Skip to the text

Articulus 25

Quod divinissima virgo Maria certissime præcognovit Filium suum passurum.

S USCEPIT Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros.1 In verbis cantici sui dulcissimi, benedictissima virgo Maria insinuavit se scire qualiter olim Deus multifarie multisque modis locutus fuit patribus per Prophetas de Filii sui adventu ad redimendum genus humanum.2 Nec fuit illuminatissima virgo Maria de carnalium numero Judæorum, qui putabant Christum venturum in potestate et gloria in primo suo adventu, ad redimendum Judæos de captivitate temporali, humana, et ad regnandum potenter in sæculo isto, atque ad subjiciendum gentiles dominio Judæorum, ut usque in præsens putant carnales, excæcati et obstinati Judæi. Sed fuit sapientissima Virgo de spiritualium catalogo Israelitarum, sciens Prophetas esse de duplici Christi adventu locutos: de primo, in humilitate, paupertate et occultatione, ut judicaretur et pateretur; et de secundo, in majestate et gloria, ut judicet universos; et item quod primo veniret ad redimendum, non solum Israeliticam plebem, sed et totum genus humanum a spirituali captivitate diaboli ac jugo peccati. Hæc noverat speciosissima ac morigeratissima Virgo: idcirco ad Christi adventum devotione ardentissima adspirabat.

Denique non latuit illuminatissimam Dominam quod Prophetis patuit cunctis, quemadmodum in Actibus princeps apostolici ordinis ait: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum suorum pati Christum suum, implevit sic.3 Noverat quoque (ni fallor) Domina Prophetarum, unctissima virgo Maria, quod de tempore adventus Christi prædixerat Daniel, et Jacob patriarcha in Genesi, Non auferetur (inquiens) sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est:4 quod optima Virgo vidit ablatum. Etenim horum ignorantiam redarguit Christus in Pharisæis, dicens:5 Facto vespere, dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cœlum; et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cœlum. Faciem ergo cœli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire?6 Hæc itaque ignorantia longe fuisse credenda est a sapientissima mente Mariæ. Ideo, sicut (teste Ambrosio) legit in Isaia: Ecce virgo concipiet et pariet filium; sic in eodem legit Propheta: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est;7 vulneratus est propter iniquitates nostras; cujus livore sanati sumus.8 Hæc quoque tam ex privata sui dilecti protestatione quam ex publica ejus sermocinatione cognovit. Nec ignoravit quod tertio die resurgeret.

Footnotes

  1. Luc. 1, 54, 55. ↩

  2. Hebr. 1, 1. ↩

  3. Act. iii, 18. ↩

  4. Dan. ix, 25-27. ↩

  5. Gen. xlix, 10. ↩

  6. Matth. xvi, 2-4. ↩

  7. Is. vii, 14. ↩

  8. Is. liii, 12, 5. ↩

Chapter 66 of 118