Skip to the text

Proœmium

DE EXCELLENTIA SAPIENTIÆ, SCIENTIÆ ET PRUDENTIÆ SANCTISSIMÆ ANIMÆ VIRGINIS MARIÆ.

SAPIENTIA ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Job xxviii, 12.

Sapientiam aliquid nobilissimum esse, constat ex eo quod ipsemet Deus in Scripturis frequenter Sapientia nominatur. Ipse est enim Sapientia increata, æterna, immensa : a qua omnis sapientia, omnis scientia, omnis veritas quæ ipse non est, fontaliter manat. Rursus, sapientiam esse dignissimum quiddam, hinc patet quod sapientia Dei Patris Christus Dominus, in actu sapientiæ beatitudinem nostram consistere, imo actum sapientiæ beatitudinem nostram esse disseruit, loquendo ad Patrem :1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.2 Et quoniam similitudo est causa amoris, fons sapientiæ Deus altissimus neminem diligit, nullum amat aut approbat nisi sapientem, id est salutarem sapientiam (quæ est donum Spiritus Sancti) habentem, juxta illud Sapientiæ :3 Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Unde de carentibus luce sapientiæ hujus scriptum est : Quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam.4

Hinc unigenitus Filius Dei ad hoc venit in mundum hunc, ut sapientiam hanc nobis communicaret, atque ad ejus nos induceret actum, hoc est ad salubrem Deitatis notitiam, prout in prima sua Canonica sanctus fatetur Joannes apostolus : Scimus (inquiens) quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum.5 Denique, hoc est quod tempore passionis stans ipse omnium Judex coram judice homine dixit : Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.6 Hinc ait Gregorius : Angelorum hominumque naturam ad cognoscendum se Dominus fecit. Voluit equidem nos suæ beatitudinis esse participes. Ejus autem beatitudo immensa ac æternalis, quid aliud est nisi sui ipsius plena, perfecta et comprehensiva cognitio, ad quam participandam nos condidit? Cujus participatione ei excellentissime assimilatur rationalis intellectualisque creatura, prout in prima sua epistola sanctus testatur Joannes : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus ; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.7 Ideo universorum Creator jussit ut ei in vita præsenti conformari per sapientiam et virtutes conemur, quatenus vitæ hujus finito curriculo, ad plenariam illam ipsius conformitatem beatificam perducamur.

Ad recuperandam, promerendam et dandam nobis beatitudinem istam, æterna et increata ac ingenita Dei Patris Sapientia, Verbum æternum, Unigenitus Dei, dignatus est fieri homo et filius virginis, atque inter homines conversari :89 quatenus per assumptam ex benedicta ac gloriosissima Virgine humanitatem nos informaret, redimeret et salvaret. Qui de suis mysteriis suaque deitate eam potissime et in primis instruxit, et salutari hanc sapientia gratiosissime adimplevit, quam ab æterno sibi præelegit in matrem.

De cujus præclarissimæ et in æternum dulcissimæ Virginis laudibus, quia in primo est tractatum libello quantum ad ea quæ ad tantæ Virginis sacratissimum ac deificatum potissime spectant corpusculum, nunc in secundo isto tractatu restat disserere de ejusdem Virginis glorificandæ præconiis ad sincerissimam atque mundissimam ejus pertinentibus mentem, hoc est de sapientia et scientia, de prudentia, arte et industriis ejus, de altitudine contemplationum ipsius, et de quotidiano perfectu ejusdem in omnibus istis; atque in primis præmittenda sunt aliqua de eminentia ejus puritatis, et de plenitudine gratiæ ejus.

Footnotes

  1. I Cor. I, 2 l. ↩

  2. Joann. xvii, 3. ↩

  3. Sap. vii, 28. ↩

  4. Baruch III, 28. ↩

  5. I Joann. v, 20. ↩

  6. Joann. xviii, 37. ↩

  7. I Joann. III, 2. ↩

  8. Baruch I, 28. ↩

  9. Joann. I, 14. ↩

Chapter 41 of 118