Articulus 20
Quod in donis intellectus et consilii præstantissima virgo Maria post Christum perfectissima fuit.
QUIS adfuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus? Septem dona Spiritus Sancti sunt habitus supernaturales, creati, infusi, formati, caritati inseparabiliter juncti, reddentes intellectualem creaturam prompte mobilem a Spiritu Sancto. Porro intellectus secundum quod donum, est hujuscemodi habitus mentem illustrans, per quem ea quæ fidei sunt, aliquo modo perspiciuntur ac penetrantur, per hoc quod rationes seu argumenta credendorum ac fidei cognoscuntur. Quum igitur benignissima ac sapientissima virgo Maria habuerit fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia, in gradu inter puros viatores supremo, constat quod ea quæ fidei sunt, clarissime, quantum viatrici menti fuit possibile, penetravit, veritatesque fidei per signa certissima, imo per experientiam copiosam, agnovit, utputa : virginem concepisse, Deum hominem factum esse, regem Messiam venisse, Deum in personis consistere trinum, in essentia unum, Filium Dei in unitate personæ esse Deum ac hominem. Agnovit optima Virgo clarissime fidei argumenta, qualiter per Scripturas veteris Testamenti, per Judæorum finalem derelictionem, per divina miracula soli Deo possibilia, per evidentiam divinorum charismatum, per revelationes supernas et apparitiones cœlestes ac aliis modis probentur.
Porro consilium ut est donum, non est actus prudentiæ, sed habitus per quem mens dirigitur a Spiritu Sancto ad intuendum quid in arduis atque ambiguis sit agendum aut evitandum, in quibus providentia humana sine directione supernaturali divina non sufficit.12 Hoc dono consilii electissima virgo Maria fuit tam plena, quod in cunctis hujusmodi a Spiritu Sancto indeviabiliter dirigebatur, et quid agendum aut omittendum esset, per unctionem et inspirationem instruebatur. Nec in ea habuit locum illud Sapientiæ : Incertæ sunt providentiæ nostræ ; sed implevit plenissime quod ait Scriptura : Ante omnem actum præcedat te consilium stabile.
Itaque, per splendidissimum donum intellectus, aptissima atque promptissima fuit serenissima virgo Maria ea quæ fidei sunt subtilissime intueri, nexum et ordinem, consonantiam ac rationabilitatem credibilium dum omnia comportantur, delectabiliter contemplari, dignitatem quoque suam et gratiarum suarum eminentiam considerare, ac propter hæc Deo devotissimas rependere grates. Per donum vero consilii, fuit familiarissime ac specialissime assueta moveri a Spiritu Sancto in omni consiliari negotio, in tantum quod ipsa unica Virgo fuit summe idonea etiam aliis saluberrima conferre consilia.
Footnotes
Chapter 61 of 118