Articulus 4
Qualiter recolenda sit passio Salvatoris, et de his quæ circa illam sunt attendenda.
SALVATOR. — Circa passionem meam multa debes attendere : in primis quis, quantus et qualis sit qui ita occisus est; deinde a quibus, quantis et qualibus sit perpessus; consequenter quæ, quanta et qualia toleravit; deinceps qua causa, quo fine, quo fructu; item qualiter in sua se habuit passione, hoc est quam caritative, humiliter, patienter, quam obedienter, mititer et constanter;1 et rursus quo loco, quo tempore passus sit, quot etiam modis passio ejus sit recolenda; postremo, quomodo debeas te disponere ad recolendum decenter ejus acerbissimam passionem. Atque de ultimo isto volo te primo docere.
Itaque, sicut ante orationem debes tuam animam præparare, ita et ante dominicæ passionis recordationem debes cor tuum disponere, hoc est distractiones ejus abjicere, et tuam memoriam in Christo cruci affixo quasi in speculo figere, atque sic ejus recolere passionem ac si præsentialiter cerneres eum coram te pati.2 Debes item te ei per amorem conjungere, ut cordialius ei condoleas; diligentissime quoque pensare quam pœnale et intolerabile tibi, quamvis grosso ac multipliciter reo, esset talia sustinere. Imo, ut hoc certius et condolentius scias, proba interdum te ipsum, flagellando (ut quidam dixit devotus) egregie vel saltem mediocriter temetipsum; sed et spineam quoque quamdam coronulam tuo capiti aliquantulum imprimendo, palmisque manuum clavum cum aliquantula impressione superponendo. Quumque persenseris tam modicum tam pœnale tibi exsistere, et te illud ferre vix posse, adverte, revolve et rumina quantum propter te afflictus, tortus et cruciatus sit Filius Dei.
Hac præparatione dispositus, attende in primis quis propter te passus sit : non utique pura creatura, non purus homo, non angelus, sed Christus in una persona verus Deus et verus homo. Nonne hoc tanto plus ponderandum est, tanto gratantius acceptandum, quo persona veri Dei major et dignior est in se ipsa, in substantialibus et in sua consistentia ac natura, quam cujuscumque puræ creaturæ persona? — Deinde attende quantus sit iste qui pro te pati dignatus est, quia in quantum Deus, ipse est magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis (id est perfectionis et excellentiæ) ejus non est finis : quoniam Deo Patri æqualis est, Rex regum et Dominus universorum, totoque mundo infinite præstantior. Denique, secundum naturam assumptam Verbo æterno immediate personaliterque unitam, etiam major et dignior est universa creatura simul accepta, quamvis non in infinitum. Si itaque magnum omnique admiratione atque laudibus dignum esset, si præpotens rex terrenus pro suo servo redimendo se ipsum in carcerem daret ac mortem, quanto magis quod Rex sæculorum immortalis, invisibilis, Princeps cœlorum et Dominus angelorum, pro homine liberando in vallem hanc lacrimarum descendit, pati et crucifigi dignatus est?3 Quam igitur vicem, quam gratiarum actionem ei reddere potes? — Tertio, pensa qualis sit ipse, id est quam sanctus et innocens, quam mitis, pius et dulcis, quam gratiosus, amabilis, dignus ac nobilis etiam secundum naturam utramque, præsertim secundum divinam. Si igitur condoleres cuicumque homini innocenti, mansueto ac humili, quamvis tibi alieno ac pene ignoto, si eum a sævis ac impiis videres crudeliter trucidari : quanto magis intime compati debes innocentissimo atque mitissimo Dei Agno, tuo maximo amatori, pro te talia toleranti ? Circa hoc demum considera quam tener fuit in corpore, quam tenerrimæ, æqualissimæ et nobilissimæ complexionis, ideo summe passibilis. Ideo modica læsio fuit ei valde pœnalis. Item propter hypostaticam unionem suæ humanitatis cum Deitate, nobilissima fuit sua vita corporalis : ideo eam amittere fuit naturæ assumptæ valde tristabile ac pœnosum.
Insuper intuere a quibus et quantis et qualibus passus sit. A quibus : quia a populo Judæorum olim electo et peculiari, sibi maxime jam ingrato, ad quos redimendos specialiter fuit missus; ideo ab eis ita tractari gravius fuit ei; et quia a proprio fuit discipulo venditus ac traditus. Et a quantis : quia a multis centenariis aut millibus hominum Judæorum ac paganorum, qui pro tunc fuerunt in urbe regia ad festum celeberrimum congregati; in quorum omnium præsentia sic tractari, accusari, irrideri, blasphemari, nudari, flagellari, occidi, fuit vehementer pœnale et afflictivum illustrissimo Filio Dei Patris ac præclarissimæ Virginis Matris. Item a qualibus : quia a ribaldis vilissimis, a crudelissimis lupis, a rabidissimis canibus, nullam prorsus misericordiam, nullam omnino compassionem secum habentibus, passus est et occisus. Quis non compateretur agno aut ovi quam a lupis conspiceret lacerari? Quanto magis conspicientes Agnum Dei a ferocissimis et vilissimis illis sic capi, ligari, flagellari ac crucifigi, vehementissime compati nos oportet?
