Skip to the text

Articulus 15

Qualiter Salvatoris passio sit rememoranda ad admirandum.

SALVATOR. — Olim sancti et illuminatissimi viri, considerantes hominis parvitatem, defectuositatem, fragilitatem, et omnem ipsius deficientiam, admirati sunt eminentiam magnitudinemque inenarrabilem pietatis ac dignationis Dei altissimi circa illum. Hinc etenim sanctus Job dixit:1 Quid est homo, quia magnificas eum, aut quia prope eum est cor tuum? Itemque: Homo (inquit) natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis;2 et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos? David quoque: Quid est homo, quia innotuisti ei?3 aut filius hominis, quia reputas eum? Et rursus: Quid est homo, quod memor es ejus?4 aut filius hominis, quoniam visitas eum? Si de hujuscemodi Dei illuminatione facta homini, et de providentia Dei ad hominem in tantum admirati sunt viri profundi sensus, quantum debes mirari quod ipse Deus majestatis immensæ pro homine redimendo ac beatificando factus est homo, suspensus in ligno, extinctus in cruce? Certe non ea facilitate hominem liberavit qua eum creavit. Solo jussu creavit; morte et sanguine, dolore extremo, labore durissimo eum redemit, quemadmodum per Isaiam prædixit: Servire me fecisti in peccatis tuis.5

SALVATUS. — O virtus et Sapientia Dei Patris, et ego juxta parvitatem intelligentiæ meæ hinc vehementer admiror, et admirando, prorsus me deficere fateor;6 et quo diligentius inspicere nitor, eo magis reverberor. Verum hoc pro mea salubri informatione elicio, quod nisi grandis esset hominis causa cum Deo, nequaquam tot et tanta Deus assumpsisset, fecisset ac pertulisset pro homine. Et quidem de magnitudine hujus causæ instruit nos Scriptura, videlicet quod propter tui ipsius claram, supernaturalem, immediatam, facialem ac fruitivam visionem beatificam nos creasti:7 sic quod nisi ad eam perduceremur, æternam pateremur damnationem, infernale incendium et universa inferorum supplicia. Quumque beatitudo illa et gloria sit tam inæstimabiliter digna, magna, divina, atque damnatio illa sit tam vehementissime gravis ac fugienda; si hæc duo considerentur, et item superinfinita bonitas, caritas, munificentia et misericordia tua ad tua figmenta illuminato oculo perpendantur, minoratur admiratio illa: quia et naturalis ratio fide et Scripturis adjuta, satis consentit et dictat seu approbat, quod creatura pura non erat condigna tantam beatitudinem generalemque gratiam ac salutem et universalem redemptionem generi promereri ac recuperare humano. Quumque Deus in deitatis natura non esset aptus mereri, plane non ob imperfectionem, sed ob suæ supremitatis, impassibilitatis infinitæque excellentiæ perfectionem, convenientissimum quoque consisteret ut natura quæ perdidit repararet, et qui offendit, satisfaciendo reconciliaret; nil rationabilius videbatur restare, nisi ut Deus inviolata deitate fieret homo, atque per assumptam humanitatem repararet, reconciliaret, salvaret naturam humanam.

Verumtamen ineffabiliter magnum mirumque fateor, quod tu, Unigenite Patris æterni, Patri æqualis, tam fragilem creaturam ad tam supernaturalem et sublimissimam condidisti felicitatem, atque pro creatura illa perdita redimenda et salvanda, tantum te dejecisti, humiliasti et fatigasti te ipsum, et tanta ac talia sustinuisti. Et enim in hac tua, Domine, passione salvifica, propositiones prorsus mirabiles et sapientium sæculi hujus judicio penitus impossibiles, verificatæ sunt et impletæ: quoniam passus est Deus, occisus est immortalis, vita ipsa mortua est; lux invariabilis et æterna est obscurata, summa et infinita Sapientia est irrisa, Judex essentialiter sanctus et justus a judice impio judicatus est et morti addictus, Omnipotens est ligatus, Deus gloriæ conculcatus; esuriit panis, fons sitivit, via ipsa in via est fatigata, Veritas falsis criminationibus impetita, et Sanctus Sanctorum in medio latronum est suspensus ac inter eos reputatus. Porro hæc hisque similia per communicationem idiomatum verificari fatemur, ita quod nec vita increata, nec lux æterna, nec virtus immensa in deitatis natura aliquid horum est passa.

SALVATOR. — Hæc omnia fideliter es locutus. Ideo stude hæc moderate mirari, mirando regratiari, regratiando obedire ac imitari. Si enim Deus pro te sustinuit tanta, cur tu non vis proportionaliter pro salute perpeti tua?8 SALVATUS. — Implere propono quod unus tuorum dixit fidelium imitatorum: Bernardus. Quamdiu vixero, memor ero laborum quos pertulisti in prædicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando, vigiliarum in orando, lacrimarum in compatiendo, dolorum, convitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, flagellorum, clavorum, et consimilium horum quæ pro me passus es, Domine.9

Footnotes

  1. Job vii, 17. ↩

  2. Job xiv, 1, 2. ↩

  3. Ps. cxiii, 3. ↩

  4. Ps. viii, 5. ↩

  5. Is. xliii, 24. ↩

  6. I Cor. i, 24. ↩

  7. Prov. xxiii, 1. ↩

  8. aliaturtis ↩

  9. Proc. 15. ↩

Chapter 16 of 28