Articulus 18
De passione Christi ad quiescendum in ea; et qualiter passio dominica aliis quoque modis possit considerari ac recoli: qui tamen modi reducuntur ad prætactos.
SALVATOR. — Desiderium, consideratio et occupatio mentis humanæ nequit quiescere, contentari aut satiari, nisi in vero Deo: qui quum sit amabilitatis penitus infinitæ, cognoscibilitatis immensæ, ensque absolute omnino perfectum, omnium creaturarum desideria, inquisitiones, considerationes, conamina vincit, transcendit, exsuperat in immensum. Etenim quidquid appeti potest, quidquid sciri aut quæri valet, in ipso gloriosissimo Deo superplenissime et superessentialiter et superfelicissime continetur, utpote quidquid sapientiæ, quidquid potentiæ, quidquid dulcedinis et decoris, felicitatis et gloriæ, quidquid divitiarum, deliciarum, honorum, dominationum et libertatis. Non ergo in passione mea est quiescendum sicut in ultimo beatifico fine, sed sicut in efficacissimo introductorio ad Deitatis contemplationem et dilectionem, in cujus amorosa, fruitiva et clara per speciem contemplatione, vere finaliter quies et finis ac plena felicitas consistit omnis mentis creatæ electæ.
Itaque in passione mea et in ejus consideratione est quiescendum, in quantum passio mea est ultimum et complementum omnium ac saluberrimorum mysteriorum quæ pro humani generis salvatione assumpsi, exhibui aut explevi. Ipsaque erat ultimum satisfactorium et liberativum ac meritorium opus quod in hoc mundo exhibui: quia in exspiratione mea in cruce desii esse viator eo modo quo fui viator. Et ita in passione, tanquam in summa et optima medicina, in præclarissimo totius caritatis, patientiæ, humilitatis, mansuetudinis, fortitudinis et obedientiæ meæ effectu, in totius perfectionis doctrinalissimo exemplari, in splendidissimo contemplandi diligendique medio, in victoriosissimo signo totius prælii mei in sæculo, est quiescendum: ita quod ex consideratione passionis Christi sancto Deitatis amore succensus, atque ad contemplationis radium elevatus, quiescas in ea modis nunc tactis, præsertim prout per eam ad actum fervidæ dilectionis ac sinceræ contemplationis erigeris. Nunc per caritatem ferventem et gratiarum actionem contemplationisque lucem resolutus in me et intime mihi unitus, non cesses in passionis meæ meditatione versari, morari, occupari, quiescere, ita ut liquefactus crucifixi amore, vulnereris caritate ipsius, et jucundissimum tibi sit secum compauperari, humiliari, irrideri, suppeditari et cruciformiter pati.
Postremo passio mea potest et aliis modis pensari, utpote ad armandum se contra omnem tentationem, ad contemnendum omnia vana mundi, ad proficiendum in omni virtute. Sed hi atque consimiles modi ad præhabitos reducuntur, puta ad modum recolendi passionem meam ad imitandum.
SALVATUS. — Optime placent mihi, o
Domine, omnia ista, et ego, te adjuvante, in omni eventu ad tuam confugiam passionem. Tuæ acerbissimæ et ignominiosissimæ passionis memoria me in omni prosperitate ab inani refrenabit lætitia ac delectatione immunda, in omni adversitate a sæculari atque immoderata tristitia compescet. Labor tuus, fervor ac diligentia pro nostra salvatione, ab omni me eruat acedia et torpore. Tuæ humiliationis et obeditionis summa perfectio, ab omni diabolica elatione ac rebellione me in æternum præservet. Tuæ patientiæ mansuetudinisque intuitu, ab omni indesinenter abstineam ira in sinu stulti requiescente, et impatientia stultitiam operante. Consideratione tuæ ardentissimæ caritatis qua et pro crucifixoribus tuis orasti, ab omni retrahar indignatione, aversione, odio et rancore. Consideratione tuæ felleæ cibationis et acetosæ potationis in cruce, ab omni incessabiliter caveam immoderatione cibi ac potus excessu et voluptate. Sanctissimi corporis tui in cruce confixio corpus et animam meam tuo sancto configat timore. Sicque tuo amore et spiritualis profectus affectu, ab omni exteriori sensuum incustodia me refrenem, a verborum excessu me temperem, a mentis evagatione, ab omni inordinata affectione me eruam, atque in omni gratia ac virtute concrescam.
SALVATOR. — Salubre propositum : a cujus fervore non refrigescas, a cujus exsecutione non fatigeris nec cesses, a cujus adimpletione non retraharis.
Chapter 19 of 28