Articulus 14
Quod pie credendum sit, mitissimam ac tranquillissimam virginem Mariam multa ab Unigenito suo secum commorante interrogasse ac didicisse.
Cent. viii, 2;1 iii, 4. APPREHENDAM te, et ducam in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ: ibi me docebis. Quum tota hominis perfectio in actu sapientiæ ac divini amoris consistat, dubitari non licet quin fructuosissima ac virtuosissima virgo Maria quotidie in his duobus præsertim profecit; et quoniam sacras veteris Testamenti Scripturas in maxima reverentia habuit, ad earum utique plenam ac claram intelligentiam exstitit studiosa. Quumque agnosceret, in suo amantissimo Filio sibi obediente ac subdito atque familiarissime cohabitante, omnes thesauros sapientiæ ac scientiæ esse absconditos, et sibi ab illo nihil negari, informationem in dubiis ac secretis plenioremque elucidationem in agnitis petiit ab eodem, cum omni plane humilitate, reverentia et affectu;2 et qui ab exordio Patriarchas ac Prophetas de suis instruxit mysteriis, judiciis, consiliis et secretis, de eisdem quoque singulariter ac eminentissime suam dilectissimam, docilissimam ac capacissimam docuit Matrem.
Præterea, quum familiarium, amicorum et se invicem præcordialiter amantium ista consistat proprietas, sibi invicem sua communicare et revelare secreta, et de pertinentibus ad dilectum libenter loqui ac sciscitari et instrui; certum videtur, quod sicut inter Dominum Jesum et ejus virgineam Genitricem fuit familiaritas summa, mutua quoque dilectio maxima, fidelitasque perfecta, et munificentia consummata, sic Mater sanctissima diligentissime inquisierit a Filio sapientissimo mysteria ad ipsum spectantia, abdita Scripturarum, concordantiam Mosaicæ et evangelicæ legis, rationem et explanationem eorum quæ de ipso audivit ab angelis, a pastoribus, a Magis, a Zacharia et Elisabeth, a Simeone et Anna, et quid signavit ruina idolorum Ægypti quum eam intrabant. Insuper, de Deitatis natura, de gloria Trinitatis, et cur Filius potissime naturam assumpsit humanam, de statu animarum post mortem, de beatitudine electorum, de suppliciis reproborum conferebat cum Filio, et in responsis ac informationibus ejus præcordialiter lætabatur.
De hac materia in Revelationibus S. Brigittæ continetur quemadmodum benignissima virgo Maria dixit in visione ad Brigittam: Filius meus loquebatur mihi et Joseph separatim verba consolatoria et verba Deitatis, ita ut indicibili gaudio repleremur. Conferebat quoque in domo familiariter cum amicis advenientibus, de lege et ejus significationibus ac figuris.3 Disputavit etiam cum sapientibus, ita ut mirarentur, dicentes:4 Ecce filius Joseph docet magistros, aliquis magnus spiritus loquitur in eo.
Amplius, electi et sancti, tam in veteri quam in novo Testamento, pro illuminatione increatæ et æternæ Sapientiæ tam anxie rogaverunt, et nos quotidie Dominum Jesum Christum indesinenter precamur ut nos illustrare ac edocere dignetur. Quum ergo celeberrima ac diligentissima virgo Maria certissime sciret hanc ipsam Sapientiam ex se incarnatam, generatam, secum corporaliter conversantem, evidens reor, quod ab ea illuminationem et informationem petiit et accepit assidue; et
Filius Dei dans omnibus affluenter, et sicut capaces sunt seque disponunt, suæ præcarissimæ Matri tanto pleniorem infudit illustrationem, sapientiam et doctrinam, quanto ipsa præ omnibus fuit capacior, dignior, et ad suscipiendum purior, diligentior atque ferventior.5 Erat quippe optima Domina naturaliter valde ingeniosa, sapientiæ avida, præclarissimæ indolis, fortissimæ synderesis, et ad intelligendum divina, tam ex naturali dispositione quam ex gratiæ inspiratione, plurimum inclinata.6 Postremo, Filius ejus, cujus deliciæ sunt esse cum filiis hominum, cui tanto deliciosius fuit esse cum Virgine Matre, quanto præcordialius super omnem creaturam eam dilexit, non solum quoniam mater ejus, sed ideo maxime quia in omni sanctitate et perfectione sibi fuit simillima: ipse (inquam) Filius ejus, divitias sapientiæ et scientiæ suæ, quibus erat plenissimus, suæ tam mundissimæ et affectuosissimæ Matri munificenter ac delectabiliter impertivit, etiam multo plus quam petiit ipsa.
Footnotes
Chapter 55 of 118