Skip to the text

Articulus 11

De excellentia contemplationis Mariæ mundissimæ comparatione contemplationis aliorum.

QUI sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?1 In his verbis sanctus Propheta miratur altitudinem contemplationis Sanctorum instar nubis a terra ad superna surgentium, ductuque oculorum ad cœlestis patriæ mansionem appetendam se erigentium. Tales in evangelica lege innumerabiles exstiterunt, et in primis sancti Apostoli, imo utriusque sexus quamplurimi: inter et super quos omnes humillima virgo Maria sortitur primatum, ut ex præinducto constat articulo. Verum, quoniam in moralibus et rebus humanis exemplaris deductio plus informat, ut plenius innotescat excellentia contemplationis deiformis Mariæ, de inferiorum contemplatione Sanctorum aliquid tangam, ut horum respectu, exemplo et comparatione elucescat propositum.

Atque in primis de B. Paulo patet apostolo, quod raptus fuerit usque ad tertium cœlum, audieritque verba arcana, quæ non licet homini loqui.2 Unde et dixit: Ne magnitudo revelationum extollat me, etc.3 De altitudine demum visionum et contemplationum S. Joannis apostoli, in Apocalypsi et prologo libri illius plurima continentur.

Denique de præclara Maria Magdalene testatur historia, quod in vastissima commorans eremo, elevabatur quotidie angelorum ministerio in aere septies, audivitque, etiam corporeis auribus, melodiam cœlestem atque angelicas voces. Sic et de sancta illa Maria Ægyptiaca verax narrat historia, quod orando et contemplando elevabatur in aere.

De magno quoque patre Antonio legitur, quod frequenter totis noctibus stetit vigilans in oratione et contemplatione, quousque sol de mane super faciem ejus irradiaret. Sic et abbas Arsenius interdum inventus fuit stans elevatis manibus in contemplatione, raptu et ecstasi; atque in signum interioris sui fervoris ac luminis, videbantur decem digiti ejus instar decem lampadarum splendentium fulgidi et ardentes. Abbas quoque Silvanus post raptum mirabilem reversus ad se, vere testatus est: Ego hucusque raptus fui ante thronum gloriæ Dei, et steti ibi, videns gloriam ejus, et modo dimissus sum. Insuper abbas Dulas de abbate suo S. Bessarione narravit, quod stetit per quatuordecim dies in contemplatione et raptu continuo. Sic et vir mirabilis innocentiæ, abbas Sisois, quando manus suas in oratione extendit, mox eas retraxit, ne raperetur. Harum contemplationum sublimium artifex et magister ac prædicator, divinus et magnus Dionysius fuit.

At vero sanctus doctor Hieronymus, in Regula ad Eustochium, de se ad Dei gloriam ac omnium nostrorum ædificationem veraciter refert, quod frequenter per hebdomadas integras exstitit raptus, nil corporeum sentiens, et angelicæ curiæ præsens ac superbeatissimam Trinitatem contemplans, et ineffabilem ibi gloriam habens.

Sed et seraphicus ille Franciscus, qui in contemplationibus suis frequenter elevabatur in aere, et interdum tam alte quod videri vix poterat, nonne contemplator fuit sublimis? Similiter frater Ægidius, de quo refert Bonaventura, quod toties vidit eum raptum in divinis etiam uno die, quod videbatur angelicam ducere vitam in terris.

Et nunc quid digne narrabo de sancta et innocente virgine Elisabeth de Spalbeec, quæ quotidie septies sic rapiebatur in Deum, quod totum corpusculum ejus jacuit rigidum instar saxi? Consimiliter sancta et innocens virgo Catharina de Senis contemplatrix fuit altissima, quæ in contemplationibus suis quotidianis sic ab omni sensu et motu alienabatur, quod quamvis manus aut pedes ei abscisi fuissent raptu durante, nequaquam sensisset. De visionibus quoque et contemplationibus S. Brigittæ viduæ mira et magna leguntur.

Hæc pauca de multis exemplariter tango, ut ea quæ de incomparabili eminentia contemplationis benedictissimæ virginis Mariæ sunt introducta, melius perpendantur. Ipsa quippe a nullo illustrium non solum non vincitur, imo et universas personas illustres, contemplativas, heroicas, incomparabiliter vincit. Ideo contemplatio, visio, revelatio ejus, omnium prædictorum contemplationes, visiones, revelationes inclyte superavit: quamvis non oporteat æstimare quod contemplationes ipsius fuerint cum hujusmodi alienatione, ecstasi, rigoreque corporis, ut de præfatis dictum est Sanctis, prout in præcedenti articulo est ostensum.

Footnotes

  1. Is. lx, 8. ↩

  2. 11 Cor. xii, 2-4. ↩

  3. II Cor. xii, 7. ↩

Chapter 52 of 118