Articulus 6
De naturali sapientia et scientia glorificandæ Mariæ.
NON necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio docet vos de omnibus.1 Quemadmodum S. Epiphanius et Damascenus fatentur, optime virgo Maria adhuc adolescentula, in templo, ubi virgines docebantur, est enutrita; nec dubium quin præventa a Spiritu Sancto, circa Scripturas studiosissima fuerit, et cum omni reverentia se ad illas gesserit. Unde sanctus testatur Hieronymus, quod legit in Isaia : Ecce virgo concipiet.2 Instructio autem scholastica a grammatica sumit exordium.
Denique, de Susanna recitatur, quod parentes ejus quum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis. Conformiter est credendum, quod sacratissimæ Mariæ parentes, qui erant (secundum præinducta) excellenter justi, ipsam in templo fecerunt in scripturis legis ac Prophetarum doceri :3 in quibus multa continentur de rerum productione, distinctione, ornatu, proprietate et ordine, de mundi dispositione, de cursu et influxu cœlorum, planetarum ac siderum, quæ ad naturalem spectant philosophiam, et tam ex lumine naturali quam ex humana instructione, supernaturali quoque informatione, queunt agnosci ac disci. In omni etenim creatura, et præsertim in universa machina mundiali, in elementorum situ, alteratione et subsistentia, in ordinatione gubernationeque mundi, in angelicis spiritibus et eorumdem ordinibus, in anima rationali totoque homine relucent ac cognoscuntur omnipotentia, sapientia, bonitas supergloriosissimi Conditoris, qui per Isaiam hortatus est: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.4 Unde ad Romanos scripsit Apostolus : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas : ita ut sint inexcusabiles, qui scilicet Deum verum non cognoverunt, vel cognitum non debite coluerunt, quum causa in suo effectu resplendeat, et Creatoris cognitio ex creaturarum notitia possit facillime deprehendi quantum ad quia est. Propter quod dicitur : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est.5 A magnitudine enim speciei et creaturæ poterit creator eorum cognoscibiliter videri. Hinc sanctus pater Antonius dixit, ipsam rerum naturam fuisse sui studii librum, ex quo ad tantam devenit scientiam. Potissime autem in Scripturis eruditi, et ultra hoc, dono sapientiæ ac scientiæ eminenter repleti, atque in sancta devotione et caritatis fervore exercitati, ex consideratione naturalium rerum ad adorandi contemplationem Creatoris subito et facillime, jucunde et fervide, acute atque sæpissime elevantur, etiam interdum cum admiratione et dulci fletu ex intuitu rerum parvarum, ut florum ac graminum.6
Denique, ad sapientiam istam divinorum naturalem, ac creaturarum scientiam scholasticam, plurimum confert ingenii subtilitas, puritas cordis, tranquillitas conversationis, assiduitas exercitationis internæ : in quibus omnibus excellentissima virgo Maria ineffabiliter præfulgebat, quemadmodum et in prætactis bonis gratuitis. Idcirco ex omni parte fuit aptissima ad hujusmodi naturalem sapientiam atque scientiam : quas partim ex proprio studio ac lumine naturali, partim ex scholastica informatione, et maxime ex divina et angelica illustratione possedit; et ex caritate et gratia, ex fide et dono infusæ sapientiæ, actus illarum sapientiæ ac scientiæ formavit, initiavit, produxit, sicque actus illi meritorii erant.7
O quam subtiliter et profunde illuminatissima Virgo ordinem universi attendebat, cœlestium corporum magnitudinem, pulchritudinem, causalitatem pensavit, angelicorum spirituum naturas, potestates, actiones, eminentias in naturalibus et gratuitis consideravit, opera quoque sex dierum, distinctiones et ornatus eorum advertit, quatenus ex omnium horum [consideratione] Unigeniti Dei ex se incarnati et geniti magis perpenderet dignitatem, perfectionem excellentiamque immensam, ac per hoc ineffabilem magnitudinem dignationis divinæ, et beneficiorum sibi desuper exhibitorum et per eam toti humano generi præstitorum, evidentius ponderaret, majoremque gratiarum actionem referret datori ! O quam celerrime ac subtilissime ex creaturis ad Creatorem, ex visibilibus ad invisibilia, ex corporalibus ad incorporalia, ex temporalibus et caducis ad æterna ac divina suam sincerissimam, luminosissimam ac sapientissimam transtulit mentem !
Footnotes
Chapter 47 of 118