Articulus 27
De profectu theorico contemplationis assiduæ, et vehementissimo profectu quotidiano misericordissimæ ac tranquillissimæ virginis Mariæ post ascensionem Filii sui.
FASCICULUS myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.1
Deus et Salvator mox ascensurus in cœlum, dixit Apostolis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus; et paulo ante: Non relinquam vos orphanos; et rursus: Tristitia vestra vertetur in gaudium.234 Hac spirituali et consolatoria præsentia mansit Christus potissime cum sua dignissima ac dilectissima Matre, quam tanto frequentius internis refovebat solatiis, quanto plus illa adspirabat ad ipsius præsentiam facialem. Denique, quanto plus sprevit cuncta terrena solatia, tanto divinis ac cœlestibus consolationibus dignior fuit.
Hoc quoque advertere possumus, quod quamdiu beatissima virginea Mater præsentem habuit Filium suum in terris, æquanimiter tolerare potuit hujus incolatum exsilii, dilationemque gloriæ. Jam vero Filio ejus in alta scandente polorum, jam et Matris suæ dulcissimæ cor simul cum illo ascenderat; et Filio suo in summo cœli empyrei residente, mens affectuosissimæ Genitricis immobiliter fixa fuit in illo intentaque illi indesinenter ac fervide, nec aliud potuit cogitare aut intueri nisi dilectum et cetera in dilecto: ideo contemplationibus divinorum præ solito fuit fixa, nec occupatio circa persecutiones et afflictiones Filii morituri eam a contemplatione retraxit.
Præterea, si Paulo dicere licuit, Nostra conversatio in cœlis est;5 itemque, Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus:6 quanto magis mitissimæ ac spiritualissimæ Virginis conversatio jam tota fuit in cœlo, et purificatissima erat ab omni amore privato, vivens in cunctis secundum Dei voluntatem, præceptum, consilium et doctrinam, ad ipsius gloriam et honorem? Sicque contemplatio atque dilectio, oratio, laudatio totaque occupatio præstantissimæ Matris, claritati beatificæ visionis, fervori caritatis civium supernorum, canticis et affectibus Beatorum ac vitæ paradisi cœlestis quotidie, imo assidue magis ac magis appropinquavit, conformabatur, inhæsit et præfulsit.
Insuper, decentissimum exstitit ut sicut Filio patienti ipsa semper, summe ac fidelissime erat compatiens, ita illo glorificato, ipsa præ solito futuræ beatitudinis participatione gauderet, prægustu reficeretur, contemplationibus fulciretur, jamque quodammodo in terra glorificari inciperet, atque angelicum præferret apparatum in vultu, ad insinuandum cœliformem munditiam deiformemque sanctimoniam suæ mentis: cujus splendor sapientialis, sinceritas perfectionalis, tranquillitas divinalis, abundantissima virtus et gratia, sic forinsecus in omni tuo gestu, sermone, incessu ac facie resplendebant, o præclarissima ac glorificandissima virgo Maria, ut hæc ipsa intuentibus te sincere, essent sufficiens argumentum veritatis fidei christianæ, atque ex tui adspectu, ex verborum tuorum auditu, ex totius conversationis tuæ contemplatione, evidenter pateret cernentibus evangelicæ veritas legis. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
DE
DIGNITATE ET LAUDIBUS B. V. MARIÆ
Footnotes
Chapter 68 of 118