Skip to the text

Articulus 10

Qualiter cogitanda sit passio Filii Dei ad recolendum.

SALVATOR. — Ingratitudo enorme peccatum est, et contra justitiam, et tanto enormius quanto benefactor est major, et quanto magis gratuite, magis caritative ac liberalius benefecit, et rursus quanto majora sunt beneficia ejus, quanto a gravioribus eripuit nocumentis ac plura et salubriora tribuit dona.

Denique tria ad gratitudinem exiguntur, quæ et partes gratitudinis appellantur: quibus tria mala contraria opponuntur, quæ ingratitudinis partes vocantur. Primo ad gratitudinem exigitur recognitio beneficii; secundo, gratiarum actio; tertio, recompensatio vicis pro posse, loco et tempore opportuno. Primo horum contrariatur beneficiorum oblivio vel irrecognitio; secundo, non regratiari; tertio, non rependere vicem, nec reddere bonum pro bono, vel (quod abominabilius esset) redere malum pro bono.

Præterea duplex est debitum, puta : legale, quod vocatur debitum justitiæ; et morale, quod vocatur debitum condecentiæ. Quamvis autem exhibitioni beneficiorum directe debeatur recompensatio debito condecentiæ, in quantum beneficia liberaliter exhibentur; attamen beneficiis Dei et ipsimet benefactori Deo, tria ad gratitudinem pertinentia debentur, non solum ex condecentia, sed ex obligatione justitiæ, in quantum Deus dat ea, non gratuite ac liberaliter tantum, sed et cum onere : quia cui plus datur, plus requiretur ab eo.1 Requirit enim obsequium, quemadmodum ecclesiastica beneficia dantur gratis, tamen cum onere divini obsequii. Verum, quamvis Deus det omnibus affluenter et non improperet gratis, improperat tamen ingratis, quibus et id quod videntur habere aufert;2 et de talentis concessis exigit rationem, et servum inutilem in tenebras projicit infernales.3 Judicate (inquit) inter me et vineam meam. Quid est quod ultra debui facere vineæ meæ, et non feci? Auferam ergo sepem ejus, et erit in direptionem.4

Ne ergo primam ingratitudinis partem incurras, id est oblivionem vel irrecognitionem, stude passionis meæ jugiter memorem esse; non recedat a memoria, non ab interiorum oculorum adspectu. Crucifixi imaginem libenter atque multoties cum intima attentione adspicias, cum reverentiali inclinatione, cum pectoris tunsione, cum humili recognitione. Attende quis, quantus et qualis sim ego, qui pro te tot, tanta ac talia sum perpessus. Vide a quantis te malis, a quantis periculis miseriisque redemi; quantum honorem et gloriam, quanta gratiarum charismata, quanta æternæ beatitudinis incomparabilia bona, mea passione tibi promerui, et quantum in me est, tibi acquisivi. Vide quam caritative, gratuite ac liberaliter tuli et feci hæc omnia præter merita tua, imo contra demerita tua, et impendi tot bona pro malis, et de filio iræ feci te filium gratiæ, vas misericordiæ, quumque adhuc inimici essetis, reconciliavi vos Deo Patri.5

SALVATUS. — Certe, mi Domine, prorsus dignum et justum est ac salubre hæc omnia taliter meditari, passionemque tuam indelebiliter cordibus nostris imprimere, et sanguine tuo quasi encausto, et clavis quibus transfixus es, velut stilo mentibus nostris inscribere; et ne vel ad momentum elabatur e memoria, habere eam in ore, et aliis loqui de ipsa, meditarique eam sedendo in domo et ambulando in itinere, et dormiendo ac consurgendo6, ligare quoque eam quasi signum in manu, ut sit et moveatur inter oculos semper, et scribere eam in volumine atque in limine ac ostiis domus, et incessabiliter confiteri quia nil dignum valemus rependere tibi.

SALVATOR. — Sic age, et senties fructum præclarum valde, addeturque gratia grandis grato.

Footnotes

  1. Luc. xii, 48. ↩

  2. Jacob. 1, 5. ↩

  3. Matth. xxv, 19, 29, 30. ↩

  4. Is. v, 3-5. ↩

  5. Rom. v, 10. ↩

  6. Deut. vi, 7- ↩

Chapter 11 of 28