Skip to the text

Proœmium

DE PASSIONE DOMINI SALVATORIS

DIALOGUS

SALVATOR. — Pone me ut signaculum super cor tuum, quia fortis est ut mors dilectio. Cant. VIII, 6.

Quid enim requiro a te, nisi ut diligas me Dominum Deum tuum? Quod si dilexeris me, haud dubium quin obedies mihi. Quid iniquitatis, quid inconvenientiæ, quid infidelitatis invenisti in me, quia elongasti te a me et abiisti post vanitatem? Revertere ad me, et non avertam faciem meam a te, quia misericors sum.12

SALVATUS. — Quis es, Domine?3

SALVATOR. — Non audis quod dico? Nonne jam dixi: Quid requiro a te, nisi ut diligas me Dominum Deum tuum?

SALVATUS. — Vocem tuam, Domine, audivi et timui, atque stupore repletus, verborum tuorum significationem non satis adverti. Et nunc quid jubet Dominus meus? Quid me vis facere, Deus salutis meæ?

SALVATOR. — Cum tranquillitate me audi. Etenim dixi: Quid requiro a te, nisi ut diligas me? Hoc est ergo quod jubeo: dilige me. Dilige, inquam, non solum dilectione qua imperfecti Christiani, imo et infideles, me diligunt, sed spirituali, supernaturali infusaque caritate.

SALVATUS. — Quid est ita diligere?

SALVATOR. — Quum diligere sit alicui bonum velle, diligere me sincere, est mihi ipsi velle omne quod sum, et omne quod mihi debetur et omne quod decet me, atque omne quod placet mihi, horumque contraria nolle.

SALVATUS. — Precor te, Domine, hæc ipsa mihi lucidius diffusiusque expone. Video namque nonnullos qui valde diligunt parentes suos et pro ipsorum morerentur defensione; non tamen vitant omne quod displicet parentibus.

SALVATOR. — Nosti ex Scripturis et ratione, quod Deus sit ens absolute perfectum: in quo est, imo qui est beatitudo penitus infinita, pulchritudo immensa; cujus sapientia, omnipotentia, opulentia, sanctitas, pietas, justitia, dulcedo, majestas omni caret mensura et numero. Et ipse est naturaliter, independenter et incircumscriptibiliter bonus ac bonitas pura, veritas prima, simplicissima unitas, separatissimum esse, incommutabile universorum principium, Creator, gubernator et judex. Itaque Deo velle quod ipse est, est ei omnem suam excellentiam, perfectionem et gloriam toto corde favere, atque de omni sua beatitudine, sapientia et decore, insitaque eminentia in omni dignitate, perfectione et jucunditate, cordialiter congaudere; in horum contemplatione totis gloriari præcordiis, ac malle se ipsum et totum mundum annihilari, quam hanc tantam beatitudinem, perfectionem et gloriam omnipotentis, superdignissimi Dei in aliquo minorari.4

Denique, sicut Deus est infinitæ bonitatis, ita est et infinitæ amabilitatis. Et sicut est incircumscriptibilis majestatis ac sanctitatis, sic est infinitæ honorabilitatis. Rursus, sicut universa ab ipso fluxerunt, ita ad ipsum sunt finaliter referenda, atque ad ejus honorem, laudem et gloriam totalem ordinanda. Deo ergo debetur summa reverentia, prompta obedientia, omnis honor et gloria. Imo ipse est in primis et super omnia et propter se incomparabiliter diligendus, timendus ac honorandus; eique placet omnis virtus et omnis actus virtutum, vitia abhorrere ac fugere, virtutibus inhærere. Itaque Deum spiritualiter ac meritorie diligere, est etiam velle et summe optare ipsum ab omnibus amari, timeri, honorari, et omni modo possibili ad hoc conari et cooperari: ita ut unusquisque in primis personaliter ista impleat, et proximos suos, quantum sibi possibile est, ad hæc ipsa, prout ad suam spectat positionem, inducat, virtuose exemplariterque vivendo, ferventer orando ædificatorieque loquendo, corripiendo, docendo, hortando.

Intelligenda sunt ista demum de velle imperativo, efficaci, intenso, quod, dum facultas adfuerit, mox procedit in actum, saltem tempore opportuno; non de velle solum optativo, remisso, quod non agit quidquid potest ut sequatur effectus. Filius ergo parentibus suis in quibusdam non parens, sed eos contra voluntatem ipsorum agendo offendens, inhonorans, contristans, non diligit eos complete.

SALVATUS. — Multa includit ista dilectio, imo omnem virtutem et omnem actum virtutis, videlicet: evitare et detestari omne quod displicet Deo, hoc est omne peccatum; et exsequi ac implere quidquid complacet ei, hoc est omne quod præcipit ipse, et quod ipse vult nos velle.

SALVATOR. — Nonne de caritate proximi dicit Apostolus:5 Plenitudo legis est dilectio? Quanto magis dilectio Dei? Verum et rursus disseruit: Caritas patiens est, benigna est; caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, et cetera quæ legisti.6 Verum et unus ait Sanctorum, Omne præceptum de caritate est, et omnia unum præceptum sunt:7 non quod omne præceptum de sola sit caritate formaliter, sed finaliter. Sic et cuncta præcepta unum sunt reductione, non essentia: quemadmodum in Apostolo rursus legisti, Finis præcepti est caritas de corde puro:8 hoc est, omnium præceptorum finis ac finalis perfectio, est actualis ipsius Dei dilectio ex corde puro procedens, purgato ac reformato.

SALVATUS. — Ergo per caritatem voluntas humana potissime conformatur voluntati divinæ.

SALVATOR. — Rite concludis.

SALVATUS. — In hoc igitur, ut apparet, consistit conformatio ista, ut quidquid vult Deus, velimus et nos.

SALVATOR. — Nequaquam: forsitan enim Deus vult hodie patrem tuum mori, et adversarium tuum damnari; et tamen tu utriusque oppositum velle potes et debes. Sed in hoc magis consistit conformatio illa voluntatis humanæ cum divina, ut velit homo viator quidquid Deus vult eum velle, et nolit quidquid eum Deus vult nolle, faciatque quidquid Deus vult seu præcipit aut consulit eum facere, et vitet quod Deus vult eum vitare: ita ut totum hoc procedat ex caritate.

SALVATUS. — Circa hæc mihi aliqua dubia oriuntur, quæ utinam fas sit mihi proponere.

SALVATOR. — Infra hæc move, et interim plenius disce qualiter ad hujus saluberrimæ caritatis habitum ac profectum perfectionemque poteris pervenire.

SALVATUS. — Hoc est quod ingenti affectu cupio scire.

SALVATOR. — Multa sunt quæ caritatem nutriunt et inflammant, videlicet : bonitas ipsa objecti, pulchritudo, sapientia, perfectio, pietas, liberalitas, atque consimiles proprietates ipsius; deinde beneficentia ejus, hoc est exhibitio beneficiorum ipsius, itemque promissa ejusdem.

SALVATUS. — De his, mi Domine, sigillatim prosequi jam digneris.

DE

PASSIONE DOMINI SALVATORIS DIALOGUS¹

Footnotes

  1. Ibid. III, 1, 12. ↩

  2. Deut. x, 12. ↩

  3. Act. IX, 5. ↩

  4. Jer. II, 5. ↩

  5. Rom. xiii, 10. ↩

  6. 1 Cor. xiii, 4. ↩

  7. Gregorius. ↩

  8. 1 Tim. 1, 5. ↩

Chapter 1 of 28