Skip to the text

Articulus 17

Qualiter intuenda sit passio Christi ad contemplandum.

SALVATUS. — Dicunt theologi duplex esse simulacrum contemplationis, videlicet simulacrum naturæ et simulacrum gratiæ. Quod mihi digneris, o Domine, declarare, et cur non addunt et tertium, utpote simulacrum gloriæ, quum in donis et bonis gloriæ præclarissime reluceat excellentia Deitatis.1234

SALVATOR. — In his verbis simulacrum accipi potest pro intelligibili specie seu similitudine, vel pro objecto aut effectu in quantum est similitudo per quam intelligitur aliud. Porro Deum in hac vita per se ipsum, hoc est per essentiam suam seu clare in sua essentia, nequit intelligere viator, sed per suos effectus, in quantum in ipsis resplendet sicut causa in suo effectu. Ideo scriptum est : Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas;56 itemque : magnitudine speciei et creaturæ potest creator horum intelligibiliter agnosci. Hinc per Isaiam hortatus sum : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.

Itaque simulacrum naturæ vocatur7 facies, ordo, dispositio vel consistentia creaturæ seu universi in naturalibus suis, prout per ipsam potest Deus cognosci : quia in creaturarum multitudine, magnitudine ac decore conspicitur omnipotentia Creatoris, in ipsarum coordinatione apparet sapientia Dei, in mutua vero earum utilitate ac subservientia et in conservatione ipsarum, benevolentia seu bonitas Creatoris reputantur.8

Denique simulacrum gratiæ nuncupatur ipse supernaturalis effectus Dei, seu creatura aut res in qua supernaturalis operatio Dei relucet. Hinc antonomastice humanitas Christi simulacrum gratiæ appellatur, et post ipsum sanctissima Virgo. In Christo quippe secundum naturam assumptam, omnipotens Deus seu supergloriosa Trinitas omnipotentiam, sapientiam, benevolentiam suam supernaturaliter excellentissime demonstravit, et supernaturalissime, gratiosissime ac gloriosissime exhibuit et ostendit; incomparabiliterque magnificentius ostendit in ea et per eam omnipotentiam, sapientiam et benevolentiam, bonitatem sive clementiam suam, imo et ceteras suas perfectiones attributales, puta justitiam, veritatem, sanctitatem, quam in toto residuo universo.

In hoc namque excellentissime et supernaturalissime repræsentatur, lucet et declaratur omnipotentia Dei, quod naturam humanam ex sua specie tam declivem, deitati conjunxit et Verbo æterno immediata conjunctione, hoc est hypostatica unione, seu in unitate personæ, ita quod unum et idem est esse personale Verbi æterni et naturæ assumptæ, quæ in illo suppositata est et subsistit : non quod ipsa per se exsistat suppositum, sed quia unum suppositum constituit cum Verbo æterno.

Præterea, communicatio hæc, qua Verbum æternum suum personale esse communicavit naturæ humanæ, incomparabiliter exstitit magna, amorosa et superliberalissima : idcirco, in communicatione illa et hypostatica unione naturæ humanæ cum Verbo æterno excellentissime commendatur et declaratur caritas, liberalitas et pietas Dei, non solum ad ipsam assumptam humanitatem, sed ad totum quoque genus humanum. Et quoniam Deus creaturam tanto plus diligere perhibetur, quanto eam propinquius et gratiosius sibi conjungit, atque quo plenius bonitatem suam illi communicat et majus bonum ei impendit; ipsaque unio personalis incomparabiliter sit propinqua, et ipsum esse increatum suppositale Verbi æterni communicatum et datum naturæ assumptæ ad subsistendum in eo, sit dignitatis immensæ et incomparabiliter majus omni dono et bono creato : hinc Deus vere asseritur plus diligere Christum secundum quod homo est, seu assumptam humanitatem, quam cetera cuncta creata etiam simul accepta. Amplius, in hoc præclarissime demonstratur benevolentia, bonitas et clementia Dei, quod unionem hanc humanitatis Christi cum Verbo ordinavit ad totius generis humani redemptionem, gratiam et salutem.

