptum et formatum est corpus Salvatoris; causa quoque formalis et exemplaris, quoniam luce gratiæ suæ, et suarum splendore virtutum, atque exemplo suæ conversationis sanctissimæ, præbet omnibus nobis formam vivendi, et viam redeundi a tenebris ad salutem. Est etiam causa finalis nostræ reparationis, quoniam salus nostra principaliter ordinatur ad gloriam Christi, deinde aliquo modo ad gloriam suæ Matris, quemadmodum profectus et salus subditorum bonorum ad suorum gloriam prælatorum, prout Thessalonicensibus scribit Apostolus: Quæ est spes nostra aut corona gloriæ? nonne vos in adventu Domini nostri Jesu Christi?1
Ex his innotescit multitudo et magnitudo beneficiorum nobis desuper per Mariam dulcissimam præstitorum. Nempe ex ipsa et per ipsam, Deus noster factus est frater noster, Dominus noster factus est noster minister, Creator noster factus est noster salvator, Judex noster factus est noster mediator, reconciliator et advocatus.2 Qui eramus filii iræ, per ipsius fructum et opem facti sumus filii gratiæ; quidquid bonitatis et gratiæ divinitus obtinemus, per ipsam acquirimus; per ipsam a jugo peccati, a pœnis inferni sumus erepti, spem meritumque æternæ salutis adepti.
O quam præclarissima ac celeberrima es, virgo Maria, ardentissima lucentissimaque lucerna, luminosissima lampas igne divino accensa, æterno lumine imprægnata; quæ lucem incircumscriptam infra corpusculum ex te sumptum manentem, intra virginea viscera deferebas, tantæque lucis radiis intra te exuberanter nimis micabas; quæ vere et copiose mundum illuminasti, dum sedentibus in tenebris et umbra mortis lumen hoc peperisti, et suum ostendisti hominibus Creatorem, detentis quoque in limbo desideratissimum protulisti liberatorem!3 Ex te et per te illum suscepimus per quem veritas et gratia facta est, qui est doctor justitiæ, legislator perfectus, fons sapientiæ, candor lucis æternæ, speculum majestatis divinæ.456 Quem quia in sua non potuimus capere puritate, nec ipsum in sua infinita conspicere claritate, nostram ex te assumpsit naturam, sicque se ipsum præbuit nobis visibilem, audibilem atque tractabilem. In te et per te habemus in omni necessitate subsidium, in omni mœrore solatium, in omni tentatione relevamen, in omni indigentia opem. De tot et tantis beneficiis nobis desuper ex te et per te collatis, Deo nequaquam condigne regratiari valemus.
Footnotes
Chapter 65 of 118