Articulus 15
De ingeniositate atque ingenita bonitate Mariæ dulcissimæ.
PUER eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. De excellentia gloriosissimæ Virginis dictum est in primo libello. Et quoniam, teste Philosopho, molles seu teneri carne, apti sunt mente, constat quod felicissima virgo Maria fuit nobilissimæ, tenerrimæ et æqualissimæ complexionis post Filium suum. Ita ex naturali dispositione ingeniosissima fuit, atque ad sapientiam, scientiam ac virtutes naturaliter dispositissima ac maxime inclinata, præsertim quia ex singulari dono Altissimi non fuit in ea ulla culpa aut passio retrahens ab hujusmodi inclinatione naturæ. Ipsa ergo excellentissime dicere potuit: Puella eram ingeniosa, et sortita sum animam bonam. Nonne auctorem naturæ decuit mater omni naturali elegantia decorata? Sic et eum qui est splendor gloriiæ et character paternæ substantiæ, candor lucis æternæ, fons sapientiæ universæ, Verbum et Sapientia Dei Patris, decuit matrem habere subtilitate ingenii præfulgentem, splendore intellectus ornatam, similitudine Deitatis eminenter insignitam.1234
Denique, de multis electis et Sanctis utriusque sexus narratur, quod in eis fuit concertatio quædam gratuitorum naturaliumque donorum, quæ mutuo se juvabant, et dona gratiæ perficiebant dona naturæ, et difficile fuit in eis perpendere in quibus donis amplius excedebant; erantque tales tam Deo quam hominibus complacentes, amabiles et accepti: qualiter inter virgines sanctas fuerunt Catharina, Ursula, Barbara, Agnes, Agatha, Margareta, et aliæ multæ. Inter quas omnes illustrissima ac perfectissima virgo Maria tanto præfulget primatu, quanto decet præfulgere Matrem Fontis et causæ totius gratiæ ac naturæ ancillis ipsius. Hinc in annis pueritiæ, quum adhuc moraretur ac doceretur in templo, miro modo præ coætaneis et consodalibus suis profecit in omnibus, fuitque erudita subtiliter in Scripturis. Hinc quoque conversio ejus plena ad Deum, et totius mundi contemptus, quo mundana Dei intuitu et amore despexit omnimode, tanto acceptiores Deo et tanto plus meritorii erant, quanto ipsa elegantissima adolescentula per eminentiam suam in naturalibus tam in corpore quam in anima, poterat mundo aptior acceptiorque haberi. Unde et ideo decuit eam in omni naturali dono ita esse præclaram, quatenus ex hoc ejus ad Deum conversio laudabilior esset. Minus namque commendabile reputatur, quod hi sæculum derelinquant qui sæculo minus apti consistunt.
Footnotes
Chapter 56 of 118