Skip to the text

Articulus 12

Qualiter rememoranda sit passio Christi ad imitandum.

SALVATOR. — Frequenter legisti et audisti: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.1 Porro ambulatio ista est conversatio virtuosa, quæ consistit non solum in agendo, sed etiam in sustinendo æquanimiter mala, prout rursus legisti: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.2 Sequere ergo vestigia mea, quantum opitulante gratia tibi possibile est, Deum indesinenter laudando, orando, sinceriter contemplando, ferventer amando; pie, caste, sobrie, obedienter vivendo, omne tempus fructuose expendendo; Dei honorem et gloriam jugiter intendendo et exquirendo; proximos opere, verbo et nomine bono ædificando; omnem honorem mundanum, laudem volatilem, transitoriam gloriam cordialiter fugiendo, ita ut, quantum in te est, ex animo velis subjici et contemni, disciplinari, conculcari, subesse: quemadmodum quæsitus a turba ut ab ea constituerer rex, fugi in montem ut orarem, et eram in oratione Dei pernoctans;345 quæsitus autem ad crucifigendum, obviam ivi.

Nonne omnis afflictio, aspernatio, injuriatio, læsio, irrisio, diffamatio, parva tibi ac levis, imo et quasi nulla videtur, si profunde ac sapienter perpendas quæ, quanta et qualia ego, Dominus Deus tuus, rex, judex, creator et salvator animæ tuæ, pro tua toleravi salute? Vide quam mendose et graviter fuerim accusatus coram tam multis, coram Pilato, Caipha et Herode; quam patientissime tuli, nec excusavi; quam sacrilege fuerim blasphematus, et tacui; quam invidiose irrisus et tanquam vilissimus omnium pro nihilo reputatus. Hæc et consimilia rite intuendo assidue, poteris non solum omnem tentationem, impatientiam, iram, inordinatam tristitiam, ambitionem, concupiscentiam, voluptatem superare, vitare ac spernere, verum etiam in omni adversitate, persecutione, afflictione, correptione, accusatione, disciplina castigationeque corporis, vilipensione, subjectione, tanquam in omnibus divitiis gloriari, reputando hoc summum esse honorem et gloriam meritumque præclarum, ut in omnibus Deo et regi et salvatori, capiti ac judici tuo conformeris; et tanto feliciorem, tanto omnipotenti Deo cariorem et electiorem te reputes, quanto in his mihi copiosius conformaris: et revera sic est.

Si pulsat tentatio odii aut rancoris, conspice me in cruce tam dolorose pendentem, atque pro meis crucifixoribus exorantem, eorumque scelera, ut potui, excusantem, imo et pro eorum redemptione libentissime taliter morientem; de quibus et antea dixi: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Si te tentat ambitio, si concupiscentia carnis, si vilis gulæ voluptas, efficaciter pensa universas quas in passione sustinui aspernationes, injurias, irrisiones, blasphemias, opprobria et tormenta, alapas, sputa, et qualiter aceto et felle potatus sum, ac crudelissimam pro te mortem perpessus.6 Dic tibimetipsi: Numquid servus major est Domino suo? Numquid creatura est dignior Creatore? Numquid me creaturam vilissimam, servum inutilem, imo et scandalosum, decet aut licet velle sublimari, carnaliter delectari, quum Dominus Deus meus tantum pro me contemptus, conculcatus atque afflictus est, imo tam patientissime omnia illa pro mea redemptione et ædificatione pertulerit? Nonne ipse pro me se altissimum tam profundissime humiliavit et usque ad mortem promptissime obedivit?7

Ibid. xii.

SALVATUS. — O mi Domine et Salvator, quam insipientes et stulti sunt qui non considerant ista, etiam si in omni facultate sint graduati, et omni polleant naturali scientia, omni quoque sapientia acquisita! Item, quam obdurati sunt corde, qui credunt, sciunt et audiunt hæc, tamen nec sequuntur, quos tam summa et efficacissima totius caritatis, humilitatis, patientiæ, mansuetudinis, spiritualitatis exempla non movent, non emolliunt, non compungunt, convertunt et vincunt!

