Articulus 5
An Deifera virgo Maria habuerit etiam usum et ministerium præfatæ sapientiæ atque scientiæ, alios informando.
OS suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.1 Videntur quidam doctores sentire, quod benignissima virgo Maria sapientia et scientia, prout sunt dona gratiæ gratis datæ, usa non fuerit ad aliorum ministerium, informationem, profectum, quoniam mulierum non est evangelizare, dicente Apostolo : Mulieri docere non permitto, sed esse in silentio.
Hinc in tertia parte Summæ suæ, quæstione vicesima septima, asserit Thomas : Virgo beata habuit usum sapientiæ in contemplando, non autem in docendo, quia non conveniebat sexui muliebri. Albertus quoque in libro de Laudibus beatissimæ Virginis : Quædam, inquit, dona gratiæ gratis datæ dantur in proprium profectum sui, et non aliorum, ut dona instructionis beatissimæ Dominæ.
Sed his obviare videtur, quod super prætacta verba, Maria conservabat omnia verba hæc, aliqui dicunt expositores, quod ideo verba illa memoriter tenuit, ut ea postmodum aliis, tempore opportuno, exponeret ac doceret : imo, secundum Bedam et alios, Lucas evangelista specialiter creditur a felicissima et serenissima Maria instructus de his quæ ipse solus de ea et mysteriis Filii ejus conscripsit. Hinc et Lyra super prætacta asserit verba : Maria prudenter attendebat quomodo prophetiæ implebantur in puero nato. Et ista collatio erat ei valde delectabilis, ac toti Ecclesiæ plurimum utilis : quia, secundum Hieronymum in sermone de beatæ Virginis assumptione, ipsa post Filii sui ascensionem remansit ad tempus in terris cum sanctis Apostolis, ut eos plenius de Verbo instrueret incarnato, de quo ipsa plenius fuit edocta per Spiritum Sanctum ; et omnia familiarius viderat atque tractaverat, propter quod melius exprimere poterat, secundum quod ait Hieronymus : Quod melius novimus, melius et proferimus. Hæc Lyra. Denique, sanctarum virginum multitudo electa legitur mundissimæ Virgini post Christi ascensionem cohabitasse : quas sapientissima et ferventissima Virgo creditur opportunis instruxisse temporibus.2 Postremo, supra ex epistolis S. Ignatii est probatum, qualiter multæ excellentes personæ ex paganismo ad Christum conversæ in exordio primitivæ Ecclesiæ, maxime optaverunt Mariam dignissimam intueri, audire, atque de singulis plenius informari ab ea : quorum desideriis piis misericordissima Domina dulciter ac utilissime acquievit. Et hæc arbitror vera esse.
Porro, ad verba Thomæ et Alberti poterit dici, quod intelligenda sint de publica prædicatione et doctrinatione ad populum, non de instructione privata.
Footnotes
Chapter 46 of 118