Præterea diligentissime contemplare quæ, quanta et qualia toleravit. Sustinuit quippe ignominiosissimum genus mortis, quia in publico patibulo est confixus, inter latrones suspensus; acerbissimam quoque mortem, quia in cruce violentissime est distentus, usque ad ossium numerationem, venarum diruptionem, compagum ac membrorum dissolutionem;4 et grossis clavis in medio manuum ac pedum in locis nervosis pœnalissime perforatus.5 Ibi aceto et felle potatus est, blasphematus, irrisus, contemptus, pro nihilo reputatus, imo vilissimus ac sceleratissimus omnium hominum æstimatus ac judicatus.6 Sed et pœnalissimam sitim ibi sustinuit, exhaustus et quasi exsanguis effectus, penitus desiccatus, fatigatus, arefactus, sicut fuit prædictum : Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis.7 Et ante hoc fuit invidiosissime captus, inhumane ligatus, violentissime tractus et ductus, totaque nocte deinceps confusibilissime cruciatus, oculis velatus, consputus et alapis cæsus ac blasphematus;8 deinde ut homicida et latro judici præsentatus, mendose et graviter accusatus, de judice ad judicem missus, alba veste pro irrisione indutus;9 deinceps publice ferocissime usque ad costarum patefactionem flagellis dilaniatus, spinea quoque corona pro ludibrio coronatus, arundine cæsus, spinis pungentibus intro compressis, purpura irrisorie indutus, consputus, et sic omni populo præsentatus, populo suo contra ipsum proclamante :101112 Tolle, tolle, crucifige eum. Sicque tandem morti turpissimæ est injustissime adjudicatus, atque ad locum reorum propriis humeris crucem bajulans ignominiosissime ductus. Sicque in omnibus membris ac sensibus corporis, et in sensibus interioribus appetituque sensitivo, et in superioribus animæ viribus secundum respectum earum ad objectum creatum et quoad radicationem earum in essentia animæ, quæ tota exstitit in dolore, intensissime torquebatur, quanquam vires illæ superiores per respectum ad increatum objectum fuerint in gaudio beatificæ fruitionis.13 — Interea passionem meam gravissime auxit amarissima illa compassio qua dilectissima Mater mea mihi fidelissime ac acerbissime condolebat, et rursus compassio illa qua et ego ei magis quam ipsa mihi compatiebar.14 Ceteris quoque amicis meis mihi vehementer compatientibus intense condolui. — Amplius, quamvis tam inæstimabilis fuerit dolor meus corporalis exterior et tam acerbissima passio, major tamen atque acerbior fuit dolor interior et compassionis afflictio, quibus incredibiliter angebar, torquebar et comprimebar ex consideratione ingratitudinis et extremæ perditionis Judæorum ac omnium reproborum, in quibus fructum ac meritum passionis meæ consideravi debere frustrari :15 quorum salutem quo magis appetii, eo de ipsorum perditione pœnalius dolui. — Postremo, in cruce diu vivens pendebam, puncturis mortis naturam tenerrimam undique penetrantibus et usque ad intima cordis pertingentibus ; et ipsa violentissima distentio corporis et ponderatio ejus trahens deorsum membra dissecuit, vulnera ampliavit, nec aliquam repausationem moribundæ concessit naturæ, quæ se hinc inde retrahere et ad naturaliorem situm quasi contrahere videbatur. Attende septem verba quæ protuli ibi, et qualiter natura inferior fuerit relicta, sensitivaque pars solita redundantia dulci ac consolatoria superioris portionis ac naturæ in eam dispensatorie destituta, ita quod quasi admirans clamavi : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Completisque omnibus et prolato, Consummatum est, inclinato capite, clamans mirabiliter voce magna, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, exspiravi.16
Deinde perpende qua causa ista sustinui : nec dubium quin propter peccata populi diluenda. Et quo fine : ut scilicet genus humanum ab æterna damnatione eriperem atque cœlestem felicitatem ei recuperarem. Quo fructu : quia maximo merito, per quod genus humanum Deo Patri reconciliavi et gratiarum charismata hominibus merui. Imo perfectam reparationem naturæ et beatificationem ejus plenissimam in corpore et anima, et meritorie et sufficienter obtinui ibi. Nempe ex summa et ardentissima caritate Patris ac hominum feci ac pertuli cuncta, atque in omni hac passione mea virtutum excellentiam plenissime demonstravi, sicut hoc infra tangam : ubi et declarabo quot modis debeas meam passionem recolere.
Footnotes
Chapter 5 of 28