Skip to the text

Articulus 13

Qualiter indesinenter reminiscenda sit passio Christi ad gloriandum in ea.

SALVATOR. — Audi et imitare Vas electionis, sanctum et divinum Apostolum, exclamantem : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.1

SALVATUS. — Quomodo boni servi est, de tantis suppliciis atque opprobriis, de tam injustis Domini sui gaudere tormentis ?

SALVATOR. — De hoc ex præinductis patet responsio.2 Nempe, in quantum passio mea salvativa totius generis est humani, tamque meritoria gratiæ et salutis universorum, tam ædificativa et instructiva cunctorum fidelium, et omnium liber virtutum, universæ perfectionis exemplar, regula vitæ, norma totius religionis et glorificativa Patris æterni, dejectio dæmonum, exemplum spiritualium triumphorum, reparatio ruinæ cœlestis Jerusalem, maxime quoque ostensiva caritatis meæ ad genus humanum, imo et totius summæ Trinitatis ad illud et pietatis ejusdem, imo et meritoria mihi ipsi excellentissimæ accidentalis mercedis (sicut ait Apostolus : Videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ; itemque : Factus est, inquit, obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum):34 sic, inquam, atque ex considerationibus et causis istis tam piis et rationabilibus, debet tibi passio mea materia esse et causa gaudii spiritualis, imo et multiplicium spiritualium gaudiorum, sicut cantat Ecclesia: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra; per quem salvati et liberati sumus.

Denique, quo deteriora sunt mala æternæ damnationis, vitia et peccata, jugum iniquitatis servitusque diaboli, eo abundantius gloriari te in mea congruit passione, in quantum per eam ab omnibus tam gravissimis liberatus es malis; nec solum in quantum tu, sed et totum genus humanum inde ereptum est. Rursus, quantum charismata gratiarum donaque gloriæ et universa bona virtute ac merito meæ passionis vobis recuperata, data et præparata, sunt præstantiora, tanto cordialius in meæ passionis meditatione te oportet gaudere. Attende pro viribus, quam ineffabiliter magna et abhorrenda sunt mala illa, et quam ineffabilius magna et appetenda sunt bona ista. Sicque omni voluptate sensuali contempta, omni vili consolatione abjecta omnique illicita delectatione repressa, in mea gaude atque tripudia passione.

Præterea, in mea passione gaudere, est omnem adversitatem, persecutionem, aspernationem, irrisionem, injuriam, vituperationem, intuitu et amore mei ac meæ passionis hilariter sustinere; et hoc oportet te viriliter adimplere.

SALVATUS. — Væ insipientiæ, imo insaniæ meæ, qui tot et tantis sanctæ exsultationis causis omissis, in vanis et frivolis rebus, in confabulationibus, ludis et jocis glorior et resolvor. O Domine Jesu, quam cito post fletum exsultationem infundis, qui tibi compatientem, tam celeriter et diffuse in tua passione efficis gloriantem!5 Verum, de cetero absit a me respicere in vanitates et insanias falsas6, aut gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mundus crucifixus sit mihi et ego illi, ita quod quidquid mundus immundus appretiatur, quærit, amplectitur, hoc mihi sit crux et grande fastidium.7

Footnotes

  1. Galat. vi, 14. ↩

  2. p. 287 C. ↩

  3. Hebr. ii, 9. ↩

  4. Philipp. u, 8, 9. ↩

  5. Tob. III, 22. ↩

  6. Ps. XXXIX, 5. ↩

  7. Galat. VI, 14. ↩

Chapter 14 of 28