Articulus 19
An benedicta et gloriosa virgo Maria habuit cetera dona gratiæ gratis datæ, videlicet, gratiam sanitatum, operationem virtutum, id est miraculorum, discretionem spirituum, interpretationem sermonum, genera linguarum.1
BENEDICTA tu in mulieribus.2 Benedictio Dei est collatio beneficiorum ac munerum ejus et multiplicatio eorumdem, potissime autem spiritualium donorum gratiæ et gloriæ. Itaque electissimæ incomparabilique Mariæ in mulieribus, inter mulieres, supra mulieres et præmulieribus cunctis, excellentissime sunt collata tam dona gratiæ gratum facientis quam munera gratiæ gratis datæ, quæ aliis mulieribus divisim et per partes sunt præstita. Porro multis mulieribus, id est personis feminei sexus, concessa sunt dona gratiæ gratis datæ in articulo tacto, ut ex Chronicis et Legendis patet Sanctorum: idcirco hæc omnia simul et eminentissime sunt donata Mariæ dignissimæ, quæ a nullo superatur illustrium.
Enimvero, discretionem spirituum habuit ante annuntiationem dominicam. Nam et ab infantia, quum uti cœpit ratione assidue, creditur angelicis apparitionibus assueta fuisse.3 Viso quoque et audito Gabriele archangelo, fuit turbata in ejus sermone, non in apparitione, certa quod fuerit angelus sanctus. Per quid autem discernatur spiritus bonus a malo, et de examinatione spirituum, difficilis est ac subtilis materia: de qua nuper, Deo auxiliante, opusculum edidi.
Interpretationem vero sermonum, id est elucidationem Scripturarum, hoc est claram earum intelligentiam, facultatem quoque exponendi eamdem, habuit ante missionem Paracleti, imo et ante conceptionem Filii Dei: sic tamen quod in conceptione Unigeniti summi Patris, et deinde quotidie, maxime autem in die sancto Pentecostes accipiendo cum gloriosis Apostolis Spiritum Sanctum, valde profecit in evidenti Scripturarum intellectu sanctarum, veritates in eis contentas intelligendo limpidius, quarum plena cognitio pro magna parte non habetur nisi in patria aut visione Deitatis per speciem.4 Genera vero linguarum accepit cum beatis Apostolis in prætacta Spiritus Sancti susceptione.
Gratiam vero et virtutem faciendi prodigia creditur habuisse, saltem ab eo tempore quo omnium mirabilium, incomprehensibilium et supernaturalium mirabilissimum, incomprehensibilissimum et supernaturalissimum opus, videlicet incarnatio Verbi æterni, in ea et per eam peractum est: quamvis gloriosissima Domina non legatur publice fecisse miracula manens in vita ista, quemadmodum nec S. Joannes Baptista.5
An vero Mater Deifera in vita hac usa sit dono linguarum et sapientia quæ est donum gratiæ gratis datæ, alios instruendo, partim præhabitum est.6
Denique, de hac re scribit Albertus in libro de Laudibus Virginis gloriosæ: Donorum gratis datorum et non gratum facientium, quædam dantur in ministerium, et non in proprium profectum, ut prophetia Balaam et Caiphæ;7 quædam autem in proprium profectum et etiam in ministerium seu commodum aliorum, ut dona discretionis spirituum et linguarum, atque scientia Apostolis data;8 quædam vero in proprium sui ipsius profectum, et non aliorum, ut dona instructionis beatissimæ Dominæ. Et talium quædam dantur ad perficiendam indigentiam, quædam ad decorandam potentiam, et quædam ad nobilitandam naturam et honorandam personam: et sic habuit beatissima Virgo hujusmodi dona, non ad ministerium, sed ad decorationis cumulum, ad perfectionis et delectationis augmentum, ad materiam laudis et incrementum honoris, et ad omnium bonorum spiritualium complementum.
