Skip to the text

Articulus 23

Qualiter benignissima virgo Maria vocatur mundi salvatrix, ac Filio suo cooperata in mundi redemptione.

VOCABIS nomen ejus Jesum :1 ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Solus Unigenitus Dei vocatur et est mundi Salvator, hoc est humani generis redemptor ac liberator, tanquam qui pretium solvit pro captivorum redemptione, se ipsum pro illis tradendo in mortem, suumque sanguinem effundendo : ita quod virtus et idoneitas conveniebat ejus humanitati ex deitate unita ; ipsa vero satisfactio, meritum ac solutio, assumptæ humanitati. Sicque passio Christi per modum causæ instrumentalis ac meritoriæ est causa nostræ redemptionis atque salutis. Verumtamen, sicut facta est nostra perditio muliere suggerente et cooperante, quæ virum induxit ad vetiti esum fructus ; sic nostra redemptio per feminam est effecta. Etenim Virgo purissima Redemptorem nobis produxit : imo et suæ merito sanctitatis de congruo nobis promeruit Redemptoris adventum. Quod autem est causa causæ, dicitur esse causa causati.

Et quamvis Filius Virginis sit et mundi creator, non tamen ob hoc ipsa vocatur mundi creatrix : quia creare ex divinitate competit Christo, quam non sumpsit nec habet a Matre ; redimere autem et salvare modo prætacto, ex humanitate sua Christo adscribitur. Verumtamen salvare per modum causæ principalis et efficientis, utputa peccata dimittendo, gratiam infundendo ac salutem veram præstando, competit Christo ex divinitatis natura, sicut et toti superbeatissimæ Trinitati, et unicuique divinæ Personæ, juxta illud Isaiæ : Deus justus et salvans non est præter me ; juxtaque illud Osee : Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me.

Insuper, amantissima Dei Virgo Christifera dici potest mundi salvatrix propter eminentiam, virtuositatem et meritum suæ compassionis, qua patienti Filio fidelissime ac acerbissime condolendo, excellenter promeruit ut per ipsam, hoc est per preces ejus ac merita, virtus ac meritum passionis Christi communicetur hominibus. Ipsa quoque eis qui a gratia Christi prolapsi sunt, rursus procurat eamdem, et regnum misericordiæ ei commissum est. Unde ipsa est singulare ac potentissimum refugium perditorum, spes miserorum, advocata et reconciliatrix omnium iniquorum ad eam confugientium. Denique tanta est plenitudo et exuberantia meritorum piissimæ Virginis, quod et virtute ipsius Deus omnipotens omnibus nobis miseretur ac subvenit, et ipsa illud Apostoli excellentissime potuit protestari : Adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia ; itemque : Gaudeo in passionibus meis pro vobis. Amplius, si Paulo Christi ministro licuit dicere de Judæis, Ut salvos faciam aliquos ex eis : quanto magis potentissimæ Matri Christi adscribitur quod sit eorum salvatrix quibus indesinenter auxiliatur, pro quorum sollicitatur salute, quorum est fidelissima advocata, affectuosissima mater, reconciliatrix piissima, adjutrix et protectrix assidua ?

Footnotes

  1. Matth. 1, 21. ↩

Chapter 64 of 118