Skip to the text

Articulus 18

Quod benedicta virgo Maria dono prophetiæ fuit ornata.

ACCESSI ad prophetissam, et concepit.1 Quanto major est puritas mentis humanæ et familiaritas ac amicitia ejus ad Deum, tanto copiosius illustratur ab ipso, et plura atque majora secreta solent ei desuper revelari.2 Unde, sicut præallegatum est, in libro Sapientiæ de increata Sapientia legitur, quod in animas sanctas se transfert, Prophetas et amicos Dei constituens. Ideo, sicut beatissima virgo Maria fuit puritate incomparabili decorata, omnipotentique Domino summe et inæstimabiliter familiarissima atque carissima, ac prorsus præcordialissima ejus amica; ita (ut credo) cognitione mysteriorum, notitia futurorum, intuitione secretorum fuit præ viatoribus universis excellentissime adimpleta.

Denique, personis sublimibus curam communitatis habentibus, solent ostendi futura et secreta ad commune bonum spectantia: quemadmodum de rege Nabuchodonosor patet in Daniele, et de Pharaone in Genesi.34 Quum igitur sacratissima Domina fuerit a Filio suo adorando constituta mater et advocata, regina et custos, protectrix et adjutrix totius militantis Ecclesiæ, decuit ei plurima revelari de statu, processu, eventu Ecclesiæ militantis, ut ex illorum præcognitione magis procuraret ac tueretur bonum Ecclesiæ. Quamvis itaque de sancto cantetur Joanne apostolo, quod nunquam vidit tot secreta purus homo purius; hoc tamen intelligi congruit, dempta benedictissima Dei Matre, quæ præeminet universis, et privilegiis singularibus maximisque præfulget.

Amplius, his qui pro communi bono Ecclesiæ sincerius ac vehementius exstant solliciti, et pro ea ferventius ac frequentius deprecantur, revelantur ubertim quædam secretiora ac futura concernentia statum Ecclesiæ, pro consolatione ipsorum, vel ut instantius orent pro ipsa. Quemadmodum autem affectuosissima atque sanctissima virgo Maria in caritate Christi et proximorum incomparabiliter fervida fuit jugiterque perfecta, sic pro communi bono Ecclesiæ, pro omni profectu ac salute fidelium, pro incremento credentium atque constantia plena conversorum ad fidem, vehementissime fuit sollicita, indesinenter ac ferventissime orans: idcirco decentissimum fuit plura et majora ei de pertinentibus ad Ecclesiam desuper revelari.

Præterea, quam longe ac late evangelica lex fuerat promulganda, et a cunctis genibus acceptanda, clarissime prævidit in spiritu, dum prophetice cecinit: Beatam me dicent omnes generationes. Tunc certissime vidit quam magnifice esset laudanda, quam devote colenda, quam reverenter ac intime diligenda a cunctis toto orbe terrarum fidelibus. Noveras, o Mater dulcissima, o venerandissima Domina, prophetatum esse de te: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis;5 itemque: Ecce virgo concipiet et pariet filium.6 Noveras de Filio tuo prædictum: finibus terræ audivimus laudes, gloriam Justi;7 et rursus: Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.89 Idcirco dixisti: Beatam me dicent omnes generationes.

Adhuc, in Job habetur:10 Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Quum ergo serenissima Virgo incessabilem ac copiosissimam habuerit inspirationem Spiritus Sancti, multa et maxima inde agnovit abdita et futura. Christus quoque post Cœnam dixit Apostolis: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.11 Quum igitur sapientissima et perfectissima virgo Maria aptissima fuerit illa suscipere, intelligere ac portare, non videtur ambiguum quin de talibus Unigenitus ejus docuerit eam seorsum ore ad os, atque per internam suæ deitatis irradiationem in suæ amantissimæ ac familiarissimæ Matris mentem.

Præterea, de Caipha, non obstante ejus malitia, scriptum est:12 Quum esset pontifex anni illius, prophetavit. Quanto magis excellentissimæ Mariæ, advocatæ, imperatrici, custodi, nutrici ac matri totius Ecclesiæ, competebat de concernentibus Ecclesiam præscire ventura ac vaticinari? Insuper, de magno et sancto Joanne Baptista asseritur, quod fuit propheta et amplius quam propheta, quoniam quem prædixit venturum, monstravit præsentem.13 Quanto magis Maria dulcissima plus fuit quam prophetissa, quoniam Christum, de quo nondum nato ex utero multa in suo cantico prophetavit, non solum monstravit præsentem pastoribus, Magis, Simeoni et Annæ, multisque aliis, sed et toti mundo peperit eum ac præsentem exhibuit?

Postremo, non solum gloriosi Apostoli, sed et alii plurimi evangelicæ legis Sancti, dono prophetiæ sublimiter splenduerunt, ut Dionysius, ut patet in ejus epistola ad Joannem apostolum, Servatius, Martinus, Benedictus, Bernardus, Franciscus:14 quos omnes amabilissima et unica virgo Maria inæstimabiliter in hoc dono sine dubio superavit.

Footnotes

  1. Is. viii, 3. ↩

  2. Sap. vii, 27. ↩

  3. Gen. xli, 25. ↩

  4. Dan. ii, 28; ↩

  5. Ps. XLIV, 13. ↩

  6. Is. vii, 14. ↩

  7. Is. XXIV, 16. ↩

  8. Ps. lxxi, 17. ↩

  9. Luc. 1, 48. ↩

  10. Job xxxii, 8. ↩

  11. Joann. xvi, 12. ↩

  12. Joann. xi, 51. ↩

  13. Matth. xi, 9. ↩

  14. Epist. x. ↩

Chapter 59 of 118