Hæc verba Alberti probabiliter dicta videntur, dempto quod ait beatissimam Virginem non accepisse dona instructionis ad aliorum profectum: quia, ut supra ostensum est, Lucas evangelista creditur ab ea in multis instructus.9 Sanctus quoque Ignatius, multique neophyti alii, petierunt et acceperunt informationem ab ea, ut supra ex epistola S. Ignatii est ostensum.10 Sed et sanctarum collegium virginum gloriosissimæ Dominæ cohabitantium post Christi ascensionem, instruebatur ab ea assidue, multæque aliæ mulieres devotæ, confugientes et accedentes ad ipsam assidue. Præterea, quemadmodum (juxta divini Dionysii documenta) universi chori et ordines angelorum, non solum a Christo secundum naturam assumptam, sed a præstantissima quoque Maria, purgationem, illuminationem et perfectionem suscipiunt in triumphanti Ecclesia;1112 ita in militanti Ecclesia etiam summi in primitiva Ecclesia, puta Apostoli, purgationem, illuminationem et perfectionem sortiebantur ab ipsa, atque in dubiis et arduis recursum habuerunt ad eam tanquam ad omnium sapientissimam, et excellentissimam Dei Matrem, suamque Dominam, ut supra ex verbis quoque Hieronymi est ostensum.13
Amplius, sicut est præinductum, multæ personæ sublimes ex paganismo conversæ in primitiva Ecclesia, scientes præclarissimam incomparabilemque Mariam Dei Matrem adhuc in carne mortali viventem, ipsius sanctitatem et excellentiam vehementissime mirabantur, atque desiderio eam videndi ac audiendi, ex remotis ac variis locis venerunt ad ipsam, prout ante ex epistolis S. Ignatii est ostensum, ac de divino Dionysio recitatum.14 Nec dubium quin mitissima, humillima et affectuosissima virgo Maria, ex ineffabili caritate, pietate et humilitate præbuerit se illis conspicendam, roboravitque ipsas in fide, suo adspectu, sermone, exemplo, imo et innumerabiles ex Judaismo ad Christum conversos, ut etiam in Revelationibus S. Brigittæ continetur et infra tangetur. Hinc reor, quod et dono linguarum ad conversos gentiles interdum sit usa Virgo dulcissima, præsertim quia (ut supra ex epistola ejus ad S. Ignatium est relatum) ipsa Maria piissima scripsit Ignatio, se venturam ad ipsum et ad exsistentes cum eo ex gentilitate conversos, pro confirmatione, consolatione et instructione ipsorum.
Postremo, de ista materia scribit Thomas in tertia parte Summæ suæ, quæstione vicesima septima : Non est dubitandum quin Virgo beata acceperit excellenter donum sapientiæ, gratiamque virtutum, et etiam gratiam prophetiæ. Non tamen sic ea accepit, ut haberet usus harum et similium gratiarum sicut habuit Christus, sed secundum quod conveniebat conditioni ipsius.15 Habuit enim usum sapientiæ in contemplando, non autem ad docendum, eo quod hoc non competebat sexui muliebri, secundum illud Apostoli : Mulieri docere non permitto. Miraculorum quoque usus seu actus ei non competebat, dum vixit hic : quia tunc temporis confirmanda erat doctrina Christi miraculis ; et ideo soli Christo et ejus discipulis, qui erant bajuli doctrinæ Christi, conveniebat miracula facere. Hæc Thomas.
Cujus verba incerta sunt, et forsan nec vera. Jam enim ostensum est, quod sacratissima virgo Maria multos edocuit. Nec talem privatam doctrinationem, quæ etiam actus est sapientiæ quæ est donum gratiæ gratis datæ, prohibuit mulieribus Paulus : quanquam etsi eam illis prohibuisset, non tamen super excellentissimam Dei Matrem cecidisset prohibitio illa, quippe super quam Paulus jurisdictionem non habuit, et quæ est super omnes, magis quam omnium una. — Postremo, quod asserit Thomas, solis discipulis Christi, bajulis ejus doctrinæ, convenisse miracula facere, non apparet : quoniam per Mariam Magdalene Deus multa fecit prodigia, quæ et sterili principissæ fecunditatem orando obtinuit, ut patet in ejus Legenda ; secundo, quoniam soror ejus B. Martha inter cetera mortuum suscitavit, draconem horrendum compescuit et ligavit mortique tradidit. Et istæ Apostolorum erant temporibus, et eorum discipulæ, imo et Christi. Conformiter per S. Theclam, apostoli Pauli discipulam, multa Dominus egit miracula, quæ omnia in Aurea patent legenda Sanctorum.16
Footnotes
-
1 Cor. xii, 9, 10. ↩
-
Luc. 1, 25. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Act. ii, 1 et seq. ↩
-
Joann. x, 41. ↩
-
art. v. ↩
-
Mariale, q. cxxii. ↩
-
Nuvr. xxiii, xxiv; Joann. xi, 49-52. ↩
-
art. v. ↩
-
lib. I, art. xxx. ↩
-
Cf. t. XV, p. 112 A, 551 A. ↩
-
De Eccl. hier. c. 1. ↩
-
art. v. ↩
-
lib. I, art. xxix. ↩
-
Jer. xxiii, 18. ↩
-
Cf. p. 76 D'. ↩
Chapter 60 of 118