Skip to the text

Articulus 3

De excellentia doni sapientiæ gloriosissimæ virginis Mariæ.

SAPIENTIA in animas sanctas se transfert.1 Sanctorum Patrum et catholicorum doctorum doctrina est, septem dona Spiritus Sancti inseparabiliter esse caritati conjuncta; et quanto quis in caritate divina exstat perfectior, tanto in dono sapientiæ eminentior esse censetur. Ideo, sicut suavissima virgo Maria fuit in Dei amore inæstimabiliter fervens præ ceteris Sanctis et viatoribus universis, ita in sapientia quæ est donum, præ omnibus excellentissima fuit.

Porro septem dona Spiritus Sancti sunt habitus supernaturales infusi, per quos mens creata fit prompte docilis, mobilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto; perficiuntque dona hæc ipsas theologicas tres virtutes, expediendo, habilitando et promptificando eas ad exeundum in actus ipsarum. Itaque per donum sapientiæ cognoscit et contemplatur mens Deum et ea quæ Dei sunt cum gustu interno, et discernit ea ab aliis, ac bene judicat de eisdem, cum conformitate et connaturalitate affectus ad ea, utputa, quod soli Deo sit summe, pure ac finaliter inhærendum, quodque spiritualia, divina, æterna, incomparabiliter cunctis creatis, vanis, sensibilibus et caducis sint præferenda. Itaque in habentibus donum sapientiæ, cognitio atque affectio mentis circa divina connexæ sunt et concordant.

Quemadmodum etiam assignantur gradus tres caritatis, ita et tres sunt sapientiæ hujus gradus: ita quod tertius gradus caritatis ac sapientiæ inest perfectis, convenitque personis heroicis. Habet quoque hic tertius doni sapientiæ gradus latitudinem grandem, et speciales gradus diversos, atque multiplicem perfectionis distinctionem et ordinem, secundum quod unus sanctus est sanctior alio, secundum innumerabiles distinctiones, gradus ac differentias perfectionis et sanctitatis. Unde elicitur, quod sicut Maria piissima universis Sanctis post Christum ineffabiliter exstitit sanctior, ita et in dono sapientiæ major, perfectior atque splendidior. Propterea præ omnibus inæstimabiliter, secretissime, suavissime, frequentissime, exuberantissime gustavit, experiebatur et sapuit pleno mentis ore, quam dulcis sit Deus, quam bonus Deus Israel his qui recti sunt corde, quam bonus Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum;23456 quam magna sit multitudo dulcedinis ejus; quam vere ipse sit Deus absconditus, omni secreto secretior, intus candidissime micans, et menti purgatæ ad intuendum ac degustandum, dignanter, clementer et copiose se pandens.

Præterea, Proverbiorum undecimo ait Scriptura: Ubi fuerit humilitas, ibi et sapientia.7 Quod de sapientia ista quæ donum est, potissime intelligitur. Humilitas quippe mentem Deo directe subjicit ac substernit ad suscipiendum ab eo lumen ac radios sapientiæ salutaris. Quemadmodum ergo amabilissima virgo Maria cunctis inæstimabiliter fuit humilior, imo in totius humilitatis abysso profundior ac prorsus constantior; ita in dono sapientiæ radiantissima ac splendidissima fuit, in propinquissimo stans contactu Sapientiæ increatæ, ad recipiendum indesinenter ac liberalissime ab eadem Sapientia, rivos, illuminationes recentes, assiduas, lucidissimas et ferventes, quibus benignissima atque humillima mens Deiferæ Virginis ac virgineæ Matris indesinenter reficiebatur, recreabatur et exuberavit.

Insuper, Isaiæ ultimo, juxta translationem antiquam, ait Pater æternus: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem?8 Quemadmodum autem divinissima Maria fuit humillima, ita sine dubio quietissima fuit mente, imo et corpore, quantum ei fuit possibile, solitaria diligens loca velut turtur pudicissima, nec sine prægnanti causa usquam foras egrediens; porro mente quietissima fuit, quippe in qua nulla unquam passionum perturbantium inquietudo, nullus strepitus culpæ, nullus tumultuantium cogitationum aut fluctuantium desideriorum inordinatus tumultus, sed jugis tranquillitas, atque in omni eventu pax stabilis et interna. Idcirco Spiritus Sanctus cum septem donis suis clarissimis, in corde serenissimæ Mariæ cum inenarrabili plenitudine incessabiliter requievit, et in dono sapientiæ eam pulcherrime, imo et incomparabiliter venustavit.

Amplius, puritas cordis ad sapientiæ incrementum ac complementum summe disponit. In malevolam namque animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis; sed, sicut præallegatum est, sapientia in animas sanctas se transfert. Quum igitur, sicut expositum est, pulcherrima virgo Maria tanta splenduerit puritate ac sanctitate, quod sub Deo major nequit intelligi, constat quod increata, supermunificentissima ac superopulentissima Sapientia in animam benedictæ Mariæ se copiosissime transtulerit atque infuderit, et donum sapientiæ tam indicibiliter in ipsa profecerit, quod præ omni pura creatura in esse creato subsistente, hæc ipsa præstantissima Sapientiæ Mater in sapientiæ dono incomparabili modo præfulget.

Adhuc autem, Isaiæ vicesimo octavo inducitur: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere, hoc est eos qui a carnalibus abstinent oblectamentis. Unde et in Job asseritur: Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium. Quemadmodum ergo optima Virgo, spiritualissima Maria, ab omni carnali mollitie omnique sensuali oblectatione immunissima fuit, et mundo ac carni maxime mortua, sic in dono sapientiæ illuminatissima erat.

Præterea, quod fonti sapientiæ et primo ac summo totius sapientiæ causali principio propinquius exstat, copiosius utique illuminatur et repletur ab illo. Idcirco, quo Deo incarnato virginea Mater ejus præ cunctis exsistit propinquior, eo sapientiæ dono fuit repletior: nec dubium quin tanto sit Mater propinquior Dei Unigenito ex ipsa incarnato, quanto mater præ servis proli propinquior perhibetur.

Postremo, quo sacratissima virgo Maria mundissima suo Creatori ex ipsa incarnato ac genito carior fuit atque similior, eo divitias gratiæ suæ, fluenta sapientiæ, superna charismata, adorandus Creator ei exuberantius communicavit; et eam sibi in omni sapientia, sanctitate et honestate fecit simillimam, quia et per hoc mutua eorum conversatio in sæculo isto dulcior, convenientior, familiarior et amorosior fuit. Siquidem similitudo est causa amoris, et similium unio magis connaturalis agnoscitur: ideo mutua conversatio sapientium, in quibus non est immoderantia passionum nec peccati offensio, exstat suavior.

Footnotes

  1. Sæp. VII, 27. ↩

  2. Is. XLV, 15. ↩

  3. Ps. XXX, 20. ↩

  4. Thren. III, 25. ↩

  5. Ps. LXXII, 1. ↩

  6. 1 Petr. II, 2. ↩

  7. Prov. XI, 2. ↩

  8. Is. LXXVI, 2. ↩

Chapter 44 of 118