Skip to the text

Articulus 27

De perfecta conformatione voluntatis creatæ humanæ cum divina, imo totius hominis interioris cum Deo.

SALVATUS. — Ab exordio protestatur Scriptura hominem esse factum ad imaginem et similitudinem Dei:1 oportet ergo ut perfectio, imo et beatitudo hominis in quadam sui ad suum Creatorem assimilatione consistat. Verum et S. Joannes apostolus: Quum apparuerit (inquit), similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.2 Et hæc est similitudo gloriæ. Porro de similitudine gratiæ idem fatetur:3 Sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Quumque perfectio hominis in hac vita consistat potissime in actibus caritatis, videtur quod per actus divini amoris humana voluntas divinæ conformetur præcipue in sæculo isto. Quum itaque amicorum, eorum præsertim qui per caritatem se invicem amant, sit eadem velle et eadem nolle, videtur quod conformatio prætacta in hoc consistat, ut velimus ea quæ vult Deus, vel saltem quæ seimus eum velle, et ea non velimus quæ ipse non vult, seu quæ scimus eum non velle.

Verum hujus oppositum dicunt doctores. Siquidem Deus Pater voluit Unigenitum suum pati et crucifigi; hoc quoque voluerunt crucifixores ejus, qui vitiosissimi erant, qui a voluntate Dei maxime discordabant; Apostoli vero electi et boni, non voluerunt hoc. Interea quidam affirmant quod dolor, mœror, compassio discipulorum tempore passionis de Christi passione dolentium, meritorii non fuerint, quia volebant Christum non pati. Denique Deus vult, absolute loquendo, videlicet voluntate consequente, omnes reprobos et præscitos perire, et scimus eum hoc velle; nihilo minus licite ac meritorie possumus velle quod cuncti viatores salventur, sicut et Paulus dixit: Volo omnes homines tales esse qualis ego sum.4 Quumque de ista materia diversi diversimode sentiant, cupio a te, Domine, super his informari.

SALVATOR. — Breviter tibi respondeo, quod conformatio voluntatis humanæ perfecta in hac vita cum voluntate divina consistit in hoc, quod homo efficaciter velit ea quæ Deus eum vult velle, et sicut vult eum velle, utpote ex caritate et ad debitum finem, seu recta intentione, similiter nolit ea quæ Deus vult eum nolle, et sicut vult eum nolle. Videturne responsio ista documentis doctorum tuorum exsistere consona?

SALVATUS. — Compendiosissima prorsus responsio, cui celebriores concordant doctores. Hæc quippe materia primo Sententiarum, ultima distinctione, tractatur, ubi doctissimi viri Alexander de Hales, S. Thomas, Albertus, Bonaventura cum suis sequacibus sententialiter in hoc concordant, quod perfecta conformatio voluntatis humanæ cum divina attenditur secundum quatuor genera causarum concurrentia in eodem seu circa idem: primo, secundum causam materialem, ut velimus id quod Deus vult; secundo, penes causam formalem, ut velimus id sicut Deus nos vult velle, hoc est ex caritate, ut tactum est; tertio, secundum causam efficientem, ut velimus id quod Deus vult nos velle; quarto, secundum causam finalem, ut velimus recto fine, ad gloriam Dei. Interdum vero conformatio ista attenditur non secundum omnia genera ista causarum, sed secundum quædam earum: ut dum quis licite vult patrem, fratrem aut amicum suum vivere ac salvari, quem Deus justo judicio vult mori ac condemnari.

SALVATOR. — Mentem doctorum summatim bene perstringis: hæc namque responsio aptior est. Porro ante passionem meam Apostoli erant rudes, et sicut unus eorum scripsit, nondum sciebant Scripturas, quia oportuit Christum pati, etc.5 Hinc principalem eorum persuadentem ne paterer, increpavi. Illuminatissima autem Genitrix mea, Scripturas optime sciens, certissime noverat me passurum, nec absolute volebat oppositum.67 Nihilo minus meritorie mihi condoluit, in quantum innocens tantos sustinui cruciatus, secundum quod cruciatus illi erant afflictivi, non secundum quod humani generis erant salvativi. De his loco præallegato legisti, quod aliquando bona, pia et sancta Dei voluntas per pravas hominum voluntates impletur, ut in mea factum est passione. Hoc etiam non ignoras, quod quamvis in volito interdum sic liceat voluntatem humanam a divina discordare, nunquam tamen licet intellectui a recto divini intellectus judicio ac divina veritate sic dissentire, quia intellectus fertur in rem secundum quod est in apprehensione ipsius.

SALVATUS. — Circa hæc, dubia oriuntur et quæstiones difficiles.

SALVATOR. — Dubia illa suspende. De quibus in prætacta primi Sententiarum distinctione et in scriptis circa eamdem satis multa inveniuntur, pro magna parte potius curiosa quam necessaria ad salutem, per quorum introductionem multi a prætactorum intelligentia magis impedirentur quam juvarentur. Tu vero incessabiliter stude et satage, labora et conare te totum Deo subjicere, et intellectum, memoriam et affectum divinæ et increatæ menti plenarie conformare, credendo, cognoscendo, considerando, volendo, amando, desiderando, conversando, agendo, vitando juxta doctrinam Scripturæ, et sicut Deus præcepit, prohibuit, consuluit, docuit, persuasit. Sicque naturalem imaginem et similitudinem superbenedictæ Trinitatis tibi impressam, per dona gratiæ et virtutes, per dona beatitudinis viæ ac fructus, per exercitia virtuosa, per indesinentem fervidumque profectum, per passionis meæ meditationem assiduam juxta omnem modum præhabitum, reformare, ornare, perficere stude, quatenus post hujus incolatum exsilii ad assimilationem beatificam per dona gloriæ valeas pervenire. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS DIALOGI DE PASSIONE DOMINI SALVATORIS.

Footnotes

  1. Gen. i, 27. ↩

  2. Joann. iii, ↩

  3. Joann. iv, 17. ↩

  4. I Cor. vii, 7. ↩

  5. Joann. xx, 3. ↩

  6. xvi, 22, 23. ↩

  7. Math. ↩

Chapter 28 of 28