In hoc item mirabiliter innotescit sapientia superbenedictæ Trinitatis, quod hunc decentissimum et rationabilissimum ac præclarissimum modum redimendi genus humanum per incarnationem et passionem unigeniti Filii Dei invenit et excogitavit, quo misericordia Altissimi absque derogatione suæ justitiæ liberavit ac salvavit genus humanum, non sola sua potestate immensa. Sicque in hoc relucet Omnipotentis justitia, quod peccatum non reliquit impunitum neque inultum, imo proprio Filio non pepercit Pater æternus, sed pro omnibus nobis tradidit illum.9 In quo etiam utique incomprehensibiliter relucet caritas, misericordia, sapientia, justitia, munificentia et virtus Dei super nos et in nobis. Sicque hæc omnia in Christi passione tanquam in præclarissimo, virtuosissimo ac saluberrimo elucescunt effectu. Et ipsa sanctissima passio, seu potius ipsemet Christus passus, est splendidissimum totius altissimæ contemplationis simulacrum et volumen. In quo per donum sapientiæ æternam et increatam Sapientiam contemplamur non solum secundum se et in se, prout in vita hac conspici potest, sed etiam ut naturæ humanæ unitam, et per communicationem idiomatum denominationes et prædicata magnæ dejectionis, humilitatis ac dignationis suscipientem: ut quod Sapientia æterna ac ingenita seu Verbum æternum est incarnatum, passum, crucifixum, mortuum ac sepultum, derisum, consputum et contemptibilissime contrectatum; quod tam amorosissime, munificentissime et familiarissime egit vobiscum, sicut cantatis in hymno:

Se nascens dedit socium, Convescens, in edulium; Se moriens, in pretium, Se regnans dat in præmium.

SALVATUS. — O quanta est altitudo sapientiæ evangelicæ legis! ad quam naturale lumen efficaciter nequit ascendere nisi adjuvetur desuper fide, gratia et ipso sapientiæ dono: quibus si ratio decoretur, cernit quam rationabiliter, vel potius quam superrationabiliter dicta sint ista. Quum etenim Christus omnium reparator in reconciliando habuerit mediatoris officium, decuit eum convenientiam habere cum utroque extremo, hoc est cum Deo et homine redimendo, ita ut cum Patre haberet immortalitatem et beatitudinem æternalem, cum hominibus vero passibilitatem, et in utraque natura ab omni peccato immunitatem: quatenus per suæ passibilitatis mortem satisfaciendo redimeret, et redimendo purgaret, atque purgatum ad æternam felicitatem reduceret. Unde et decuit Salvatorem aliquid in se habere de quolibet hominis statu. Propterea de statu innocentiæ habuit immunitatem ab omni penitus culpa, de statu naturæ lapsæ mortalitatem, de statu gloriæ visionem beatificam.

Et nunc, Domine Jesu Christe, doce, illumina, unge, perfunde, imple mentem meam pauperrimam, ad contemplandum te passum et tuam salvificam passionem hoc modo et omni modo præhabito. Hæc meditari sit sapientia mea, studium meum et informatio mea. In his mihi repono perfectionem justitiæ, claritatem scientiæ, opes salutis, exuberantiam meritorum. Hæc me erigant in adversis, in prosperis reprimant, et inter læta et tristia regio discretionis deducant itinere. Hæc Judicem mihi placant, vulnera animæ meæ curant; incomprehensibilem angelis, inaccessibilem viatoribus, metuendissimum universis, reddunt familiarem, amicabilem et ultro se offerentem ac invitantem animarumque medicum. Quid tam mortiferum quod non morte Christi sanetur? Quid sic auget fidem, spem roborat, caritatem accendit, ut quod Deus propter nos factus est homo et suspensus in ligno? Quid sic ædificat, allicit et inflammat ad omnem humilitatem, mansuetudinem, patientiam, obedientiam, fortitudinem, paupertatem, sicut quod unigenitus Filius Dei tot et tanta pro nobis fecit ac pertulit, omniumque virtutum istarum exempla tam efficacissima et perfectissima nobis exhibuit ac reliquit?

SALVATOR. — Euge, serve bone et fidelis, persevera in his usque in finem vitæ præsentis. Exerce te ipsum ad hanc pietatem, invoca Dominum omni hora, renova tuum propositum, quotidianas indesinentesque culpas indesinenter suppedita gemendo, pectus tundendo, orando, plorando, te in omnibus humiliando, adversa gaudenter ferendo, correptiones, disciplinas, exercitationes amando, quotidie quoque discutiendo conscientiam, confitendo compuncte, et post confessionem te habendo custodite, timorate, sollicite. Sicque cito pervenies ad beatificum finem vitæ sequentis fine carentem.

Postremo, quum dicitur simulacrum gratiæ, gratia pro omni supernaturali dono accipitur, ita quod gloriam quoque includit.

Footnotes

  1. Rom. viii, 35. ↩

  2. 1 Joann. iv, 19. ↩

  3. 1 Cor. x, 24. ↩

  4. Galat. ii, 20. ↩

  5. Rom. 1, 20. ↩

  6. Sap. xiii, 5. ↩

  7. Is. xl, 26. ↩

  8. *alias Con- ditoris* ↩

  9. Rom. VIII, 32. ↩

Chapter 18 of 28