Skip to the text

Articulus 8

Quod mitissima atque dulcissima virgo Maria, præ omnibus Sanctis post Christum, in hac vita altissimarum contemplationum splendore resplenduit.

TRAHITUR sapientia de occultis, et abscondita est ab oculis omnium viventium.1 Contemplatio, quæ est amorosa ac sapida Dei cognitio, actus est sapientiæ quæ est donum:2 et sicut juxta præhabita, sacratissima virgo Maria præ cunctis viatoribus dono sapientiæ incomparabiliter fuit ornata, splendidissime decorata, ineffabiliterque impleta; sic præ viatoribus universis clarius atque profundius in vita hac contemplata est Deum, et intellexit divina, cœlestia ac æterna. Imo, quantum puræ exstitit unquam possibile creaturæ in esse creato subsistenti, stabiliter, pure, ferventer, et quasi continue fuit divinorum contemplationi intenta, mysteriorumque Christi sedula ac devotissima meditatrix: intuitum suæ purissimæ ac ferventissimæ mentis in increatam simplicissimæ Deitatis ac superbeatissimæ Trinitatis lucem limpidissime figens, amorosissime ac deliciose demergens; abyssum quoque incomprehensibilium judiciorum ipsius profundius speculans, et arcanum supersapientiale consilium ejus de modo salvandi genus humanum sublimius penetrans;3 tantoque evidentius mysteria incarnationis et nativitatis Christi intelligens, quanto singularius datum est ei illa in se ipsa felicissime experiri, eademque in ea et per eam impleri.

Præterea, juxta prætacta, per tertium ac supremum sapientiæ donum fit homo quasi secretarius et consiliarius Dei. Idcirco, quo præstantissima virgo Maria in hoc supremo sapientiæ dono fuit ineffabiliter cunctis perfectior, eo eminentius ac familiarius fuit præ universis consiliaria et secretaria Omnipotentis; atque ex revelatione et intuitione divina, novit plura secreta et secretiora mysteria, etiam clarius quam alii Sancti, ita quod mente gratissima excellentissime dicere potuit Creatori: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.4

Insuper, per caritatem mens creata conjungitur Deo potissime: et quo in caritate fuerit sincerior, ferventior atque perfectior, eo intimius ac familiarius Deo unitur, copiosius quoque ab ipso illuminatur, eruditur ac ungitur. Electis et enim suis præcipuis Deus adorandus, essentialiter bonus et substantialiter caritas ipsa, sua pandit secreta, sicut in Genesi ait:5 Num celare potero Abraham quæ facturus sum? Unde et Amos dixit propheta:6 Non faciet Dominus verbum, nisi secretum suum revelaverit ad servos suos Prophetas. Ideo electissimæ ac dilectissimæ suæ sponsæ, imo et præcarissimæ Matri, excellentissimam condonavit divinorum intuitionem.

Amplius, egregia et propinqua contemplandi dispositio est puritas mentis, juxta quod ait Salvator:7 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Unde, ut tactum est supra, Sapientiæ septimo legitur:89 Sapientia in animas sanctas se transfert. Idcirco, quo misericordissima virgo Maria cunctis Sanctis fuit in puritate præclarior, eo et in acumine ac fervore contemplationis sublimior.

Insuper, ut tradunt doctores, fomes et omnis inclinatio ad peccandum, imo et peccandi possibilitas, ablatæ erant a Maria mundissima, ita quod corpus non traxit mentem ipsius deorsum, nec ulla unquam inordinata affectio, distractio, fragilitas, virtuosissimam mentem ejus a contemplationis lumine revocavit, neque occupatio ulla exterior: imo omne quod egit extrinsecus, assidue retulit ad Dei honorem ac veram salutem. Nulla quoque otiositas, nulla omissio aut negligentia unquam habuit locum in ea. Ideo indesinenter, continue aut summe assidue memor exstitit Dei, cogitavit salubria, contemplabatur divina, et perfectissime adimplevit illud Apostoli: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum;10 et quod dixit Psalmista: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.11

