Articulus 9
De speciebus contemplationis, et quam gloriose in illis præeminens fuit Genitrix virginalis.
ACCESSISTIS ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis, et judicem omnium Deum, et Spiritum justorum perfectorum.1 Accessus iste Christifidelium ad militantem ac triumphantem Ecclesiam, ad angelorum phalangas, ad judicem Deum, et Spiritum Sanctum, justorum et perfectorum sanctificatorem ac habitatorem, est spiritualis, per fidem et caritatem contemplationisque gratiam. De quo accessu ait Psalmographus : Accedite ad eum, et illuminamini ; atque Apostolus : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus. Tanguntur quoque in præinducta auctoritate Apostoli diversa contemplationis objecta, secundum quæ quidam species quasdam contemplationis assignant.23456
Porro S. Bernardus assignat contemplationis species quatuor. Quarum prima est admiratio majestatis, hoc est contuitio incomprehensibilis Deitatis cum ingenti admiratione infinitæ excellentiæ ac incomprehensibilitatis ipsius, ita ut homo huic contemplationis speciei intentus, dicere queat illud Job : Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest; ideo eum non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.7 Secunda species contemplationis est consideratio judiciorum Altissimi, in quorum consideratione et discussione contemplator deficiens, dicere potest : O altitudo divitiarum scientiæ et sapientiæ Dei !8 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Tertia est speculatio beneficiorum Dei, ex quorum intuitu dicere congruit contemplanti : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?9 itemque : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;10 et rursus cum Isaia : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.11 Quarta est divinorum attentio promissorum, quæ (teste Apostolo) nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt;12 hæc sunt bona gloriæ, quæ præparavit Dominus suis electis.
In his contemplationis speciebus gratiosissima Maria fuit altissima. Nempe, quo in se ipsa fuit humilior, quo propriam nihileitatem profundius intellexit, et ea ex quorum consideratione se ipsam profundissime humiliavit, frequentius acutiusque pensavit, eo vehementius admirabatur quod Deus majestatis immensæ tam gratiosissime, dignantissime ac munificentissime egit cum ea, quod sublimitas illa prorsus illimitata tam incomprehensibiliter se exinanivit, tamque superpiissime et humillime circa ipsam se habuit ac taliter conversabatur cum ea. Insuper, quo sacratissima virgo Maria in se ipsa humilior fuit ac purior, sapientior et illuminatior, atque incircumscriptibili majestati per charismata sublimiora propinquior familiariusque unita, eo infinita excellentia Dei limpidius ei resplenduit, et eo plus majestatis infinitatem ac gloriæ plenitudinem perfectionisque omnimodam admirabatur immensitatem; et sedens obstupuit, et præ admiratione defecit, atque ex comparatione cohabitantis sibi ex se nati incomprehensibilis Dei, humiliavit se ipsam ineffabili modo, ac tantæ majestatis et humilitatis Filii sui respectu, se ipsam et omnem suam dignitatem ac humilitatem reputavit pro nihilo.
Præterea, quam imperscrutabilia secreta et justa sint Dei judicia, qualiter ab exordio inter electos reprobosque discernit, qualiter semper fuerunt pauci electi, quomodo Abraham patriarcham et ejus posteritatem ex Isaac elegit, et gentiles usque legis prædicationem reliquit, et quomodo exinde relicturus fuit Judæos et salvaturus gentiles, contemplabatur Maria sanctissima, timorata ac sobria mente. Quod etiam in cantico ejus ostenditur : Dispersit (inquit) superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.13
Amplius, ut patet ex præinductis, beneficia Dei, tam generalia quam specialia, itemque singularia sibi soli collata, tanto clarius intellexit, quo præ ceteris magis grata exstitit Deo omnium beneficiorum datori, et quanto plus beneficia quædam generalia ac specialia per ipsam hominibus sunt donata, atque quo ipsa omnium fonti bonorum vicinius fuit unita, et supernaturalius ac eminentius assimilata ac consors effecta.14 Nempe ex ea et per eam Deus noster factus est frater noster, Creator noster factus est noster salvator, Judex noster factus est noster advocatus, et Dominus scientiarum factus est magister noster ac legislator, et Dominus angelorum inter homines conversari dignatus est. Quanta sint ista, Virgo purissima præ ceteris viatoribus profundius intellexit, tanquam concausa et suo modo horum origo.
