Skip to the text

Articulus 20

De meditandis hora matutinali.

SALVATUS. — Media nocte passio tua, Unigenite Dei Patris, ab impiis corporaliter illata creditur incepisse, quum intrepide obviasti æmulis tuis, quos et uno verbo prostravisti;1 a quibus crudeliter captus, ligatus, tentus, tractus, ductus, impulsus es, et adversario tuo abscisam restituisti ac curasti auriculam. Deinde a pontifice invidiose es interrogatus et adjuratus, a ministro alapa ferociter cæsus, a multis reus mortis dijudicatus, a sceleratissimis velatus, consputus, blasphematus, irrisus, alapis colaphisque percussus ac capite cæsus.

In concilium quoque impiorum adductus, veritatem confessus es, esse te Filium Dei. Tunc te hostes tui terribilibus oculis inspexerunt, atque ardentissimis oculis mentis suæ ostenderunt furorem in te.23 In illa nocte potestati tenebrarum concessa, aperuerunt super te ora sua exprobrantes;45 percusserunt roseas tuas genas, saturati sunt pœnis tuis.6 Consilium fecerunt inimici tui adversum te, dicentes : Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.7 Dixeruntque impii illi : Opprimamus pauperem justum, quoniam contrarius est operibus nostris; promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat.8 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam tanquam nugaces æstimati sumus ab eo.9 Contumeliis et tormentis interrogemus eum, et morte eum turpissima condemnemus : erit namque ei respectus ex sermonibus ejus. Si enim vere Filius Dei est, liberet eum.10 Sic firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos;11 dixerunt : Quis videbit eos ? Scrutati sunt iniquitates, falsum adversum te testimonium exquirentes.12 Defecerunt scrutantes scrutinio, quia idoneam adversus te accusationem invenire nequibant.1314

Precor te, Domine Jesu Christe, per omnia ista et propter hæc omnia ac merito horum, ab omni nos iniquitate absolve, vinculis caritatis tecum nos stringe, a dæmonum ludibriis nos præserva; da patienter sufferre cuncta opprobria et adversa, nec ab impiis posse seduci, atque ut tuo amore et tuæ captivationis tamque multiplicis diræ afflictionis respectu refrenemus nos ipsos, et in tuæ majestatis perfectum obsequium nos captivemus, teque cruciformiter imitemur.

Footnotes

  1. Matth. xvi, 46. ↩

  2. Matth. , 70. Job xvi, 12. ↩

  3. Luc. xvi, 66. ↩

  4. Job xvi, 11. ↩

  5. Luc. xiv, 53. ↩

  6. Jer. xvi, 13. ↩

  7. Sep. x, 10. 12, 13. ↩

  8. Ibid. 13, 16. ↩

  9. Ibid. 19, 2. ↩

  10. Matth. xvi, 65. ↩

  11. Ps. xvi, 6. ↩

  12. Matth. xvi, 59. ↩

  13. Marc. xiv, 56. ↩

  14. Ps. xvi, 18. ↩

Chapter 21 of 28