SALVATOR. — Disce itaque mei exemplo carnem tuam cum vitiis et concupiscentiis mortificare, voluntates proprias semper frangere, corpus in servitutem redigere;89 in omni caritate, exemplaritate, patientia, mititate, constantia, obedientia, incessabiliter ambulare. Vide quam longe sint a mei imitatione, qui adhuc justas correptiones, caritativas exercitationes, debitas disciplinas, pias ac veras accusationes impatienter, ingratanter, turbulenter suscipiunt, dure respondent, aut impie criminantur.

SALVATUS. — In hoc, o Domine, deplango et satis deflere nequeo me ipsum miserrimum. Sed, precor, expone quomodo ista stent simul, ut velim ab omnibus sperni, conculcari, injuriari, accusationibus non respondere, et tamen studeam exemplaris exsistere.

SALVATOR. — Utrumque per discretionem potes et debes implere, ita ut humilitatis amore, passionis meæ intuitu et ex tuarum consideratione culparum, vere et ex corde desideres, quantum in te est, irrideri et contemni, injurias, diffamias adversaque omnia æquanimiter, imo et gaudiose perferre : imo et sic perferas ea, ut nihilo minus caritatis Dei ac proximorum affectu, obedientiæ atque justitiæ zelo, satagas cunctis prodesse, Dei honorem augere, proximos ædificare, Christi bonus esse odor in omni loco et tempore.10 Quod si de aliquo notabiliter gravi et scandaloso accuseris aut diffameris peccato, potes ac debes te tempore opportuno cum modestia, maturitate et tranquillitate sinceriter excusare, ne alii scandalizentur in te ;11 sicque luceat lux tua coram hominibus, ut Deum glorificent, et ipsi ædificentur ;12 impleasque quod ait Scriptura : Curam habe de bono nomine. Verumtamen opera supererogationis et signa singularis devotionis pro posse sunt occultanda. Interea vide et cave ne ex proprio et privato amore oriatur excusatio tua, aut bonæ appetitio famæ, seu delectatio in aliorum ædificatione ex te.

SALVATUS. — Quomodo hoc discernam ?

SALVATOR. — Si nequaquam ad te ipsum inaniter reflectaris, hoc est ad proprium commodum vel honorem, sed totum ad Dei laudem et gloriam proximorumque ædificationem, aut etiam ad verum et spiritualem tui profectum ac remunerationem in Deo, a Deo et secundum Deum, sinceriter referas. Itaque passionis meæ intuitu et mei amore corpus tuum quotidie mediocriter saltem flagelles. In crucis imitatione, clavis divini timoris ac obedientiæ salutaris persevera usque in finem confixus. Et sicut in patibulo jam suspensus doloribusque repletus non sentit, non recordatur, nec ulcisci quærit injurias, non de sensuali cogitat voluptate, non de præsentis vitæ honore, ita nec tu : imo pœnitentiali dolore, piæ compassionis afflictione, sancta et virtuosa affectione jugiter replearis.

SALVATUS. — O Domine Deus virtutum, fons omnis gratiæ ac salutis, magistrorumque optime, confer mihi hæc omnia adimplere quæ doces.

Footnotes

  1. I Joann. II, 6. ↩

  2. I Petr. II, 21. ↩

  3. Joann. xviii, 4. ↩

  4. Luc. vi, 12. ↩

  5. Joann. vi, 15. ↩

  6. Joann. vii, 28. ↩

  7. Philipp. vi, 8. ↩

  8. 1 Cor. x, 27. ↩

  9. Galat. x, 24. ↩

  10. II Cor. n, 15. ↩

  11. Matth. v, 16. ↩

  12. Eccl. xli, 15. ↩

Chapter 13 of 28