Skip to the text

Articulus 2

Qualiter plenitudo gratiæ inerat Virgini gloriosæ.

INGRESSUS angelus ad Mariam dixit:1 Ave, gratia plena. Multi theologi tradunt, gratiam gratificantem seu gratum facientem, realiter esse distinctam a caritate et alia quacumque virtute. Et juxta horum doctrinam, dicendum quod suavissima virgo Maria fuit plena gratia gratificante habituali, perficiente essentiam animæ ejus, atque ponente eam in esse supernaturali, deiformi, ad promerendum idoneo.

Sunt autem diversi atque multiplices plenitudinis gradus. Siquidem de beato et magno Joanne, ut nondum nato ex utero, Gabriel sanctus prædixit: Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ. De quo certum est quod postea multo plenior factus est gratia, et usque ad ultimum vitæ suæ in hoc sæculo diem crevit in gratia. Similiter de Apostolis scriptum est:2 Repleti sunt omnes Spiritu Sancto. De quibus id patet, quod ex die repletionis illius quotidie profecerunt in caritate et gratia, et in donis ceterisque virtutibus. Sic itaque electissima virgo Maria in matris suæ utero multo copiosius fuit repleta Spiritu Sancto et gratia, quam S. Joannes Baptista. Atque ex eo quo uti cœpit ratione assidue, crevit quoque quotidie in gratia, sapientia et virtute: sicque ex jugi exercitatione interna, facta est ingenti gratia plena, quando ad eam missus Gabriel angelus dixit: Ave, gratia plena. Nec tamen tunc gratia fuit ita plena quin mox replenda fuit gratia ineffabiliter ampliori, caritate majori, omnique virtute ac dono exuberantiori, per incrementa, augmenta seu profectus et completiones illorum, atque per additamenta seu adjectiones quorumdam supernaturalium divinorum charismatum. Unde angelus dixit ad eam:

Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.3

A Insuper, in salutatione illa angelica, per gratiam potest intelligi congeries universarum virtutum infusarum et gratuitarum ac septem donorum, una cum gratia gratum faciente, et beatitudinibus octo, atque duodecim fructibus Spiritus: quibus omnibus Maria piissima plena tunc fuit quantum ad suum pertinuit statum. Verum, in superventione Spiritus Sancti et conceptione Filii Dei, aucta sunt vehementer in ea omnia ista superna charismata, deinde in tam diuturna deportatione divinæ adorandæque Prolis in utero, postea quoque quotidie usque ad horam suæ felicissimæ assumptionis, præsertim in die celeberrimo Pentecostes, quando cum ceteris in cœnaculo congregatis, præ omnibus illis abundantissime Spiritum Sanctum accepit, prout hæc infra plenius exponentur.

De hac plenitudine gratiæ Mariæ dignissimæ, scribit Henricus de Hassia: Ave, Maria, gratia plena: plena totaliter, plena permanenter, plena supereffluenter; plena, inquam, gratia plenitudinis omnium virtutum, certitudine credendarum omnium veritatum, gratia illustrationis propheticæ, contemplationis excellentissimæ, gratia optimæ compaginis naturalis, singularissimæ pulchritudinis corporalis, decentissimæ habitudinis moralis: quoniam omnium artifex Deus ad ipsius formationem in utero supernaturaliter concurrens, Filio suo dignum habitaculum fabricaturus, eam intrinsecus omnium gratificantium charismatum et dignificantium habituum plenitudine adornavit, ut etiam in exteriori ejus effigie gratia divina tam copiose efficaciterque luceret, quod ejus adspectus carnalium æstus exstingueret, peccatorum corda compungeret, mundanorum hominum desideria ad cœlestia elevaret, speculumque munditiæ universis consisteret contra peccata. Implevit eam Deus in ventre, præsentia inhabitantis Divinitatis; in corde, gratia caritatis; in ore, gratia affabilitatis; in manibus, gratia misericordiæ et largitatis; gratissima quoque maturitate, in gressu; in vultu, pudicissima puritate; in intellectu, prudentia; in cogitatu, munditia; modestia, in auditu; temperantia, in affectu; verecundia, in adspectu; atque in omni sensu et corporis gestu, relucentia virtutum præcipua. Hæc Henricus.

