Skip to the text

Articulus 3

Consideratio multiplicium beneficiorum Dei, dilectionem ipsius in nobis accendens.

SALVATOR. — Quam magna, desiderabilia ac necessaria sint beneficia mea in naturalibus bonis, ostendit unius eorum carentia: ut si visu careas vel auditu, manu aut pede. Et tamen his corporalibus carior tibi est ratio. Itaque quidquid boni es, quidquid boni habes, habuisti aut habebis, donum ac beneficium meum esse cognosce. Et horum quædam sunt generalia, quædam specialia; quædam naturalia, quædam supernaturalia; quædam corporalia, quædam spiritualia; quædam comprehensibilia, quædam incomprehensibilia; quædam vitæ præsentis, quædam vitæ futuræ. Quædam quoque dicuntur bona fortunæ, et quædam bona Ecclesiæ; quædam exteriora et accidentalia, quædam interiora et substantialia.

Nonne corpus et corporis membra, robur, decorem, sanitatem, agilitatem habes a me? Ita et animam, non qualemcumque, sed rationalem largitus sum tibi, et universas potentias ejus, vegetativas, sensitivas et intellectivas. Nonne in ministerium tuum creavi orbes cœlestes, sidera et planetas, imo et elementa, irrationalia quoque quæ in terra moventur, quæ natant in aquis, quæ volant in aere, tibi subjeci et usui tuo concessi? Numquid munificentia mea, caritas mea et pietas mea ad homines his tantis ac talibus donis fuit contenta? Nonne insuper supercœlestes cives, beatissimos spiritus, præstantissimos angelos, præclarissimi supermundani mei palatii milites, ad hominum delegavi custodiam atque obsequium, et unicuique homini deputavi ac misi angelum proprium? Nonne ab exordio sæculorum usque ad supernaturalem beatitudinem perduxi genus humanum, ut in regno cœlorum, in orbe empyreo homines pares sint angelis sanctis per beatificam Deitatis fruitionem, per claram et immediatam ac facialem divinæ essentiæ visionem?

Nonne in mundi principio homines protoplastos in paradiso constitui, quatenus mihi obediendo eumdem sibi ac posteris suis reservarent, ac inde sine tristitia ac tormento ad paradisum transferrentur cœlestem? Nonne in originali justitia, in multiplici gratia condidi eos, eorumque posteros condere disponebam, si non intervenisset ac impedivisset offensa? Quumque peccassent, non eos mox irrecuperabiliter condemnavi ut angelos mihi ingratos, sed temporaliter castigavi, et de futura eorum redemptione contestatus sum eis. Varia quoque gratiarum charismata electis eorum posteris sum largitus. Tandem ad eorum salvationem complendam, non legatum, non angelum misi, sed egomet veni, naturam tuam assumpsi, factus sum homo, inter homines sum conversatus in sæculo. Deinde pretioso sanguine meo, amarissima morte, turpissimo crucis supplicio genus redemi humanum. Discipulis meis misi et contuli Spiritum Sanctum, et per ipsorum prædicationem, sanctitatem, miracula, mundum converti, legem evangelicam tradidi, fundavi Ecclesiam, saluberrima contuli sacramenta, me ipsum fidelibus sub sacramentalibus reliqui ac præstiti speciebus.

Tot bona pro malis rependi.1 Quid ultra debui facere et non feci? Quantam divinorum charismatum excellentiam et abundantiam sub evangelica lege donavi! Quam innumerabilia et soli Deo possibilia feci miracula ubique terrarum, pro evangelica lege corroboranda!

Et nunc tu ipse adverte quam gratiose et beneficiose tecum peregi, a quantis vitiis te retraxi, in quantis sceleribus diu te toleravi. Ex christianis parentibus nasci te volui; Baptismate te mundavi; in illo te primum supernaturalibus gratiæ charismatibus decoravi: quæ quum rationis usum sortitus peccando amisisses, pœnitenti restitui. Quoties, quum graviter excessisti ac penitus deseri meruisti, misericordius, imo et misericordissime ad te redii teque præveni, ingenti dolore compunxi atque ad meliora perduxi? Quoties adhuc puerulo et inter dexteram tuam ac sinistram discernere vix valenti, internæ visitationis, supernæ illustrationis, amorosæ inflammationis, contemplativæ admirationis, occultæ consolationis munera contuli, sicut tu ipse melius nunc advertis ac admiraris quam tunc? Imo et vix decenni, hujus in qua nunc es religionis propositum inspiravi. Quod etiam si in tua potestate fuisset, satis cito implesses. Et in hoc te laudo. Non enim vales oblivisci, quoties interdum repulsus, cum fletu ac gemitu retrospexisti ad intuendum ecclesiam claustri, quousque turrim ejus visu attingere potuisti. Verumtamen non mediocriter infra tempus dilationis illius peccasti; multoque gravius offendisses, nisi timore saltem servili cor tuum implessem tam valide quod tu ipse dolebas inde, quod scilicet sine grandi formidine ac remorsu non valebas peccare. Et nunc tot annis tecum feci ac facio, et me ipsum tibi exhibeo, sicut nosti.

SALVATUS. — Heu me! Domine Deus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates meæ multiplicatæ sunt super caput meum, et sicut onus importabile gravatæ sunt super me.23 Peccavi super numerum arenæ maris, et non est respiratio mihi nisi in bonitate et misericordia tua penitus infinita. Heu, quam enormis, detestanda ac multiplex, imo innumerabilis et prorsus ineffabilis est ingratitudo, aversio atque perversitas mea! Et nunc quid restat mihi, nisi indesinenter in infinitum despicere, humiliare, deflere, accusare et emendare me ipsum, tibique jugiter regratiari, obedire et obsequi, ac dicere cum pœnitente, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam?4 Tibi, o Domine, toto corde regratior, nec unquam tibi digne queo regratiari. Magna, innumerabilia et prorsus incomparabilia sunt beneficia tua, Domine Deus omnipotens. Magna sunt beneficia naturæ, majora gratiæ, maxima gloriæ. Verumtamen supermagnum et superamorosum et superbenignissimum est hoc quod tu, Deus noster, creator et judex noster, factus es frater noster, advocatus et salvator, imo et socius noster, cibus et potus noster.

Singularissime vero me movet, compungit, allicit et accendit, quod tot et tanta pro mea fecisti ac pertulisti salute, ex mera et sincerissima caritate et pietate. Hinc dulcissimam tui benignissimi cordis viscerositatem cordialissime precor, ut gratiose et plene me digneris instruere qualiter tuam venerandissimam passionem quotidie, imo assidue recolere debeam meque pro viribus conformare eidem.

SALVATOR. — Nil rationabilius, nil salubrius petere potuisti.

Footnotes

  1. Is. v, 4. ↩

  2. Ps. xxxvii, 5. ↩

  3. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  4. Ps. l. 3. ↩

Chapter 4 of 28