Articulus 24
De reminiscendis circa passionem Unigeniti hora nona.
SALVATUS. — Circa horam nonam, Salvator piissime, præ tuarum acerbitate pœnarum, et quia natura inferior solita fuit consolatione ac redundantia dulci privata, ad Patrem clamasti :1 Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?2 Postea sciens tu, Domine, quia jam omnia ad tuæ passionis mysterium pertinentia consummata sunt aut protinus consummanda, dixisti : Sitio. Quum ergo accepisses acetum, dixisti :3 Consummatum est. Et inclinato capite versus Matrem tristissimam, factus obediens Patri usque ad mortem, gravius dolens compassione quam passione, spiritum tradidisti, voce magna mirabiliter exclamando :45 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Tunc unus militum latus tuum lancea perforavit. Quod faciens, tuæ serenissimæ Matris cor perfodit, quæ tibi tanto cordialius acerbiusque condoluit, quanto ferventius te tam naturali quam spirituali ac infuso amore dilexit, et quo tuam dignitatem ac teneritudinem passionisque causam cognovit præclarius.
Tunc, o salus, amor et desiderium animæ nostræ, Domine Jesu Christe, in pulverem mortis deductus es, et gratia Dei pro omnibus mortem gustasti. Decuit enim te, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios adduxisti in gloriam, auctorem salutis eorum per passionem consummari, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, affigens illud cruci, exspolians potestates, palam triumphans illas in temetipso, pacificans per sanguinem crucis tuæ cœlestia cum terrenis.67 Quum enim mortui essemus peccatis, Deus propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, convivificavit nos tibi, cujus gratia sumus salvati.8
Tunc, o fons vitæ, abscissus es de terra viventium, et te cujus generatio inenarrabilis est, Deus Pater propter scelus populi sui percussit.9 Etenim tibi proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus te tradidit.10 Fecit Dominus quæ cogitavit, complevit sermonem suum quem prædixit a diebus antiquis;11 et qui per os omnium Prophetarum prænuntiavit te pati Christum suum, implevit sic.1213 Inundaverunt aquæ super cor tuum.14 Dixisti : Intraverunt aquæ usque ad animam meam; veni in altitudinem maris, in profunditatem sæculi hujus amari, et tempestas demersit me.15
O amator hominum, Conditor omnium, Domine Jesu Christe, virtute ac merito omnium horum fac nos propter te mortificari tota die salubriter, et tibi ac tuis vicariis inclinato capite usque ad mortem promptissime obedire, in omni tribulatione confidenter ad te confugere fiducialiterque clamare : Fac nos commori tibi et mortificationem tuam in nostro corpore circumferre incessabiliter, ut et vita tua semper manifestetur in carne nostra mortali, quoniam tu pro omnibus mortuus es, ut qui vivunt, jam non vivant sibi, sed tibi.1617
Footnotes
Chapter 25 of 28