Skip to the text

Articulus 4

De excellentia glorificandæ Mariæ in sapientia quæ est donum gratiæ gratis datæ.

ALII per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ. Hæc verba Apostoli de sapientia quæ est donum gratiæ gratis datæ intelliguntur. Hæc autem sapientia est notitia divinorum atque cognitio Scripturarum, per quam quis scit ea quæ fidei sunt declarare, defendere, persuadere, ita quod novit rationes et argumenta credendorum, per quæ adversariis fidei valet resistere: quæ sapientia ad doctores ac prælatos spectat potissime. Et potest sapientia ista a malis ac bonis haberi hominibus, sicut et cetera dona gratiæ gratis datæ; potest quoque tam ex divina et supernaturali infusione quam ex instructione humana seu studio obtineri.

Porro in hac sapientia creditur celeberrima atque mundissima virgo Maria præ cunctis doctoribus et prælatis Ecclesiæ, præ universis Apostolis ac Prophetis, præ Evangelistis et Patriarchis excellentissima ac illuminatissima exstitisse, et ipsas Scripturas intellexisse profundius, ordinem quoque et nexum, consonantiam ac rationabilitatem credibilium agnovisse limpidius, in tantum quod ipsi quoque gloriosi Apostoli habuerunt ad eam refugium, et illuminationem acceperunt ab ea. Quemadmodum namque divinæ Scripturæ, quoad earum principale intentum, in ea et per eam excellentius sunt impletæ; sic datum est ei illas clarius penetrare, et de earum mysteriis decuit eam a Spiritu Sancto lucidius edoceri ac gratiosius illustrari. Quum enim veraciter dicat apostolus Paulus, Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:1 quanto magis præstantissima et illuminatissima Virgo Deifera ex unctione et irradiatione Spiritus Sancti cognovit dona sibi desuper impertita, et qualiter in ea ac per eam essent completæ Prophetarum scripturæ, qui omnes, ut etiam Hebræorum fatentur doctores, non sunt locuti nisi super dies Messiæ, id est de Christi adventu insignibusque mysteriis ejus quem electissima ac honestissima virgo Maria concepit ac peperit?

Denique, ipsa de beneficiis sibi desuper condonatis fuit totis viribus Deo gratissima. Idcirco hæc ipsa beneficia eorumque dignitatem ac eminentiam clarissime ac profundissime, quantum puræ exstitit creaturæ viatrici possibile, intellexit, utputa: quanta dignitas sit esse Matrem Dei; quanta caritas, pietas, sapientia, justitia, omnipotentia Dei fuit, quod per incarnationem et mortem Verbi æterni genus redemit humanum; quam decentissimum fuit per Filii Dei incarnationem ac passionem mundum salvari.

Præterea, felicissima Maria, sicut corpore fuit pulcherrima complexionisque optimæ, ita ingeniosissima fuit mente, studiosa ac docilis valde: idcirco ad recipiendum copiosissimas illuminationes a Spiritu Sancto fuit aptissima. Nec dubium quin eam quotidie affluentissime illustravit, quæ eum concepit et peperit, lactavit et enutrivit, a quo ipse vere æternaliterque procedit.2 Amplius, sicut præhabitum est, puritas mentis efficit hominem divinæ illustrationis capacem, et quo intellectus exstiterit purior, eo ad sapientialem illuminationem dispositior digniorque consistit. Ideo, sicut præstantissima virgo Maria fuit post Christum summa et incomparabili puritate ornata, sic et in sapientia ista et Scripturarum notitia, omni quoque illustratione superna, fuisse excellentissima est credenda.

Adhuc autem, sicut Evangelista testatur, benedicta virgo Maria conservabat in corde suo, non dubium quin cum diligentia maxima, omnia verba3 quæ erant de Christo, quæ ipsa a pastoribus, ab Elisabeth, a Magis, a Simeone, ab Anna, et præsertim ab angelo sancto audivit, et ea in suo contulit corde.4 Denique certissimum est quod verba ab ore Unigeniti sui prædicando prolata diligentissime auscultavit, atque præ ceteris sapientissime intellexit. Sicque per istam assiduam, seriosam ac fervidam divinorum eloquiorum conservationem, revolutionem, collationem, summe profecit in sapientiali intelligentia Scripturarum, tum ex naturalis ingenii acumine, tum ex supernaturali gratiæ lumine, tum ex habitibus sapientialibus ac scientialibus, acquisitis atque infusis, potissime vero ex frequentissima, gratiosissima ac prorsus plenissima illustratione æternæ et increatæ Sapientiæ, quam concepit, peperit et nutrivit.

Insuper, in omni genere principium est maximum, et in ordine suo potissimum; et quod illi exstat vicinius, est ei similius. Christus autem fons sapientiæ in excelsis, in universitate fidelium et sapientium ac legislatorum est caput et vertex, causa universalisque dator illuminationis totius.5 Hinc deificatissima Mater ipsius, post eum in omni Ecclesia præ cunctis præfulsit in omni sapientia, scientia intelligentiaque Scripturarum.

Denique, ut recitat Cassianus, sancti Patres edocuerunt, quod in vera, profunda ac salutari Scripturæ sanctæ notitia cupiens crescere, non opus habet libros multos revolvere, sed puritati internæ studere, in qua quanto plus creverit, tanto copiosiori divinæ illustrationis radio desuper perfundetur.67 Ideo, quo Maria dulcissima præ cunctis in omni exercitatione interna, occupatione virtuosa, puritate splendiflua enituit, abundavit, effulsit, eo ad intelligendum sacra eloquia, divina mysteria Scripturarumque abdita, exuberantius ac limpidius docebatur divinitus.

Deinde pensemus quod Jacobus hortatur et affirmat apostolus : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei ; postulet autem in fide nihil hæsitans. Unde et Psalmista : Accedite (inquit) ad eum, et illuminamini. Itaque, quo incomparabilis Domina ferventius, frequentius, fidelius ac fiducialius Dominum exoravit pro sapientia et virtute, eo celerius et copiosius exaudiebatur ac replebatur ab illo. Hinc electissima virgo Maria paratissima et summe idonea fuit ad reddendum rationem omni poscenti se de fide et spe, omnique doctrina et prædicatione evangelicæ legis.

Footnotes

  1. 1 Cor. ii, 12. ↩

  2. art. præced. ↩

  3. Luc. II, 19, 51. ↩

  4. Luc. 11, 19, 51. ↩

  5. Eccl. 1, 5. ↩

  6. Mariale, q. CXXXII. ↩

  7. Cf. t. XXVII, p. 67 C. ↩

Chapter 45 of 118