Skip to the text

Articulus 14

De consideratione dominicæ passionis ad regratiandum.

SALVATOR. — Ad virtutem gratitudinis, quæ pars exstat justitiæ, non solum pertinet beneficii collati consideratio, sed et grates rependere et vicem pro viribus exhibere. Mihi ergo de beneficio passionis aliorumque mysteriorum et donorum ac promissorum meorum debes non solum ore, sed opere quoque et veritate, grates vicemque rependere, tanto promptius atque ferventius mihi et meis vicariis obediendo, me pro viribus honorando, imo et te ipsum pro me, pro fide, pro justitia, mortis discrimini exponendo et cuncta adversa patienter ferendo, pro fratribus quoque tuis ex mea caritate animam tuam ponendo, quanto incomparabiliora atque eminentissima sunt mea beneficia ac promissa, et specialiter meæ passionis mysteria et tormenta.

Adverte quanta sit horum ingratitudo, atque quam longe sint a dignitate ac merito nominis christiani, qui mei amore et passionis meæ intuitu renuunt unum verbum durum modicissimumve contemptum ac minimas sustinere injurias. O quam indigni sunt isti a me Christo Christiani vocari! Et quomodo pro me offerret se morti et omni discrimini, qui abnuit tam modica pro me pati?

Porta stigmata mea in corpore tuo, ut cum Apostolo dicas:1 In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.2 Hoc est quod primus et summus meus vicarius fideles admonuit universos: Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.3

Juxta quoque Salomonis eloquium, quando sederis ad mensam potentis, id est, quum ad Christi accedis, stas residesve altare, diligenter attende quæ tibi apponuntur, scilicet, corpus et sanguis Unigeniti Dei in celebratione aut communione sacra sumenda, ejusque passio cum idonea gratitudine recolenda; sciens quoniam talia te oportet præparare, id est te ipsum Deo in holocaustum offerre, ut igne divini comburaris amoris et nihil tui tibi reserves, sed totum te immoles Christo, dicens:4 Quid digne offeram Domino, et quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?56 Sed et corpus tuum offeras Deo hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Quumque hæc omnia omni modo possibili tibi impleveris, dicas ex animo: Nihil condignum valeo Christo rependere, nihil idoneum exhibere, etiam si per millia annorum corde et ore gratias egero, omnemque adversitatem et mille mortes patienter pertulero.7 Sed benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Et dicas: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.8 Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui accepisti virtutem tuam magnam, et expugnasti adversarias potestates, et regnasti in vasis quæ eis diripuisti, fortium dividens spolia, captivam feliciter ducens captivitatem ante infeliciter captivatam.910

Vide qualiter Moyses et filii Israel, submersis Ægyptiis, gratias Domino cecinerunt, a temporali periculo liberati: Cantemus (inquit) Domino; gloriose enim magnificatus est, etc. Vide ne cum ingratis pereas Israelitis, qui priorum beneficiorum obliti, paulo post propter alimoniarum murmuraverunt defectum.

SALVATUS. — Passio tua, Domine, modis prætactis atque tangendis recogitata, tam salubriter, tam exuberanter ac dulciter alit mentem, ut mens in fide providentiæ tuæ bene fundata, æquanimiter debeat sustinere, etiam si præ corporei cibi defectu mori sinatur.

Footnotes

  1. Galat. VI, 17. ↩

  2. Philipp. I, 20. ↩

  3. I Petr. IV, 13. ↩

  4. Mich. vi, 6. ↩

  5. Rom. xii, 1. ↩

  6. Ps. cxv, 12. ↩

  7. Ps. cii, 2. ↩

  8. Apoc. xi, 17. ↩

  9. Is. liii, 12. ↩

  10. Ephes. iv, 8. ↩

Chapter 15 of 28