Skip to the text

Articulus 16

Quod laudabilissima virgo Maria sermones Filii sui præ cunctis avidius audivit, clarius intellexit, et amplius inde profecit.

AURIS bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Quo sacratissima et benedictissima virgo Maria præ ceteris clarius certiusque cognovit Filium suum esse verum Deum, virtutem et Sapientiam atque Unigenitum Patris æterni, eo sermocinationes et universa verba ac documenta illius diligentius auscultavit, ferventius libentiusque audivit : et quia certissime noverat hoc, idcirco cum inæstimabili et ferventissima diligentia advertit loquentem ; et in sermonibus ejus vehementer delectabatur, præsertim quoniam intellexit eosdem profunde; ac præ ceteris universis profecit ex illis. Verumtamen, quando audivit eum suam passionem prænuntiare, Scribas quoque et Pharisæos acerrime increpare, secundum unum respectum condoluit et expavit, certa quod illi tanquam obstinati, ex hujuscemodi Filii sui verbis vehementius incitarentur ad persequendum interficiendumque eum.1

Præterea, quo devotissima et serenissima virgo Maria Filium suum præ cunctis ardentius prædilexit, eo præ aliis majori aviditate prædicantem advertit. Rursus, quum Filius ejus testatus sit, Qui ex Deo est, verba Dei audit;2 quo Maria Deifera excellentius erat prædestinata, et ex Deo per gratiam divinitata, quo Deo carior fuit, similior atque propinquior, imo et familiarior, eo instantius ac libentius audivit Deum, Dei Filium, de Deo Patre loquentem, et verba ipsius diligentissime consideravit, tenaciusque retinuit, et magis perfecte implevit.

Denique, verba aliorum de Filio suo loquentium, utputa angelorum, pastorum, Magorum, Zachariæ, Elisabeth, Simeonis et Annæ, cum grandi diligentia advertit, memoriter tenuit, et in suo contulit corde:3 quanto magis ipsummet Filium suum, verum Deum, cum incomparabili diligentia et fervore audivit? Amplius, quanto plus audientium desideravit conversionem atque salutem, tanto libentius audivit Filium suum illis sermocinantem, sperans conversionem illorum, et sciens efficaciam Filii sui in prædicando.

Adhuc autem, si Maria Magdalene verbis Christi tam avide et dulciter fuit intenta, ut nec a sorore sua Martha de ipsa conquerente et Dominum interpellante averti valeret :4 quanto magis purissima ac ferventissima mens Mariæ Christiferæ intentissima exstitit verbo Dei, utpote incomparabiliter contemplativa, quæ optimam partem integerrime præelegit, illique uni quod solum necessarium est, perfectissime inavertibiliterque inhæsit?5 Nempe et verba Christi de sua deitate loquentis, videlicet, Antequam Abraham fieret6, ego sum, Ego et Pater unum sumus, Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit, et consimilia, sincerissima et illuminatissima virgo Maria sapientialiter intellexit, atque in contemplatione deitatis Filii sui cordialiter exsultavit. Pensemus quam delectabile nobis jam esset, Paulum apostolum aut viatorem illi omnino in cunctis æqualem, audire sermocinantem, ac prædicationis suæ eloquia signis atque miraculis copiosis ac magnis corroborantem;7 et ex hoc consideremus quam deliciosum fuit affectuosissimæ Matri illum audire loquentem quem ipsa certissime noverat verum Deum, angelorum, Patriarcharum, Prophetarum Apostolorumque omnium creatorem, impletorem ac instructorem, videre quoque præclarissima et innumerabilia signa ac miracula quæ fecit imperiose atque ad libitum, in quibus frequenter mirabilior fuit modus agendi quam opus ipsum.

Footnotes

  1. Matth. XX. 18, 19; XXIII, 13 et seq. ↩

  2. Joann. VIII, 47. ↩

  3. Luc. II, 19, 51. ↩

  4. Luc. X, 39, 40. ↩

  5. Ibid. 42. ↩

  6. Joann. VIII, 58; X, 30; V, 19. ↩

  7. Eccli. iii, 31. ↩

Chapter 57 of 118