Simili modo, quanta sit dignitas et excellentia promissorum Altissimi, munerum gloriæ ac totius felicitatis æternæ, ipsa præ cunctis viatoribus valde splendidius intuebatur, eo quod propter illa hominibus recuperanda Unigenitus Dei Patris factus fuit filius ejus, et tot et tanta fecit ac pertulit. Etenim, ex dignitate legati, magnitudo causæ solet perpendi. Conformiter, ex valore et eminentia pretii, pretiositas empti boni et obtenti pensatur. Contemplabatur ergo sapientissima virgo Maria perspicacitate mirabili, quemadmodum ad angelicæ beatitudinis æqualitatem et veritatem factus sit homo, quam pretiosissima bona sint nobis præparata in cœlis: et oravit assidue, imo æstuantissime, ut ad ea homines perducantur; sed et doluit vehementer quod tam multi ea sic vilipendunt ac perdunt.
Denique, species contemplationis adhuc aliter distinguuntur et assignantur: ut prima vocetur supernaturalis contemplatio adorandæ Trinitatis; secunda dicatur naturalis speculatio simplicissimæ Deitatis; tertia, consideratio assumptæ humanitatis; quarta, intuitio naturalium effectuum; quinta, inspectio supernaturalium operum, utputa donorum gratiæ ac gloriæ. De qua distinctione specierum contemplationis in opusculo de Contemplatione tractavi.15
Itaque, in his contemplationis speciebus illuminatissima ac splendidissima virgo Maria cunctis inæstimabiliter fuit perfectior. Quum enim superbeatissima Trinitas elegerit eam in summam consortem familiarissimamque amicam, in comparentalem Dei Patris, in veram genitricem Filii ejus, in matrem illius a quo Spiritus Sanctus vere procedit, in præstantissimum
Paracleti adorandi sacrarium; dubium nullum relinquitur quin valde præeminentiorem sui cognitionem tam electissimæ et incomparabili contulerit Virgini, ut et ipsa tantam gratiam clarius contemplando gratior esset datori. Conformiter, quoniam Deus ex ipsa voluit incarnari, suæ deitatis perspicaciorem contemplationem præstitit ei. Humanitatem quoque Verbi ex se incarnati ac ejus mysteria tanto familiarius lucidiusque cognovit, quanto certius et experimentalius scivit quomodo Verbum æternum fuit in ea et ex ea incarnatum et natum, educatum et contrectatum ab ea, commoratum et conversatum cum ipsa, atque in ejus præsentia sermocinatum, signa et prodigia operatum. Postremo, dona naturæ, et gratiæ ac gloriæ, tanto sapientialius contemplabatur, quanto de omnium horum notitia eminentius decuit illustrari ac edoceri matrem actoris omnium horum ab ipso Unigenito suo, qui dona sua in propria, dilectissima, amorosissima atque purissima Matre specialius munificentiusque locavit, auxit, perfecit.
Footnotes
-
Hebr. xii, 22, 23. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Coloss. III, 1-3. ↩
-
Galat. 20. ↩
-
Job xxxvii, 23, 24. ↩
-
Rom.xi, 33. ↩
-
Ps. cxv, 12. ↩
-
Ps. cii, 2. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
1 Cor. ii, 9. ↩
-
Luc. i, 51, 52. ↩
-
lib. i, art. xiv, xxii, xxviii; lib. ii, art. i et s. ↩
-
lib. I. art. XXVI et 2. ↩
Chapter 50 of 118