Articulus 7
Quod sacratissimæ Mariæ vita fuit maxime contemplativa.
INTRANS in domum meam, conquiescam cum sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.1 Quid mirum, si decor et ornamentum totius creaturæ, suavissima ac dignissima virgo Maria, vitavit pro viribus publicum, amavit secretum, et domi libentius residebat, quæ omnium Creatorem ac Dominum, Sapientiam increatam, æternam, immensam, habuit sibi corporaliter, familiariter, imo et obedienter ac amorosissime cohabitantem in domo sua materiali, spiritualiter vero ac gratiosissime in domo sua interiori, hoc est in mente propria, de qua in Ecclesiastico fertur, Nisi in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua ?2
Denique, contemplativa vita, ut ait Gregorius, est caritatem Dei ac proximi ferventer ac sincere tenere, soli Conditoris desiderio inhærere, ut terrenum jam nil habere libeat, sed calcatis sollicitudinibus cunctis externis, ad videndum clare per speciem Creatoris faciem animus inardescat. Itaque, quo ista gloriosissimæ incomparabilique Mariæ excellentius inerant, eo vita ipsius sublimius fuit contemplativa. Verum, quid certius quam benedictam Mariam in caritate sincerissima Dei et proximorum ineffabiliter præ cunctis ardentissimam exstitisse ? prout hoc infra multipliciter ostendetur. Et erat beatissima Virgo aut indesinenter aut pene indesinenter, semper actualiter Deo per caritatem unita, et sacris desideriis æstuans, ad plenam ac beatificam divini vultus intuitionem indefesse anhelans, suspirans ac properans; nec unquam circa temporalia inordinate sollicita, utpote de Omnipotentis paternalissima ac singularissima circa se providentia prorsus certissima. Interim, tantæ perfectionis fuit hæc summa virgo Maria, quod per exercitia vitæ activæ, per spiritualia et corporalia misericordiæ opera, per occupationes externas et actiones humanas, per allocutiones et deambulationes, ab exercitiis vitæ contemplativæ non impediebatur : et si forsan interdum ad horulam exercitia illa contemplativa interpolationem acceperant per activæ exercitia vitæ, mox cum vehementiori ad ea redibat fervore. Insuper serenissima virgo Maria in affectum sincerissimæ ac ardentissimæ caritatis inæstimabiliter fuit conversa, transformata, absorpta, ab omni passionum inquietudine et inordinatione omnino liberrima, in omni virtute morali summe perfecta, dono sapientiæ in termino excellentiæ splendidissime adimpleta : idcirco in vita contemplativa fuit maxime stabilita et fervida.
Amplius, experimur quod usus sit quasi altera quædam natura, faciens promptissime operari, ac rei actionique usitatæ stabiliter immorari. Illustrissima autem atque sanctissima virgo Maria, ab hora qua cœpit assidue uti ratione, in exercitiis vitæ contemplativæ prætactis, in orationibus fervidis, in meditationibus puris, in devotissimis Dei laudibus et spiritualibus canticis exercitavit se valde fixe, frequentissime, affectuosissime et pure, atque in omnibus his mirabiliter et incomparabiliter profecit quotidie. Ideo tempore procedente, facta est vita ipsius contemplativissima, imo eminentius contemplativa quam vita Adæ in statu innocentiæ, quemadmodum in caritate, sapientia, latria omnique virtute et dono valde perfectior fuit illo: et inter vitam Beatorum ac viatorum fuit præcipue medio modo se habens, atque ad vitam Beatorum præ cunctis viatoribus inenarrabili modo propinquans, et proxima vitæ angelicæ. Incomprehensibilis enim incomprehensibiliter ac liberalissime operabatur, irradiavit, communicavit, calefecit, monuit, excitavit, perfecit, univit in anima suæ dilectissimæ Matris, quæ luce sapientiæ, caritatis fervore, exercitatione interna tam copiosissime fuit referta, perfusa, assuefacta, quod nequaquam poterat oblivisci sui dilecti, neque ab intimis et secretissimis illius amplexibus abstinere, imo incessanter fervebat in illum.
At vero tot et tanta, imo tam incomparabilia beneficia ei fuerunt collata, tot supernaturalia ac magnificentissima Dei opera fuit in se ipsa experta, tot et tanta audivit verba cœlestia ac divina ab angelo sancto, ab Elisabeth et Zacharia, a pastoribus, a Simeone et Anna, a Magis, deinde a proprio Filio secum dignantissime conversante, quod horum utique nequaquam poterat oblivisci, sed continua horum memoria, collatio, contemplatio, admiratio inerat menti ejus;3 et ipsa excellentissime creditur adimplesse illud Deuteronomii: Erunt verba Domini in corde tuo, et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens.4
Postremo, ipsa incomparabiliter felix ac dulcis Maria tot annis habuit secum præsens et sibi convivens ac domestice commorans totius contemplationis objectum, sapientiæ fontem, veritatem æternam, Deum incarnatum, Dei Patris ac suum unicum Filium: quem tam corporalibus quam spiritualibus oculis sincerissime, reverentissime et affectuosissime intuebatur; atque ex tam diuturno, quotidiano, assiduo ferventissimoque adspectu, in omni perfectione, stabilitate ac plenitudine vitæ contemplativæ indicibiliter crevit quietissima ac tranquillissima Virgo, quæ sic quiescendo prudentissima fuit.
Footnotes
Chapter 48 of 118