Skip to the text

Articulus 21

Quam præclaræ prudentiæ fuerit suavissima ac divinissima virgo Maria.

DIC sapientiæ :1 Soror mea es ; et prudentiam voca amicam tuam. Prudentia appellatur recta agibilium ratio, id est virtus intellectualis docens quid agendum, quid cavendum, atque ad agenda inclinans, et cavenda abhorrens. Frequenter quoque solet prudentia sumi pro discretione. Quemadmodum ergo sapientia versatur circa divina, sic prudentia circa humana ; estque directrix actuum humanorum, atque de mediis ad obtinendum finem intentum accommodis providens et disponens.

Quis ergo nunc sacratissimæ virginis Mariæ prudentiam satis queat mirari aut digne laudare, quum ipsa incomparabilis Domina in omni conversatione sua, in omni domus suæ regimine, in omni sua electione, nunquam excesserit neque erraverit, verum in cunctis habuerit se irreprehensibiliter, ordinate, regia jugiter via incedens, et nunquam ad dexteram aut sinistram declinans, summe adimplens illud Apostoli, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis?2 Vere prudentissima prorsus Maria, quæ sic ferventissima fuit, ut nihilo minus in cunctis discretissima fuerit, rationabilissimum Deo obsequium incessabiliter offerens ; quæ nec in cibo, potu, somno, vestitu, verbo, actu, dispositione, nec in aliquo vitæ suæ processu unquam venialiter saltem peccavit. O quam superhumanum, quam admirabile, quam gratiosissimum fuit hoc ! Quam misericordissime, paternaliter et incessabiliter Deus omnipotens suam prædilectissimam sponsam, Matrem ac filiam custodit, direxit, protexit in omnibus !

Hæc summe benedictæ Mariæ prudentia ab omni præcipitatione, inconsideratione, inconstantia, negligentia et torpore præservavit eamdem, et ipsam ineffabiliter quotidie fecit proficere. Nempe, ut magnus ait Antonius, nulla virtus tam cito et expedite hominem ad perfectionem perducit sicut discretio, quæ est actus prudentiæ. Ideo discretissima Virgo profecit celerrime.

Denique, per consummatam istam prudentiam, Maria Deifera sacerrimum illud felicium virginum centum viginti (ut fertur) collegium ejus obsequio deditarum optime gubernavit, ordinatissime semper direxit; corporalia ad spiritualia rectissime ordinavit; custodita et diligens in universis maxime fuit, præteritorum habens reminiscentiam, præsentium intelligentiam, futurorum providentiam consummatam, undique oculata, in singulis circumspecta, et in cunctis summe modesta, solers ac docilis, tanquam totius virtuositatis simulacrum et exemplar. Ideo fuit simillima viro prudenti, Domino Jesu Christo, ædificans domum suæ mentis atque suarum structuram virtutum supra petram solidissimæ humilitatis, firmissimique filialis timoris, ac interioris custodiæ cordialis.3

Footnotes

  1. Prov. vii, 4. ↩

  2. I Cor. xiv, 40. ↩

  3. Matth. vii, 24. ↩

Chapter 62 of 118