Denique, tres isti effectus hierarchici, purgari, illuminari et perfici, ad invicem sunt connexi: sic quod ad majorem purgationem sequitur illuminatio major, ad majorem quoque illuminationem major perfectio. Ideo, sicut unica virgo Maria cunctis erat incomparabiliter purgatior atque perfectior, ita et præ universis Sanctis ineffabiliter illuminatissima et contemplativissima exstitit. At vero de eminentia cognitionis Mariæ altissimæ sanctus ait Bernardus: Quis, illa forsan excepta quæ sola in se hoc meruit experiri, intellectu valeat capere aut ratione discernere qualiter inaccessibilis ille splendor virgineis se infuderit visceribus? quia nimirum res erat in sacramento; et quod sola per se Trinitas in sola et cum sola Virgine voluit operari, ei soli datum est nosse cui datum est felicissime experiri. Dicatur ergo: Spiritus Sanctus superveniet in te, qui te utique sua potentia fecundabit; et virtus Altissimi obumbrabit12 tibi, hoc est, illum modum quo de Spiritu Sancto concipies, Christus Dei virtus et Dei sapientia sic in secretissimo suo consilio conteget, quatenus qui notus est Patri, notus sit tibi.13 Ac si angelus Virgini responderet : Quid a me requiris quod mox in te ipsa experieris ? Scies, scies, et feliciter scies, sed illo doctore quo actore ; nec potest doceri nisi a donante, nec addisci nisi a suscipiente.

Adhuc autem, quum Dominus dicat, Non videbit me homo et vivet14, dicitur quod quanto aliquis perfectius moritur vitæ præsenti, et omni privato amori ac carnalitati, atque inordinatæ omni affectioni omnique culpæ, tanto ad contemplationem est aptior, imo ad contemplandum altissime magis idoneus. Porro beatissima Domina et Regina cœlorum, vitæ carnali, mundanæ, præsenti, omnique culpæ et inordinationi ac privato amori fuit plenissime mortua, et cum Apostolo, imo præ Apostolo excellentissime dicere poterat : Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus. Idcirco in altitudine, claritate, stabilitate et perfectione contemplationis fuit ineffabili modo præclara : siquidem super omnes viatores penitus mortua fuit mundo et carni, et vita peccati, exstincto jam fomite, irresuscitabiliter mortua fuit in ea. Ideo sacratissima virgo Maria perfectissime præ omnibus adimplevit quod ad Colossenses hortatur Apostolus : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens ; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram : mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. O quam præclarissime vita spiritualissimæ cœlestisque Virginis fuit cum Christo in Deo abscondita, utpote summe interna atque angelica ! Unde et conversatio ejus præcipue fuit in cœlis : sicque sanctuarium Dei ingressa, habitavit infra Sancta Sanctorum, et supernæ curiæ per contemplationem cœliformem exstitit præsens, super se jugiter elevata, stansque indesinenter in contactu Solis justitiæ, a quo illuminabatur assidue, prorsus liberalissime.

His consonat illud B. Gregorii : quibuslibet in hac carne viventibus, sed inæstimabili virtute crescentibus, contemplationis acumine potest claritas Dei videri, si tamen huic vitæ funditus moriantur. Certumque est nullam unquam puram creaturam fuisse huic vitæ tam pure ac integre mortuam ut benedictam venerandissimamque Mariam : idcirco ipsa præ cunctis in vita hac claritatem Dei est limpidissime contemplata.

Postremo, beatitudo et perfectio vitæ hujus, est inchoatio quædam et prægustatio felicitatis supernæ, et beatitudo illa cœlestis correspondet beatitudini viæ, quemadmodum finis medio et præmium merito. Ideo, sicut amantissima Dei incomparabiliter major est in beatitudine consummata et visione per speciem, ita in vita hac, in beatitudine inchoata et contemplatione per anagogicum lumen fuit cunctis præfulgens.

Footnotes

  1. Job xxviii, 18, 21. ↩

  2. art. III. ↩

  3. Luc. II, 19, 51. ↩

  4. Ps. l, 8. ↩

  5. Gen. xviii, 17. ↩

  6. Amos III, 7. ↩

  7. Matth. v, 8. ↩

  8. Sap. vii, 27. ↩

  9. art. III. ↩

  10. Coloss. III, 17. ↩

  11. Ps. xxxx, 2. ↩

  12. Luc. I, 35. ↩

  13. 1 Cor. 1, 24. ↩

  14. Exod. XXXIII, 20. ↩

Chapter 49 of 118