Articulus 13
Objectio contra prædicta, et ejus solutio.
VIDEMUS nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem :12 quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Jam de præexcellenti sapientia gloriosæ et benedictæ Mariæ tacta sunt multa. Quibus forsan alicui obviare videbitur quod Lucæ secundo habetur :3 ubi refert Evangelista, quod Jesu adhuc parvulo invento a virginea Matre in templo, quum illa confidenter dixisset, Fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quærebamus te ; Jesus respondit : Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse?45 Quibus verbis Evangelista adjecit : At ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est eis.6 Si ergo non intellexerunt beatissima Virgo et Joseph illud responsum, non videtur ipsa Mater et Virgo fuisse tam eminentis sapientiæ ut est dictum.
Et respondendum, quod indubitanter felix et gloriosa Maria certissime noverat, quod Unigenitus suus per Patrem suum designavit Patrem æternum, quod item per ea quæ Patris sui sunt, intellexit divinum cultum, atque quod cultui Patris cœlestis oporteret eum secundum assumptam naturam semper esse intentum ; sed circumstantias loci ac temporis, modumque occupandi se in his quæ Patris sunt, nondum cognovit : quemadmodum etiam Filium suum cum dolore quæsivit, non quod putavit eum errasse, perisse aut perditum esse, sed separationis a dilecto impatiens, verebatur ne ex proposito forsan ad alia divertisset aut demigrasset ; vel, ut Origenes exponit, ne forte redisset ad cœlos, inde, dum sibi placeret, rediturus. Insuper dici potest, quod Maria piissima et Joseph dicuntur non intellexisse verba prætacta, quoniam Joseph ea non intellexit : juxta tropum consuetudinemque Scripturæ, qua aliquid communitati aut duobus seu tribus adscribitur, quoniam convenit parti ejus aut uni illorum.
Præterea, contra id quod dictum est, quosdam Sanctos Deum in hac vita vidisse per speciem, objici potest quod Dominus Moysi dixit : Non poteris faciem meam videre, non enim videbit me homo et vivet ;78 et quod ait Joannes : Deum nemo vidit unquam. Unde apud eumdem Filius pro
Joann. vi. testatur:9 Patrem non vidit quisquam, nisi is qui est a Deo. Hinc et ad Timotheum ait
1 Tim. vi. Apostolus: Beatus et solus potens, Rex regum, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.10
De Divin. dom.11 c. vii; de Theol. myst. c. i. Propterea divinus Dionysius docuit hanc esse perfectissimam Dei cognitionem in vita hac, conjungi ei tanquam prorsus ignoto, et per negationem eum agnoscere: ut patuit paulo ante.
Verum ad hæc omnia atque similia est una ratio, quod de lege communi nemo in hac vita præsenti potest Deum per speciem intueri, sed ex privilegio potest. Alia quoque responsio est, quod nemo vivens vita sensibili et humana, videre potest Deum in sæculo isto per speciem. Sancti autem qui Deum clare in sua viderunt essentia in hoc mundo, non erant pro tunc viventes vita sensibili et humana, sed intellectuali ac deiformi, utpote in Deum omnino demersi et transformati. Dionysius vero loquitur de contemplatione Dei per speciem creatam, quæ a plena repræsentatione divinæ essentiæ deficit infinite.
Insuper poterit responderi, quod prætactæ auctoritates sint exponendæ de corporea visione, qua certum est simplicissimum Deum in propria sua natura videri non posse. Rursus exponi possunt de visione comprehensionis perfectæ, qua aliquid cognoscitur tam perfecte sicut ex sua natura cognoscibile exstat; sicque solus Deus cognoscit et videt se ipsum, qui sicut infinitæ est actualitatis, ita et infinitæ intelligibilitatis, omnique menti creatæ incomprehensibilis.
Footnotes
Chapter 54 of 118