Præterea, ad intelligendum lucidius qualiter plenitudo aliter competat Christo, aliter Virgini benedictæ, pensandum quod in tertia parte Summæ suæ S. Thomas conscribit: Plenitudo (inquiens) gratiæ attendi potest dupliciter: uno modo ex parte gratiæ; alio modo ex parte habentis gratiam. Ex parte gratiæ dicitur esse plenitudo ex eo quod quis pertingit ad summum gratiæ gradum, et quantum ad ejus essentiam et quantum ad ejus virtutem, quia videlicet habet gratiam et in maxima excellentia qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiæ effectus: et talis gratiæ plenitudo est propria Christo. Secundo attenditur plenitudo gratiæ ex parte subjecti, quando aliquis habet plene gratiam secundum suam conditionem: sive secundum intensionem, prout gratia est in eo intensa usque ad terminum ei præfixum a Deo, juxta illud, Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi;4 sive etiam secundum virtutem, in quantum habet facultatem gratiæ ad omnia quæ pertinent ad suum statum sive officium. Et talis gratiæ plenitudo non est propria Christo, sed aliis communicatur. Sicque beata Virgo dicitur gratia plena, non ex parte gratiæ, quia non habuit gratiam in excellentia summa qua potest haberi, nec ad omnes effectus gratiæ, quum horum utrumque Christo sit proprium; sed dicitur gratia plena, quia habebat gratiam sufficientem ad statum ad quem erat electa divinitus, ut scilicet esset Mater Dei. — Insuper, in eadem Summa, quæstione vicesima septima, testatur:5 Illos quos Deus ad aliquid elegit, ita præparat ac disponit, ut ad id ad quod eliguntur, inveniantur idonei. Ideo tanta Mariam gratiæ plenitudine decoravit ut decuit eam ornari ad hoc, secundum moderamen sapientiæ: et sicut beata Virgo præ ceteris Christo fuit propinquior, sic ad plenitudinem gratiæ Christi amplius propinquavit. Et erat triplex perfectio gratiæ in ea: una quasi dispositiva ad hoc quod fieret Mater Dei; alia ex præsentia Filii Dei in ejus utero incarnati, et hæc fuit major quam prima; tertia fuit in ejus glorificatione, quando conjuncta est ultimo fini per gratiam consummatam.

Præterea, de plenitudine gratiæ Virginis venerandissimæ scribit Albertus in libro de Laudibus ejus.6 Beatissima Virgo gratia fuit plena: primo, quoniam omnes gratias generales et speciales omnium creaturarum in summo habebat; secundo, quia et illas gratias habuit a quibus omnis creatura vacua fuit; tertio, quoniam ejus gratia tanta fuit, quod pura creatura non fuit majoris gratiæ capax; quarto, quoniam increatam gratiam, quæ Deus est, totam in se continuit. Hæc Albertus prolixe declarat, et sane intelligenda sunt, quum certum sit capacitatem animæ Christi majorem gratiam suscepisse quam fuit gratia Mariæ dignissimæ.7 Verum, ut tactum est, non decuit puræ creaturæ in esse creato subsistenti gratiam conferri majorem quam Virgini Matri Dei electæ, imo nec gratiam ei æqualem, sed valde minorem.

Denique, sicut ponitur natura naturans, videlicet Deus auctor naturæ, et natura naturata, id est a Deo instituta et facta: sic, juxta verba Alberti prætacta, est gratia increata, quasi gratia gratians, id est omnem gratiam creatam producens, et est ipsa pietas seu misericordia Creatoris (de qua gratia potest intelligi, quod plenitudo gratiæ dicitur se Mariæ dulcissimæ totam atque totaliter infudisse, utputa Filius Dei in uterum ejus descendens, et ex ea carnem assumens); alia appellatur gratia gratiata, hoc est producta, causata, infusa.

Footnotes

  1. Luc. 1, 28. ↩

  2. Act. II, 4. ↩

  3. Luc. i, 35. ↩

  4. Ephes. IV, 7. ↩

  5. art. 5. ↩

  6. Mariale. q. CLXIV. ↩

  7. art. præced. ↩

Chapter 43 of 118