Skip to the text

Articulus 10

Quod ad mysticæ theologiæ perfectionem, affectuosissima ac mitissima Virgo præ cunctis viatoribus excellenter pervenit.

MIRABILIS facta est scientia tua ex me;1 confortata est, et non potero ad eam. Non solum divinus Dionysius et theologi eum sequentes, sed subtiliores quoque philosophi concorditer sunt testati, quod perfectissima cognitio quam in hac vita habemus de Deo, est per negationem, id est per ablationem et abnegationem universorum ab ipso.2 Etenim Deum dupliciter in hac vita cognoscimus: primo, per affirmationem, adscribendo ei quidquid perfectionis in rebus invenitur creatis, tanquam fontali, causali et exemplari omnium rerum principio, cum excellentia infinita, omni imperfectione seclusa; secundo, per negationem, universa et singula abnegando de ipso, tanquam de superessentiali et incomprehensibili omnium Creatore, nil commune aut univocum cum creaturis habente, sed cum infinita excellentia omnia transcendente, æterno, non scibili, utpote nullam causam habente, quum scire sit rem per causam cognoscere: quem quantum ad quid est penitus ignoramus; quem in vita præsenti cognoscimus tanto perfectius, quanto clarius intuemur non posse nos eum quoad quid est agnoscere, imo ab ejus clara hujusmodi cognitione in infinitum deficere. Et hoc modo per mysticam theologiam cognoscimus Deum. Non quod quæcumque talis cognitio Dei mystica theologia exsistat: imo mystica theologia est perfectissima actio et contemplatio doni sapientiæ secundum gradum suum supremum, dum mens Deo per ardentissimam caritatis affectionem infigitur et unitur, supergrediendo ac relinquendo omnia sensibilia et intelligibilia, cuncta creata, et se ipsam ac propriam actionem, ita quod tota in Deum transformata, rapta, absorpta, nihil horum advertit, sed soli incomprehensibili Deo tanquam quoad quid prorsus ignoto, pure ac integre est conjuncta, et in ipsum prorsus demersa. Fit autem unio ista in apice mentis et vertice voluntatis, per ardentissimam caritatem atque per abstractionem ab omni ente creato: ad quam requiruntur reformatio passionum, exstinctio vitiorum, recollectio et tranquillatio cordis. Interdum vero repente rapitur mens in Deum præventa Spiritu Sancto, et quasi sopita propria libertate, absque sua dispositione, conatu et deliberatione, ex irradiatione, inflammatione et attractione Omnipotentis, sic quod mens Deo tam vehementer intenta est, atque in ejus admiratione et dilectione suspensa, quod omnium obliviscitur ceterorum.

Hæc est mystica theologia, secretissima, affectuosissima ac immediata mentis cum Deo locutio, ejusque intuitio quæ est caliginis ingressio atque inspectio, hoc est divinæ, æternæ, immensæ, incomprehensibilis et invisibilis lucis, quantum possibile est, agnitio, qua mens certissime cernit Deum prorsus supersubstantialem, incomprehensibilem et superignotum consistere.

Denique ad hanc mysticam theologiam sex dicuntur concurrere ac requiri, quæ sunt: pax vera, internum silentium, adhæsio amorosa, quies apicis intellectivæ in Deo et obdormitio in eodem, atque intuitio ipsa caliginis. Itaque, quo omnia ista excellentius in gloriosissima virgine Maria fuerunt, eo ipsa præ omni viatore ad mysticæ plenitudinem theologiæ præclarius est perducta. Fuit plane in ea incomparabilis puritas cordis tranquillissimaque pax pectoris; internum silentium ab omni strepitu tumultuantium cogitationum ac fluctuantium desideriorum, imo ab omni distractione inordinationeque animi; adhæsio amorosissima, inseparabilis, plena et integra; quies quoque in Deo dulcissima, in quo omnis ejus intentio, affectio, occupatio fuit immobiliter ac indeviabiliter fixa; et obdormitio in eodem, per quam defluens a se ipsa, in ipsum tota defluxit, non mutata substantia, sed actione in Deo prorsus simplificata; atque caliginis intuitio, quæ essentialiter est ipsa mystica theologia.

Itaque, sicut virtutes morales passionum moderatrices, virtutesque intellectuales ac theologicæ, ipsaque dona Spiritus Sancti, fuerunt in benedicta incomparabilique Maria in maxima perfectione et in termino excellentiæ, ineffabiliter præ omni pura creatura viatrice; sic et mystica theologia in termino excellentiæ fuit in ea, et præsertim prout mysticæ theologiæ contemplatio causatur ex præventione divina, procedente ex dilectione Dei ad hominem: quia quem amplius diligit, magis in se trahere solet. Ideo, sicut optimam amabilissimamque Mariam præ omni pura creatura in esse creato subsistente inæstimabiliter prædilexit, sic eam ad mysticæ theologiæ contemplationes altissimas ubertim et gratiosissime elevavit, mera gratia præveniente. Denique, quo felicissima Maria fuit in exercitiis vitæ contemplativæ ac donis sapientiæ magis exercitata, et in puro ac ferventissimo Dei amore actuali stabilior, eo ad mysticæ theologiæ assiduas ac perfectissimas visiones fuit habitior.

Postremo, hujusmodi contemplationes sublimes præfervidas, creditur ut frequentius habuisse absque alienatione a sensu omni exteriori, et stupore, debilitatione immobilitationeque corporis, quæ in aliis raptis videntur: et hoc fuit ex moderamine et dispensatione Omnipotentis, sic esse volentis in Virgine benedicta, et quoniam purissima et illuminatissima mens gloriosæ ac summe deificatæ Mariæ, fuit ad lucem et irradiationem divinam ad mysticæ theologiæ visiones elevantem, magis proportionata ac roborata.

Footnotes

  1. Ps. cxxxviii, 6. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. II; de Divin. nom. c. VII; de Theol. myst. c. II. ↩

Chapter 51 of 118